Imágenes de páginas
PDF
EPUB

liariter.

Etiam ea quæ os ventriculi bene claudunt, ut semen coriandri præparatum, cotonea, et pyra fragrantia assata, somnum inducunt placidum; ante omnia, juvenili ætate, et maxime iis qui habent ventriculum satis fortem, prodest haustus bonus aquæ puræ, crudæ, in introitu lecti.

Mandatum. De ectasi voluntaria, sive procurata, atque de cogitationibus defixis et profundis (modo sint absque molestia) nihil habeo comperti; faciunt proculdubio ad Intentionem, et densant spiritus, etiam potentius quam somnus; cum sensus æque aut magis sopiant et suspendant. De illis inquiratur ulterius. Atque de somno hactenus.

79. Quatenus ad motum et exercitia; lassitudo nocet, atque motus et exercitatio quæ est nimis celeris et velox, quales sunt cursus, pila, gladiatoria, et similia; et rursus cum impetus extenditur ad ultimas vires et nixus, quales sunt saltus, lucta, et similia. Certum enim est, spiritus in angustiis positos, vel per pernicitatem motus vel per ultimos nixus, fieri postea magis acres et prædatorios. Ex altera parte, exercitia quæ satis fortem cient motum, sed non nimis celerem aut ad ultimas vires, (quales sunt saltatio, sagittatio, equitatio, lusus globorum, et similia) nihil officiunt, sed prosunt potius.

Veniendum jam ad affectus et passiones animi, et videndum qui ex ipsis ad longevitatem sint noxii, qui utiles.

80. Gaudia magna attenuant et diffundunt spiritus, et vitam abbreviant: lætitia familiaris roborat spiritus, evocando eos, nec tamen exsolvendo.

81. Impressiones gaudiorum sensuales, malæ; ruminationes gaudiorum in memoria, aut prehensiones eorum ex spe vel phantasia, bonæ.

82. Magis confortat spiritus gaudium pressum et parce communicatum, quam gaudium effusum et publicatum.

83. Mæror et tristitia, si metu vacet et non nimium angat, vitam potius prolongat: spiritus enim contrahit, et est condensationis genus.

84. Metus graviores vitam abbreviant: licet enim et moeror et metus spiritum uterque angustiet, tamen in moerore est simplex contractio, at in metu, propter curas de remedio et spes intermistas, fit æstus et vexatio spirituum.

85. Ira compressa est etiam vexationis genus; et spiritum corporis succos carpere facit; at sibi permissa et foras prodiens

juvat; tanquam medicamenta illa, quæ robustum inducunt calorem.

86. Invidia pessima est, et carpit spiritus, atque illi rursus corpus; eo magis, quod fere perpetua est, nec agit (ut dicitur) festos dies.

87. Misericordia ex malo alieno, quod in nos ipsos cadere non posse videtur, bona; quæ vero similitudine quadam potest reflecti in miserantem, mala, quia excitat metum.

88. Pudor levis minime officit, cum spiritus paululum contrahat et subinde effundat; adeo ut verecundi diu (ut plurimum) vivant: at pudor ex ignominia magna et diu affligens, spiritus contrahit, usque ad suffocationem, et est perniciosus.

89. Amor, si non fuerit infœlix et nimis saucians, ex genere gaudii est; et easdem subit leges quas de gaudio posuimus.

90. Spes omnium affectuum utilissima est, et ad prolongationem vitæ plurimum facit; si non nimium sæpe intercidat, sed phantasiam boni intuitu pascat: itaque qui finem aliquem, tanquam metam vitæ, figunt et proponunt, et perpetuo et sensim in voto suo proficiunt, vivaces ut plurimum sunt; adeo ut, cum ad culmen spei suæ venerint, nec habeant quod amplius sperent, fere animis concidant, nec diu superstites sint; ut spes videatur tanquam gaudium foliatum, quod in immensum extenditur, sicut aurum.

