Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI

BARONIS DE VERVLAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

HISTORIA VITE ET MORTIS.

SIVE

TITVLVS SECVNDVS

IN HISTORIA NATURALI ET EXPERIMENTALI

AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM :

QUE EST INSTAURATIONIS MAGNÆ PARS TERTIA.

LONDINI,

IN OFFICINA 10. HAVILAND, IMPENSIS MATTHÆI LOWNES.

1623.

VIVENTIBUS ET POSTERIS

SALUTEM.

CUM Historiam Vitæ et Mortis inter sex designationes menstruas ultimo loco posuerimus; omnino hoc prævertere visum est, et secundam edere, propter eximiam rei utilitatem; in qua vel minima temporis jactura pro pretiosa haberi debet. Speramus enim et cupimus futurum, ut id plurimorum bono fiat; atque ut medici nobiliores animos nonnihil erigant, neque toti sint in curarum sordibus; neque solum propter necessitatem honorentur, sed fiant demum omnipotentiæ et clementiæ divinæ administri, in vita hominum proroganda et instauranda; præsertim cum hoc agatur per vias tutas et commodas et civiles, licet intentatas. Etsi enim nos Christiani ad Terram Promissionis perpetuo aspiremus et anhelemus; tamen interim itinerantibus nobis in hac Mundi Eremo, etiam calceos istos et tegmina (corporis scilicet nostri fragilis) quam minimum atteri, erit signum Favoris Divini,

HISTORIA VITE ET MORTIS.

ADITUS.

DE vita brevi et arte longa, vetus est cantilena et querela. Videtur igitur esse tanquam ex congruo, ut nos, qui pro viribus incumbimus ad artes perficiendas, etiam de vita hominum producenda cogitationem suscipiamus, favente et Veritatis et Vitæ Authore. Etsi enim vita mortalium non aliud sit quam cumulus et accessio peccatorum et ærumnarum, quique ad æternitatem aspirant iis leve sit lucrum vitæ; tamen non despicienda est, etiam nobis Christianis, operum charitatis continuatio. Quinetiam discipulus amatus cæteris superstes fuit; et complures ex patribus, præsertim monachis sanctis et eremitis, longævi fuerunt1'; ut isti benedictioni (toties in lege veteri repetita) minus detractum videatur post ævum Servatoris, quam reliquis benedictionibus terrenis. Verum ut hoc pro maximo bono habeatur, proclive est. De modis assequendi, ardua inquisitio; eoque magis, quod sit et opinionibus falsis et præconiis vanis depravata. Nam et quæ a turba medicorum de Humore Radicali et Calore Naturali dici solent, sunt seductoria; et laudes immodica Medicinarum Chymicarum primo inflant hominum spes, deinde destituunt.

Atque de morte quæ sequitur ex suffocatione, putrefactione, et variis morbis, non instituitur præsens inquisitio; pertinet enim ad Historiam Medicinalem; sed de ea tantum morte quæ fit per resolutionem ac atrophiam senilem. Attamen de ultimo passu mortis, atque de ipsa extinctione vitæ, quæ tot modis et exterius et interius fieri potest (qui tamen habent quasi atriolum commune, antequam ad articulum mortis ventum sit), inquirere, affine quiddam præsenti inquisitioni esse censemus; sed illud postremo loco ponemus.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »