Q. Horatii Flacci Satirae, recens. P.H. Peerlkamp

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 41 - in me iacis ? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hie niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Página 27 - Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum Quam aut aquila aut serpens Epidaurius ? At tibi contra Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est...
Página 76 - Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas...
Página 51 - Postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi ; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit. Credat ludaeus Apella, non ego...
Página 66 - Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum...
Página 143 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis-.
Página 35 - Cum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
Página 12 - Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum: Vicinae ruptis inter se legibus urbes Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe...
Página 37 - Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant.
Página 28 - Rusticius tonso toga defluit et male laxus In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens Inculto latet hoc sub corpore.

Información bibliográfica