91. Admiratio, et levis contemplatio, ad vitam prolongandam maxime faciunt; detinent enim spiritus in rebus quæ placent, nec eos turbare aut inquiete ct morose agere sinunt; unde omnes contemplatores rerum naturalium, qui tot et tanta habebant quæ mirarentur (ut Democritus, Plato, Parmenides, Apollonius), longævi fuerunt: etiam rhetores, qui res degustabant tantum et potius orationis lumen quam rerum obscuritatem sectabantur, fuerunt itidem longævi; ut Gorgias, Protagoras, Isocrates, Seneca: atque certe quemadmodum senes plerunque garruli et loquaces sunt, ita et loquaces sæpissime senescunt: indicat enim levem contemplationem, et quæ spiritum non magnopere stringat aut vexet: at inquisitio subtilis et acuta et acris vitam abbreviat; spiritum enim lassat et carpit.

Atque de motu spirituum per animi affectus hæc inquisita sint; subjungemus autem quasdam alias observationes generales circa spiritus, præter superiores, quæ non cadunt in distributionem præcedentem.

92. Præcipuæ curæ esse debet, ut spiritus non exolvantur sæpius; solutionem enim præcedit extenuatio, neque spiritus semel extenuatus ita facile se recipit et densatur: exolutio autem fit per nimios labores; nimis vehementes affectus animi; nimios sudores; nimias evacuationes; balnea tepida; et intemperatum aut intempestivum usum veneris; etiam nimias curas et solicitudines, et expectationes anxias; denique per morbos malignos; et dolores et cruciatus corporis graves: quæ omnia quantum fieri potest (ut etiam medici vulgares monent) evitanda sunt.

93. Spiritus et consuetis delectantur et novis. Mirum autem in modum facit ad conservandum vigorem spirituum, ut nec consuetis utamur ad satietatem, nec novis ante appetitum vividum et strenuum. Itaque et consuetudines abrumpendæ sunt judicio quodam et cura, antequam perveniant ad fastidium; et appetitus ad nova ad tempus cohibendus, donec fiat fortior et alacrior. Atque insuper vita, quoad fieri potest, ita instituenda, ut multas et varias habeat redintegrationes, neque perpetuo in iisdem versando spiritus torpeant: licet enim non male dictum sit a Seneca, Stultus semper incipit vivere,1 tamen illa stultitia, ut et aliæ quamplurimæ, longævitati prodest.

94. Circa spiritus observandum est (etsi contrarium fieri consueverit), ut quando percipiant homines spiritus suos esse in statu bono et placido et sano (id quod ex tranquillitate animi et lætitia datur perspici), eos foveant, nec mutent; sin in statu inquieto et maligno (id quod ex tristitia, pigritia, atque alia indispositione animi apparebit), eos subinde obruant et alterent, Continentur autem spiritus in eodem statu per cohibitionem affectuum, temperamentum diætæ, abstinentiam a venere, moderationem a labore, otium mediocre: alterant autem et obruunt spiritus contraria istis; scilicet, affectus vehementes, epulæ profusæ, venus immoderata, labores ardui, studia intensa, et negotia. Atqui consueverunt homines, cum læti sunt et sibi maxime placent, tum epulas, venerem, labores, contentiones, negotia, maxime sequi et affectare. Quod si quis longitudini vitæ consulere velit, contrario modo (quod mirum) dictu) se gerere debet; spiritus enim bonos fovere et continuare, male dispositos exhaurire et mutare, oportet.

1 "Inter cætera mala hoc quoque habet stultitia, semper incipit vivere."— Sen. Ep. 13.

95. Non inepte ait Ficinus, senes debere ad confortationem spirituum suorum, acta pueritiæ suæ et adolescentiæ sæpe recordari et ruminare. Certa recreatio est senibus singulis, tanquam peculiaris, recordatio talis. Itaque dulce est hominibus societatem habere eorum, qui olim una educati fuerant, et loca ipsa educationis suæ invisere. Vespasianus autem huic rei tantum tribuebat, ut cum esset imperator nullo modo animum inducere potuisset, ut ædes paternas, licet humiles, mutaret; ne aliquid deperiret consuetudini oculorum et memoriæ pueritiæ suæ; quinetiam in scypho quodam aviæ suæ ligneo, cum labro argenteo, diebus festis potabat."

