Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Vultus solius moderatio, quanto magis Sermo familiaris, et alia quæ ad Conversationem pertinent? Atque sane summa et compendium decori et elegantiæ morum in hoc fere sita sunt, ut quasi æqua lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur; quod etiam non male expressit T. Livius (licet alii rei intentus) eo persona charactere: Ne (inquit) aut arrogans videar, aut obnoxius; quorum alterum est aliena libertatis obliti, alterum suæ.1 Ex contraria vero parte, si Urbanitati et elegantiæ morum externæ impensius studeamus, transeunt illæ in affectationem quandam deformem et adulterinam; Quid enim deformius, quam scenam in vitam transferre? Quinetiam, licet in excessum illum vitiosum minime prolabantur, temporis tamen nimium in hujusmodi leviculis absumitur; animusque ad curam ipsarum, magis quam oportet, deprimitur. Ideoque sicut in academiis adolescentes literarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a præceptoribus, Amicos esse fures temporis; sic certe assidua ista in Conversationis decorum animi intentio magnum gravioribus meditationibus furtum facit. Deinde, qui primas adeo in Urbanitate obtinent et ad hanc rem unam quasi nati videntur, hoc fere habent, ut sibi ipsis in illa sola complaceant, et ad virtutes solidiores et celsiores vix unquam aspirent; quando e contra, qui sibi in hac parte defetus sunt conscii, decus ex bona existimatione quærust: ubi enim adest bona existimatio, omnia fere decent ; ubi vero illa deficit, tum demum a commoditate morum atque Urbanitate subsidium petendum est.

1x xxii. 12. The original stands thus: "Si reticeam aut superbus aut odmax is videar," and then as in the text. Compare with this maxim Sac's the precept which Fenelon has given in the Lettres Spirituelles.

Porro, ad res gerendas vix gravius aut frequentius reperias impedimentum, quam hujusce decori externi curiosam nimis observationem ; atque illud alterum, quod huic ipsi inservit ; nimirum anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon: Qui respicit ad ventos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit: 1 creanda siquidem nobis est opportunitas, sæpius quam opperienda. Ut verbo dicamus, urbana ista morum compositio veluti vestis animi est, et proinde vestis commoditates referre debet. Primum enim talis esse debet, ut sit in usu communi; rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa; deinde ita conficienda, ut si qua sit in animo virtus, eam exhibeat maxime conspicuam; si qua deformitas, eandem suppleat et occultet; postremo, et super omnia, ne sit nimis arcta, atque ita animum angustiet ut ejusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum hæc pars Scientiæ Civilis de Conversatione eleganter profecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam Desiderata reponi debet.

CAPUT II.

Partitio Doctrina de Negotiis in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitæ. Exemplum Doctrine de Occasionibus Sparsis, ex Parabolis aliquibus Salomonis. Præcepta de Am

bitu Vitæ.

DOCTRINAM de Negotiis partiemur in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitæ ; quarum altera universam negotiorum varietatem com

1 Ecclesiast. xi. 4.

plectitur, et vitæ communis tanquam amanuensis est; altera ea tantum quæ ad propriam cujusque fortunam amplificandam spectant excerpit et suggerit, quæ singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid circa Doctrinam de Negotiis in genere præfabimur. Doctrinam de Negotiis pro rei momento tractavit adhuc nemo, cum magna tam literarum quam literatorum existimationis jactura. Ab hac enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit; nimirum, eruditionem et prudentiam civilem raro admodum conjungi. Etenim si quis recte advertat ex Prudentiis illis tribus quas modo diximus ad vitam civilem spectare, illa Conversationis ab eruditis fere contemnitur, tanquam servile quiddam, atque insuper meditationibus inimicum. Quod vero ad illam de Republica Administranda, sane si quando rerum gubernaculis admoveantur eruditi, munus suum non incommode sustinent; verum ea promotio contingit paucis. De Prudentia autem Negotiandi (qua de nunc loquimur) in qua vita humana plurimum versatur, nulli omnino libri conscripti habentur; præter pauca quædam Monita Civilia in fasciculum unum aut alterum collecta, quæ amplitudini hujus subjecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de cæteris, minime dubitaverim quin viri eruditi, aliquo experientiæ manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superarent, et proprio illorum (quod dicitur) arcu usi magis e longinquo ferirent.

