Imágenes de páginas
PDF
EPUB

15. Iidem Hiberni in usu habuerunt lintea et indusia croceata;1 quod licet ad arcendam putrefactionem introductum fuerat, tamen (utcunque) ad vitæ longitudinem utile fuisse existimamus: nam crocus, ex omnibus quæ novimus, ad cutem et confortationem carnis est res optima; cum et notabiliter astringat, et habeat insuper, oleositatem et calorem subtilem sine ulla acrimonia. Equidem memini quendam Anglum, ut vectigalia supprimeret, croci saccum cum transfretaret circa stomachum portasse, ut lateret; eumque, cum antea ex mari gravissime ægrotare solitus esset, optime tunc valuisse, nec nauseam ullam sensisse.

16. Hippocrates jubet vestes ad cutem hieme puras portare, æstate sordidas et oleo imbutas ; 2 hujus ratio videtur, quod per æstatem spiritus exhalant maxime; itaque pori cutis opplendi sunt.

17. Ante omnia igitur usum olei, vel olivarum, vel amygdalini dulcis, ad cutem ab extra ungendam, ad longævitatem conducere existimamus; eaque unctio debet fieri singulis auroris cum exitur e lecto, cum oleo in quo admisceatur parum salis nigri et croci. Unctio autem levis debet esse, ex lana aut spongia molliori, neque quæ stillet super corpus, sed cutem tantum intingat et inficiat.

18. Certum est liquores in majori quantitate, etiam oleosos, haurire nonnihil ex corpore: sed contra, parva quantitate, imbibi a corpore: itaque levis aspersio faci

1 Spenser mentions these habits of the Irish among the customs which he supposes them to have derived from Spain, for no other reason, apparently, than that they appear to him to be suitable to a warm climate. It is worthy of remark that Campion, writing about a quarter of a century earlier, affirms that the Irish had given up the use of saffron, and were learning to wash their linen. However the custom was retained in some parts of the country not only after Campion's time, but till a much later period.

2 Hippocr. De salubri Diætâ. See note on Sylva Sylvarum, § 55. — J. §.

enda est, ut diximus; aut plane indusium ipsum oleo liniendum est.

19. Objici vero forte possit, istam unctionem ex oleo quam laudamus (licet apud nos in usu nunquam fuerit, atque apud Italos in desuetudinem abierit) olim quidem apud Græcos et Romanos familiarem fuisse et diætæ partem; neque tamen iis sæculis homines magis fuisse longævos. Sed respondetur rectissime; oleum in usu fuisse tantum post balnea, nisi forte inter athletas; balnea autem ex calido operationi nostræ tanto contraria sunt, quanto unctiones congrua; cum alterum meatus aperiat, alterum obstruat. Itaque balneum absque unctione sequenti pessimum; anctio absque balneo optima. Etiam ad delicias potius adhibebatur ista unctio, atque (si in optimam partem accipias) ad sanitatem; sed nullo modo in ordine ad vitam longævam; itaque simul adhibebantur unguenta pretiosa, quæ ad delicias grata, ad nostram intentionem noxia sunt, ob calorem; ut bene dixisse videatur Virgilius:

Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi.1

20. Inunctio ex oleo, et hieme confert ad sanitatem, per exclusionem frigoris; et æstate, ad detinendos spiritus et prohibendam exolutionem eorum, et arcendam vim aëris, quæ tunc maxime est prædatoria.

21. Cum inunctio ex oleo operatio sit ad vitam longam fere potentissima, visum est addere cautiones, ne periclitetur valetudo: eæ quatuor sunt, secundum quatuor incommoda quæ exinde sequi possint.

22. Primum incommodum est, quod reprimendo sudores morbos inducere possit ex humoribus illis ex

1 Georg. ii. 466.

crementitiis huic remedium adhibendum est ex purgationibus et clysteriis, ut evacuationi debite consulatur; certum enim est evacuationem per sudores sanitati plerunque conferre, longitudini vitæ officere. Purgativa autem moderata in humores agunt, non in spiritus, quod facit sudor.

23. Secundum incommodum est, quod corpus calefacere possit, et subinde inflammare; spiritus enim occlusus nec perspirans, ferventior est: huic incommodo occurritur, si diæta ut plurimum vergat ad frigidum, et sumantur propria quædam ad refrigerandum per vices: de quibus mox in operatione super sanguinem inquiremus.

24. Tertium est, quod caput gravare possit; omnis enim oppletio extrinsecus repercutit vapores, et eos mittit versus caput: huic incommodo omnino occurritur per cathartica, præsertim clysteria; et claudendo os ventriculi fortiter cum stypticis ; et pectendo et fricando caput, etiam cum lixiviis idoneis, ut aliquid exhalet; et non omittendo exercitationem bonam et qualem convenit, ut etiam per cutem nonnihil perspiret.

25. Quartum incommodum subtilius est malum: videlicet quod spiritus, detentus per clausuram pororum, videatur posse seipsum nimis multiplicare; quia cum parum evolet, et continuo spiritus novus generetur, nimium increscit spiritus, et sic corpus etiam plus prædari possit: verum hoc non prorsus ita se habet; nam spiritus omnis conclusus hebes fit (quandoquidem ventiletur motu spiritus, ut et flamma), ideoque minus activus est, et minus sui generans; calore certe auctus (ut et flamma) sed motu piger: sed et huic incommodo remedium adhiberi possit

frigidis oleo quandoque admistis; qualia sunt rosa et myrtus; nam calidis omnino abstinendum, ut dictum. est de casia.

26. Neque inutilis est applicatio ad corpus vestium quæ et ipsæ in se habent aliquid unctuosi sive oleosi, non aquosi; illæ enim exhaurient corpus minus ; quales sunt ex lana, potius quam ex lino: certe manifestum est in spiritibus odorum, quod si ponas pulveres odoratos inter lintea, multo citius virtutem perdunt, quam inter lanea. Itaque lintea tactu et munditie jucunda, sed ad nostram operationem suspecta.

27. Hiberni sylvestres, cum incipiunt ægrotare, nihil prius faciunt quam ut lintea e stratis tollant, et in laneis pannis se convolvant.

28. Referunt nonnulli, se magno sanitatis suæ commodo laneis carmosinis,1 proxime ad cutem, sub indusiis suis, usos fuisse, tam ad braccas, quam ad corporalia,

29. Est et illud observandum, aërem corpori assuetum minus illud deprædari, quam novum et subinde mutatum: itaque pauperes, qui in tuguriis suis intra proprios lares perpetuo vivunt, nec sedes mutant, sunt plerunque longæviores: veruntamen quoad alias operationes mutationem aëris (præsertim spiritibus non omnino inertibus) utilem esse judicamus; mediocritas autem adhibenda foret, quæ utrinque satisfaciat ; illud fiet, si quatuor temporibus anni fiet per stata tempora mutatio loci ad sedes idoneas; neque sint corpora aut in peregrinatione nimia, aut in statione. Atque de operatione per exclusionem aëris, et de evitanda vi ejus prædatoria, hæc dicta sint.

1 So in the original, and again p. 449. 1. 3. In both places carminatis is silently substituted in Blackbourne's edition. -J. 8.

III.

OPERATIO SUPER SANGUINEM ET CALOREM

SANGUIFICANTEM.

Historia.

1. Operationes duæ sequentes sunt operationibus duabus præcedentibus tanquam antistrophæ; atque iis respondent, quemadmodum passiva activis; præcedentes enim duæ id agunt, ut spiritus et aër actionibus suis sint minus deprædantes; hæ vero, ut sanguis et succus corporis sint minus deprædabiles. Quoniam vero sanguis est irrigatio succorum et membrorum, et præparatio ad ea; operationem super sanguinem primo loco collocamus. Circa hanc operationem proponemus consilia numero pauca, sed vi valde efficacia: ea tria sunt.

2. Primo dubium non est, quin si sanguis sit aliquanto frigidior, minus futurus sit dissipabilis: quoniam vero quæ per os sumuntur frigida, cum reliquis intentionibus haud paucis male conveniunt; ideo optimum foret alia invenire, quæ non sunt cum istiusmodi incommodis complicata. Ea duo sunt.

3. Alterum hujusmodi est; adducantur in usum, idque maxime in juventute, clysteria nihil omnino purgantia aut abstergentia, sed solummodo refrige rantia et nonnihil aperientia: probata sunt quæ fiunt ex succis lactucæ, portulacæ, hepaticæ, etiam sedi majoris, et mucilaginis seminis psyllii, cum decoctione aliqua temperata aperiente, admisto aliquanto caphuræ: verum vergente ætate, omittatur sedum majus et portulaca, et substituantur succi boraginis, et endiviæ, aut similium; atque retineantur clysteria hujus

« AnteriorContinuar »