Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nihil præcipiat. Ita et isti proposuerunt nobis exemplaria bella et luculenta atque descriptiones sive imagines accuratas Boni, Virtutis, Officiorum, Fœlicitatis, tanquam vera objecta et scopos voluntatis et appetitus humani; verum quomodo quis possit optime ad hos scopos (excellentes sane et bene ab illis positos) collimare; hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit; aut nihil præcipiunt, aut perfunctorie et minus utiliter. Disseramus quantum libuerit virtutes morales in animo humano esse habitualiter, non naturaliter;1 distinguamus solenniter inter spiritus generosos et vulgus ignobile, quod illi rationum momentis, hi præmio aut pœna ducantur; præcipiamus ingeniose animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli in contrariam partem inclinationis suæ flecti oportere; aliaque insuper hujusmodi hinc inde spargamus; longe tamen abest, ut hæc et alia id genus absentiam rei excusent quam modo requirimus.

Hujusce neglectus causam haud aliam esse reor quam latentem illum scopulum, ad quem tot Scientiæ naviculæ impingentes naufragia passæ sunt; nimirum quod fastidiant scriptores versari in rebus vulgatis et plebeiis, quæ nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornandum. Sane haud facile quis verbis assequatur, quantam calamitatem attulerit hoc ipsum quod dicimus; quod homines ingenita superbia et gloria

1 Bacon refers to the Aristotelian definition of virtue, ἕξις πρακτικὴ τοῦ déovτos, which St. Thomas Aquinas thus illustrates -" Sunt autem quædam potentiæ quæ secundum seipas sunt determinatæ ad suos actus" (that is, naturaliter) "sicut potentiæ naturales activæ, et ideo hujusmodi potentiæ naturales secundum seipsas dicuntur virtutes, potentiæ autem rationales quæ sunt propriæ hominis non sunt determinatæ ad unum, sed se habent indeterminate ad multa, determinantur autem ad actus per habitum, et ideo virtutes humanæ habitus sunt."- Sum. Theol. i. 2dae 45. 1.

2 Arist. Eth. ad Nicom. ii. 9.

vana eas materias tractationum eosque modos tractandi sibi delegerint, quæ ingenia ipsorum potius commendent quam lectorum utilitatibus inserviant. Optime Seneca, Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui; siquidem scripta talia esse debent ut amores documentorum ipsorum, non doctorum, excitent. Ili igitur recta incedunt via, qui de consiliis suis id prædicare possint quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere; Quæ si feceritis, non oratorem duntaxat in præsentia laudabitis, sed vosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum vestrarum meliore. Ego certe (Rex optime), ut de meipso quod res est loquar, et in iis quæ nunc edo et in iis quæ in posterum meditor dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) sæpius sciens et volens projicio, dum commodis humanis inserviam; quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et bajulus et quidvis demum fio; cum haud pauca, quæ omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod cœpimus dicere, delegerunt sibi philosophi in Ethica massam quandam materiæ splendidam et nitentem, in qua potissimum vel ingenii acumen vel eloquentiæ vigorem venditare possint. Quæ vero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt.

Neque tamen debuerant viri tam eximii desperasse de fortuna simili ei quam poëta Virgilius et sibi spon

1 Ep. 52. sub fin.:-"Ad rem commoveantur, non ad verba composita. Alioqui nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui." Seneca is speaking of the auditors of popular lecturers on philosophy. The only kind of applause which he would allow the lecturer to affect or the audience to bestow, is that of young men so stirred by the matter that they cannot refrain. — J. S.

2 Demosth. Olynth. ii. ad calc.

dere ausus et revera consequutus est; qui non minorem eloquentiæ, ingenii, et eruditionis gloriam adeptus est in explicando observationes agriculturæ, quam Æneæ res gestas heroicas enarrando.

Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum

Quam sit, et angustis his addere rebus honorem.1

Certe si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere quæ per otium legantur, sed revera vitam activam instruere et subornare, Georgica ista Animi Humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quam heroicæ illæ effigies Virtutis, Boni, et Fœlicitatis, in quibus tam operose est insudatum.

