Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ODE NUPTIALIS.

215

CHORUS.

Arbores sylvæ spatiosiores,

Arbores, quas lucus alit, minores,

Hanc fidem laudent, simul æmulentur,

[merged small][graphic]

N

HÆREDIS LUCTUS.§

UMMORUM immensæ summæ qui nasci

tur hæres,

Quo ritu amissum defleat ille patrem ! Magna statim signet mortem Campana, jubete; Nec pulsus horas desinat ante duas, Obdite (moerori quia lux inimica) fenestras ; Duriùs ut pulset nemo, cavete, fores. Formaque quo major taciti sit funeris, ire Suspenso servum quemque jubete pede. Quique paret pullas, sartorem accersite, vestes : Eventum tristem nil nisi triste decet. Præcipite, ut currus sit et intra pullus et extra, Pullaque sint itidem fræna, sedile, rotæ. Quadratâ in tabulâ defuncti insignia coràm Prostent, in mediâ fronte locata domus. Testetur, fas est, pietatem ecclesia nati: Pulpita sint pariter condecorata, volo.

§ First appeared in ed. 1743, p. 206.

HÆREDIS LUCTUS.

Ut res sunt nihili speciosa imitamina luctus ! Ut nugæ, ut fiunt omnia ludibrium !

217

Fallitur egregiè, quem pompa externa doloris, Fallit: nil istis lætius est lachrymis.

[graphic][subsumed][subsumed]

FIN

BOMBYX.

INE sub Aprilis Bombyx excluditur ovo,
Reptilis exiguo corpore vermiculus.

Frondibus hinc mori, volvox dum fiat adultus,
Gnaviter incumbens, dum satietur, edit.
Crescendo ad justum cùm jam maturuit ævum,
Incipit artifici stamine textor opus:
Filaque condensans filis, orbem implicat orbi,
Et sensim in gyris conditus ipse latet.
Inque cadi teretem formam se colligit, unde
Egrediens pennas papilionis habet.

Fitque parens tandem, fœtumque reponit in ovis ;
Hoc demum extremo munere functus, obit.
Quotquot in hac nostrâ spirant animalia terrâ,
Nulli est vel brevior vita, vel utilior.

First appeared in ed. 1743, p. 207.

REGNARE NOLO, LIBER UT NON

IRU

SIM MIHI.t

RUS ego, (hæc musam memini cecinisse jocosam) ||

Pauper, et à cunis claudus-et Irus ero. Est mihi tibicen lignum, quod cruris iniquis Gressibus officium præstat-et Irus ero. Ad latus ampullam gesto, sed non ita magnam, Unde bibam, quando siccus-et Irus ero. Pera mihi pendet duplex; salis altera custos, Altera, quæ panem servat-et Irus ero.

First appeared in ed. 1743, p. 208.

This Poem appeared in Lusus Westmonaster. p. 106, in the following manner:

Irus ego (hæc musam memini cecinisse jocosam)
Pauper et a cunis claudus,-et Irus ero.

Ad latus ampullam gesto, geminamque crumenam
Cum sale quæ panem servet,-et Irus ero.
Insidiis procul atque metu, immunisque pericli,
In cella vivo tutus-et Irus ero.

Irus ego, ampulla, peris, cellaque beatus
Et (regnet, per me, qui velit) Irus ego.

« AnteriorContinuar »