96. Illud ante omnia spiritibus gratum est; ut fiat progressus continue in benignius. Itaque eo modo est instituenda juventus et ætas virilis, ut senectuti nova solatia relinquantur; quorum præcipuum sit otium moderatum. Itaque sibi ipsi manus inferunt senes honorati, qui in otium non secedunt: cujus rei insigne reperitur exemplum in Cassiodoro, qui tanta apud reges Italiæ Gothos auctoritate pollebat, ut instar animæ esset erga eorum negotia; postea autem fere octogenarius in monasterium se recepit, ubi non ante centesimum demum annum vitam clausit.3 At huic rei duæ cautiones adhibendæ sunt; una, ut non expectent donec corpus omnino confectum sit et morbidum; etenim in hujusmodi corporibus omnis mutatio, licet in benignius, mortem accelerat; altera, ut otio plane inerti se minime dedant, sed habeant aliquid quod cogitationes et animum ipsorum placide detinere possit; in quo genere, præcipua oblectamenta sunt literæ, deinde studia ædificandi et plantandi.

97. Postremo, eadem actio, contentio, labor, libenter susceptus et cum bona voluntate, spiritus recreat; cum aversatione autem et ingratiis, spiritus carpit et sternit: itaque ad longævitatem confert, si quis arte talem vitam instituat quæ libera sit et ad arbitrium suum traducatur; aut tale obsequium animo suo conciliaverit, ut quicquid a fortuna imponatur eum potius ducat quam trahat.

1 "Ludos quosdam et mores, quoad decet, olim anteactæ pueritiæ revocent."Ficinus, De Vit. Prod. 8. But the context shows that Ficinus recommends the resumption of the amusements and habits of boyhood, and not merely the habitual recollection of them.

2 Sueton. in Vesp. 2.

3 Cassiodorus renounced the world in the reign of Vitiges, that is about 537, and died after 562. He must have lived nearly a hundred years, certainly more than ninety-three. See the preface to his Orthography in Baronius, an. 562.

98. Neque illud omittendum ad regimen affectuum; ut præcipua cura adhibeatur oris ventriculi, maxime ne sit relaxatum nimis; quia plus dominatur illa pars super affectus, præsertim quotidianos, quam aut cor aut cerebrum; exceptis tantummodo iis quæ fiunt per potentes vapores, ut in ebrietate et melancholia.

99. De operatione super spiritus, ut juveniles maneant et revirescant, hæc inquisita sunt: quod eo diligentius præstitimus, quod de his operationibus, potiori ex parte, magnum est apud medicos et alios auctores silentium: maxime autem, quia operatio super spiritus eorumque recrudescentiam ad prolongationem vitæ est via maxime proclivis et compendiaria: propter duplex scilicet compendium; alterum, quod spiritus compendio operetur super corpus; alterum, quod vapores et affectus compendio operentur super spiritus; adeo ut hæc finem petant quasi in linea recta; cætera magis per circuitum.

II.

OPERATIO SUPER EXCLUSIONEM AËRIS.

Historia.

1. Exclusio aëris ambientis ad diuturnitatem vitæ dupliciter innuit. Primo, quod maxime omnium, post spiritum innatum, aër extrinsecus (utcunque spiritum humanum quasi animet, et ad sanitatem plurimum conferat) succos corporis deprædatur, et desiccationem corporis accelerat; itaque exclusio aëris ad longitudinem vitæ confert.

2. Alter effectus qui sequitur exclusionem aëris, subtilior multo est et profundior; scilicet quod corpus occlusum et non perspirans spiritum inclusum detinet, et in duriora corporis vertit; unde spiritus ea emollit et intenerat.

3. Hujus rei explicata est ratio in desiccatione inanimatorum; atque est axioma quasi infallibile, quod spiritus emissus corpora desiccat, detentus colliquat et intenerat: atque illud insuper simul assumendum, quod calor omnis proprie attenuat et humectat, et per accidens tantum contrahit et desiccat.

4. Vita in antris et speluncis, ubi aër non recipit radios solis, possit facere ad longævitatem; aër enim per se ad prædationem corporis non multum potest, nisi calore excitatus. Certe si quis memoriam rerum recolat, ex pluribus reliquiis et monumentis constare videtur, fuisse hominum magnitudines et sta

« AnteriorContinuar »