Partiemur igitur Ethicam in doctrinas principales duas; alteram de Exemplari sive Imagine Boni; alteram de Regimine et Cultura Animi, quam etiam partem Georgica Animi appellare consuevimus. Illa Naturam Boni describit, hæc Regulas de animo ad illam conformando præscribit.

Doctrina de Exemplari (quæ Boni Naturam intuetur. et describit) Bonum considerat aut Simplex, aut Comparatum; aut Genera (inquam) Boni, aut Gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas et speculationes circa Boni Supremum Gradum, quem Fœlicitatem, Beatitudinem, Summum Bonum vocitarunt, (quæ ethnicis instar theologiæ erant) Christiana tanIdem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non aliter quam spe;2 eodem modo, a Christiana fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut non aliam fœlicitatem cogitemus quam quæ in spe sita est.

Liberati igitur (bonis avibus) ab hac Doctrina, tan1 Georg. iii. 289.

2 Aristot. Eth. ad Nicom. i. 10.

quam de cœlo ethnicorum, (qua in parte proculdubio elevationem naturæ humanæ attribuerunt majorem quam cujus illa esset capax; videmus enim quali cothurno Seneca, Vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei1) reliqua certe ab illis circa Doctrinam Exemplaris tradita, minore aut veritatis aut sobrietatis jactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim quod ad Naturam Boni Positivi et Simplicis spectat, illam certe pulcherrime et ad vivum veluti in tabulis eximiis depinxerunt; virtutum et officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subjecta, provincias, actiones, dispensationes, diligentissime sub oculos repræsentantes. Neque hic finis; nam hæc omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et vivacitate et suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt. Quinetiam (quantum verbis præstari possit) eadem contra pravos et populares errores et insultus fidelissime muniverunt. Quatenus vero ad Naturam Boni Comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt; in constituendis trinis illis Ordinibus Bonorum; 2 in collatione Vitæ Contemplativæ cum Activa; in discriminatione Virtutis cum Reluctatione et Virtutis jam Securitatem nactæ et confirmatæ; in conflictu et pugna Honesti et Utilis; in Virtutum inter se Libramine, nimirum cui quæque præponderet ; et similibus. Adeo ut hanc partem de Exemplari insigniter excultam jam esse, et antiquos in ea re mirabiles se viros præstitisse, reperiam; ita tamen, ut philosophos longo post se intervallo reliquerit pia

1 "Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem Dei." Senec. Ep. 53.

2 Namely, the good which relates respectively to mind, body, and estate. See Arist. Eth. ad Nicom. i. 8. 2.

3 Arist. Eth. ad Nicom. x. 7.

et strenua theologorum diligentia, in Officiis et Virtutibus Moralibus et Casibus Conscientiæ et Peccati Circumscriptionibus pensitandis et determinandis exercitata.1

Nihilo secius (ut ad Philosophos redeamus) si illi (antequam ad populares et receptas notiones Virtutis, Vitii, Doloris, Voluptatis, et cæterorum se applicassent) supersedissent paulisper, et radices ipsas Boni et Mali et radicum illarum fibras indagassent; ingentem meo judicio lucem illis omnibus quæ postea in inquisitionem ventura fuissent, affudissent; ante omnia, si Naturam Rerum non minus quam Axiomata Moralia consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum aut confuse admodum tractatum fuerit, nos breviter retractabimus, et Fontes ipsos Rerum Moralium aperire et purgare conabimur; antequam ad Doctrinam de Cultura Animi, quam ponimus ut Desideratam, perveniamus. Hoc enim (ut arbitramur) Doctrinam de Exemplari novis quodammodo viribus

donabit.

Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus nd duplicem Naturam Boni: alteram, qua res Totum quiddam est in seipsa; alteram, qua est Pars Totius alicuju« Majoris, Atque posterior hæc illa altera dignio est et potentior; cum tendat ad conservationem Forme Amplioris. Nominetur prima Bonum Indivoluale, sive Suitatis: posterior Bonum Communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem ; at paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

ate of those inquiries constitutes what was called moral ly on the later developments of scholasticism was treated test of the subiects contained in a "Summa Theolo

« AnteriorContinuar »