Neque vero est cur vereamur ne Scientiæ hujus tam varia sit materia, ut sub præceptionibus non cadat: multo siquidem angustior est quam illa Reipublicæ

Administrandæ scientia, quam tamen apprime videmus excultam. Hujus generis Prudentiæ apud Romanos, optimis temporibus, extitisse videntur nonnulli professores. Testatur enim Cicero moris fuisse, paulo ante sua sæcula, ut Senatores prudentia et rerum usu maxime celebres (Coruncanii, Curii, Lælii, et alii) statis horis in foro deambularent, ubi civibus copiam sui facerent, et consulerentur, non de jure, sed de negotiis omnigenis; veluti de filia elocanda, sive de filio educando, sive de prædio coëmendo, de contractu, accusatione, defensione, aut alia quacunque re quæ in vita communi interveniat.' Ex quo liquet, prudentiam quandam esse consilium dandi, etiam in negotiis privatis, ex universali rerum civilium cognitione et experientia promanantem; quæ exerceatur quidem in casibus particularibus, extrahatur autem ex generali casuum consimilium observatione. Sic enim videmus in eo libro quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero de Petitione Consulatus (quem unicum a veteribus habemus, quantum memini, tractatum de Negotio aliquo Particulari) 2 quanquam ad consilium dandum de re tum præsenti potissimum spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quæ non usum solum temporarium sed normam quandam perpetuam circa electiones populares præscribant. In hoc genere autem nihil invenitur quod ullo modo comparandum sit cum Aphorismis illis quos edidit rex Salomon, de quo testatur Scriptura, Cor illi fuisse instar arena maris; 3 sicut enim arenæ maris universas orbis oras circundant,

1 Cicero, de Orat. iii. 33.

2 Frontinus's tract De Aquæductibus belongs to the same class. Its chief object is to give an account of the regulations affecting the Roman aqueducts, and of the frauds which, on his appointment as Curator Aquarum, his examinations of the Castella, &c., enabled him to detect.

31 Kings, iv. 29.

ita et sapientia ejus omnia humana non minus quam divina complexa est. In Aphorismis vero illis, præter alia magis theologica, reperies liquido haud pauca præcepta et monita civilia præstantissima; ex profundis quidem sapientiæ penetralibus scaturientia, atque in amplissimum varietatis campum excurrentia. Quoniam vero Doctrinam de Occasionibus Sparsis (qua Doctrinæ de Negotiis portio est prior) inter Desiderata reponemus, ex more nostro paulisper in illa immorabimur; atque exemplum ejusdem ex Aphorismis sive Parabolis illis Salomonis desumptum proponemus. Neque vero quis ut arbitramur nos merito sugillare possit, quod ex scriptoribus Sacræ Scripturæ aliquem ad sensum politicum trahamus. Equidem existimo, si extarent commentarii illi Salomonis ejusdem de Natura Rerum (in quibus de omni vegetabili, a musco super murum ad cedrum Libani, itemque de animalibus, conscripsit) 1 non illicitum esse eos secundum sensum naturalem interpretari; quod idem nobis liceat in Politicis.

Exemplum portionis doctrina de Occasionibus sparsis, ex parabolis aliquibus Salomonis.

PARABOLA.

1. Mollis responsio frangit iram.2

EXPLICATIO.

Si incendatur ira principis vel superioris adversus te, et tuæ jam sint loquendi partes, duo præcipit Salomon : alterum, ut fiat responsio; alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria præcepta. Primo, ut caveas a silentio tristi et contumaci; illud enim aut culpam totam in te recipit, ac si nihil habeas quod respondere possis ; 11 Kings, iv. 33.

2 Prov. xv 1.

« AnteriorContinuar »