Imágenes de páginas
PDF
EPUB

orum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicæ utiles; alios qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen, Stoica quadam tristitia et stupiditate præditi, virtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam vero principale istud membrum Philosophiæ Humanæ, quæ Hominem contemplatur quatenus ex Cor

pore consistit atque Anima, sed

tamen Segregatum et citra

Societatem, a nobis per

tractatum est.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER OCTAVUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrina Civilis in Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica.

VETUS est narratio (Rex Optime) convenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium; adeo ut legatus ad eum conversus diceret, Tu vero quid habes quod referam? Cui ille; Refer (inquit) regi tuo te invenisse apud Græcos aliquem qui tacere sciret.1 Equidem oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me

1 This story is told of Zeno. See Plutarch De Garrulitate, and Diog. Laert. vii. 24.

tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Majestatem tuam locum sustinuerim; consentaneum magis existimavi meipsum tacendo de hac re, apud Majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero non solum artis, verum etiam eloquentiæ cujusdam, quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultro citroque habitos, in epistola quadam ad Atticum commemorasset, sic scribit; Hoc loco sumpsi aliquid de tua eloquentia, nam tacui.1 Pindarus vero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato sententiola aliqua mirabili, veluti virgula divina, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur; Interdum magis afficiunt non dicta quam dicta. In hac parte igitur, tacere, aut (quod silentio proximum est) brevis admodum esse, decrevi. Verum, antequam ad Artes Imperii perveniam, haud pauca de aliis Doctrinæ Civilis portionibus sunt præmittenda.

Scientia Civilis versatur circa subjectum quod cæterorum omnium maxime est materiæ immersum, ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla quæ hanc difficultatem levant. Primo enim, quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere solitus est, Ovibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret quam unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam ineant

1 Cic. Ep. ad Att. xiii. 42. The person in question was his nephew Q. Cicero.

2 Pindar. Nem. v. 32.

viam propellere possis, cæteræ ultro sequentur;1 similiter, hoc quidem respectu, Ethicæ munus est quodammodo illo Politicæ difficilius. Secundo, proponit sibi Ethica ut animus bonitate interna imbuatur et cumuletur; at Civilis Scientia nihil amplius postulat, præter bonitatem externam : hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala; siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur), Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.2 Itaque et hoc quoque respectu duriores partes sunt Ethica. Tertio, hoc habent respublicæ, ut tanquam machinæ grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine; unde haud tam cito labefactantur. Sicut enim in Egypto septem anni fertiles steriles septem sustentarunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit ut sequentium errores non statim perniciem inferant. At singulorum hominum decreta et mores magis subito subverti solent. Hoc denique Ethicam gravat, Politicæ succurrit.

Scientia Civilis tres habet partes, juxta tres societatis actiones summarias; Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica. Tria siquidem sunt Bona, quæ ex Societate Civili homines sibi parare expetunt; solamen contra Solitudinem; adjumentum in Negotiis; et protectio contra Injurias. Suntque istæ tres prudentiæ plane inter se diversæ, et sæpenumero disjunctæ ; Prudentia in Conversando; Prudentia in Negotiando; et Prudentia in Gubernando.

Enimvero, quod ad Conversationem attinet, illa certe

1 Plut. in Ca'o. c. 8.

22 Chr. xx. 33.

affectata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in ejus moderamine et decus quoddam morum in seipsa præ se ferat, et ad negotia tam publica quam privata commode administranda plurimum juvet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur (licet sit externum quiddam) ut etiam illis alteris partibus, quæ graviores et interiores videntur, anteponatur; eodem fere modo in viro civili, Conversatio ejusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certe eximium locum invenit. Quale enim pondus habet Vultus ipse, ejusque compositio? Recte poeta ;

Nec vultu destrue verba tuo.1

Poterit enim quis vim orationis Vultu labefactare, et plane prodere. Quin et Facta, non minus quam Verba, Vultu pariter destrui possint, si Ciceroni credamus ; qui, cum fratri affabilitatem commendaret erga provinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus præberet ad se faciles, nisi etiam vultu ipso comiter accedentes exciperet; Nil interest habere ostium apertum, vultum clausum.2 Videmus quoque Atticum, sub primum Ciceronis cum Cæsare congressum, bello adhuc fervente, diligenter et serio Ciceronem per epistolam monuisse de Vultu et Gestu ad dignitatem et gravitatem componendis.3 Quod si tantum possit Oris et

1 Ovid, De Arte Am. ii. 312.

2 No such remark occurs in the letter of advice which Marcus Cicero wrote to his brother Quintus, when the latter was about to take possession of his province. But in Quintus's tract De Petitione Consulatus, in which he gives his brother advice as to his conduct in canvassing for the consulship, we find the antithesis quoted in the text, though somewhat differently worded. But of course the passage in which it occurs has no reference to any class of "provinciales."

* See Cicero, Ep. ad Att. ix. 12.; and compare the eighteenth letter of the same book, in which the interview with Cæsar is described.

« AnteriorContinuar »