Imágenes de páginas
PDF
EPUB

220

REGNARE NOLO.

Longa mihi tunica est, et pannis obsita; nympham

Quæ tamen interdum celet-et Irus ero. Insidiis procul atque metu, immunisque pericli, In cellâ vivo tutus-et Irus ero.

Invidiam supra, dominoque beatior omni

Irus ego, et (regnet, qui velit) Irus ero.

BIS

REGNARE VOLO.‡

IS sextam clausura diem post festa Decembris

Lusibus innocuis nox salibusque datur. Festivum in cœtum coeunt pueri atque puellæ, Ut sors, quos regno destinet, ipsa legat. Sortis ad arbitrium rex et regina creantur, Quo ritu? breviter cuncta docendus eris. De farre et prunis libum componitur ingens,

Bis sex in partes sectile, bisve decem. [est; Convivæ, quotcunque adsint, sua portio cuique Cuique suum assignat portio quæque locum. Credere vix poteris, qui risus inter edendum,

Quæ spes pertentent pectora, quive metus. Rex ille in noctem, regina vocatur et illa, Cui Faba contigerit, contigeritque Cicer. Præficiunt epulis convivæ utrumque; salutem Et regno optantes omnia fausta brevi : Regnum unam in noctem, si sit lætabile saltem, Imperio annorum dulcius esse rati.

First appeared in ed. 1743, p. 209.

[graphic][merged small][merged small]
[ocr errors]

Elicit, et tepidum ver, zephyrique leves; Terga bovis, vel terga suis, satis utraque salsa, Caupo suburbanus donat, ut hospes edat. Nec fraudi successus abest optatus; ad hamum Gobio festinat plurimus, et capitur. Conviva insidiis deceptus editque sititque; Nec sentit, quantum crescit edendo sitis. Non adeò est largus, non est, quem credis, amicus; Ut vendat potum, dat tibi caupo cibum.

§ First appeared in ed. 1743, p. 210.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quàm placide peragunt, quàm sapienter apes! Urbis habent inter sese consortia ; cuique

Stat sua pars operum, munia cuique sua. Nota domus sua cuique, et parvæ limina cellæ ; Et sua de medio portio cuique cibi est. Hic esto populus, res esto hæc publica, discat Unde suos cives instituisse Plato.

First appeared in ed. 1743, p. 211.

D'

INGENIA IN OCCULTO.;

ISCIPULOS variæ sectæ, variæque studen

Artis, musæum Bethlemiense capit. [tes

Alterius studiis obsit ne forsitan alter,

Obfirmat cellam portula cuique suam. Qualis Epicteto lectus, qualisque cathedra, Talis iis lectus, tale sedile datur.

Neu Phoebus radiis animi perstringat ocellos, Excludit nimium parva fenestra diem. Dulcibus hic totus musis incumbit; et implet Angustos rythmis carminibusque lares: Impendit curam patriæque et civibus ille; Debita si forsan diminuisse queat.

Nusquam est uberior, nusquam seges ingeniorum Major; sed messis tota latendo perit.

First appeared in ed. 1743, p. 212.

« AnteriorContinuar »