Imágenes de páginas
PDF
EPUB

THYRSIS ET CHLOE.

15

Terque Chloen gemitu gemuit, ter voce vocavit, Et bibulam lachrymis ter madefecit humum: Nudaque telluri nudæ dans oscula, nunquam Aut vocem lachrymis addidit, aut gemitum.

LECTORIS.

ABES in manu, erudite Lector, cantiuncu

HA

lam, nec amatorum suspiriis, nec compotorum refertam vociferationibus; sed gravitate et leporibus tam ex æquo temperatam, tam procul à senili remotam morositate, et ab ineptiis puerilibus tam abhorrentem et alienam, ut juvenes exinde quod præcipiat; et, quod delectet, excerpant seniores.

Materies hujusce poematis ea humanæ felicitatis complectitur argumenta, ad quæ nostra omnium, ætate saltem provectiorum, contendunt vota. Nihil magnificum, nihil sumptuosum, nihil homine prudente et bono indignum, præoptatur. Supervacua, et ad veræ jucunditatem vitæ non facientia, repudiantur multa. Ea scilicet declinat noster et aversatur author, quæ vel luxuries vitiosè, vel lascivè ignavia solet excogitare; satis beatus, si gaudiis, quæ sperando conceperit, nihil intervenerit curarum aut ægritudinis.

[blocks in formation]

Sperantibus, quoad licita et innocua, omnia sunt libera. Et quoniam pleræque in futuro sunt voluptates, optando facimus præsentiores, et conspectui propiùs admovemus. Contemplatio est quoddam fruendi genus; et expectatio deliciarum, absentiæ quodammodo est solatium. Itaque æquissimo jure licebit voto indulgere nec infaceto nec illiberali, quod venientia senectutis incommoda, si non tota repellere et remorari, diminuere certè potest et delinire.

Diu Anglicis lectoribus placuit, diuque, ut auguramur, placebit celebratum hoc opusculum: et speravimus authori nostro non injurium fore, si Latinè etiam legendum exhiberemus. Id certè optavimus, ut iterum exteris, apud quos peregrinatus est, quantum per nos posset, vetus innotesceret hospes; et famâ, quâ semel floruit, de novo aliquantulum revivisceret. De nobis nihil ausi polliceri, tuæ, lector, benevolentiæ acceptum referemus, si Romanis auribus non prodeat omnino indignus; si Italis, quibuscum ei docta intercessit consuetudo, non multo ingratior, in hac etiam versione, quàm suis est in linguâ vernaculâ popularibus.

Ex promisso annotationes ipsius authoris

In hac Editione.' Ed. 1734.

In Ed. 1728, in the place of this sentence, beginning "Ex promisso,' and ending' necessariâ,' is the following:

[blocks in formation]

subjecimus pauculas; cæteris eo consilio omissis, ne nimii videremur, in re non prorsus necessariâ. Hoc unicum exorandus restas, amice lector, ut si quid in transferendo hoc carmine interpres vel lubens (quod rariùs fit) addiderit aut variaverit, vel genio linguarum aut idiomatum coactus diversitate prætermiserit, et excusandi et condonandi detur locus; qui citiùs forsan dabitur, si te præfando non ultra detineamus. Vive et bene vale.

"Desideratur, in hac Editione textus Anglicus in oppositis alternatim paginis, cum annotationibus quas author ipse adjecit, suus sibi commentator; in alterâ (siquidem alteram legentium permiserit favor) non desiderandus."

Q

THE AUTHOR'S PROLOGUE

TO THE WISH.+

UID dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de paterâ novum

Fundens liquorem?

HOR. ODE 31. LIB. 1.

Me quoties reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
Quid sentire putas? Quid credis, amice, precari?

That is,

ID. EP. 18. LIB. 1.

When poets, off'ring at Apollo's shrine,
Out of the sacred goblets pour new wine;
What do they wish? what do they then desire?
When I'm at Epsom, or on Banstead-Down,
Free from the wine, and smoke, and noise o'
th' town,

When I those waters drink, and breathe that air;
What are my thoughts? what's my continual

prayer?

+ This Poem first appeared in 1728, with the following Dedication:" Nobilissimo Principi Thomæ Duci Novocastrensi, votum hoc Dtis Gualteri Pope, Latino versu donatum, condiscipuli quo gloriatur nomine, omnique observantia et cultu, D. D. D. que, VINCENTIUS BOURne."

« AnteriorContinuar »