Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tiones edant?

Quas vices subeant? Qualiter sibi mutuo implicentur ? Qualiter inter se digladientur et opponantur? et innumera hujus generis. Inter quæ hoc ultimum plurimi est usus in Moralibus et Civilibus; Qualiter (inquam) Affectus Affectum in ordinem cogat, et alterius auxilio ad alterum subjugandum uti liceat? venatorum et aucupum more, qui bestia opera ad bestias, volucris alicujus ad volucres, capiendas utuntur; quod fortasse aliter ex sese, absque brutorum auxilio, homo tam facile præstare non possit. Quin et hoc fundamento nititur excellens ille et per omnia patens usus in civilibus Præmii et Pœnæ ; quæ rerumpublicarum columen sunt; cum Affectus illi prædominantes, Formidinis et Spei, alios omnes Affectus noxios coërceant et supprimant. Etiam sicut in regimine status non raro fit, ut factio factione in officio contineatur, similiter fit et in regimine mentis interno.

Pervenimus nunc ad illa, quæ in nostra sunt potestate; quæque operantur in animum, voluntatemque et appetitum afficiunt et circumagunt, ideoque ad immutandos mores plurimum valent. Qua in parte debuerant Philosophi strenue et gnaviter inquirere, de viribus et energia Consuetudinis, Exercitationis, Habitus, Educationis, Imitationis, Emulationis, Convictus, Amicitiæ, Laudis, Reprehensionis, Exhortationis, Famæ, Legum, Librorum, Studiorum, et si quæ sunt alia. Hæc enim sunt illa quæ regnant in Moralibus; ab istis agentibus animus patitur et disponitur; ab istis, veluti ingredientibus, conficiuntur pharinaca, quæ ad conservandam et recuperandam animi sanitatem conducant; quatenus remediis humanis id præstari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immoremur, ut reliquis sint exemplo.

De Consuetudine igitur et Habitu, pauca delibabi

mus.

Opinio illa Aristotelis, plane mihi videtur angustias quasdam contemplationis et negligentiam sapere, cum asserit in illas actiones quæ naturales sunt Consuetudinem nihil posse; exemplo usus, quod si lapis millies projiciatur in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi acquirit; quinetiam, quod sæpius videndo aut audiendo, nihilo melius aut videmus aut audimus.1 Quamvis enim hoc teneat in aliquibus ubi natura est peremptoria (cujus rei causas reddere in præsentia non vacat), aliter tamen in illis fit in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem et remissionem. Sane videre potuit chirothecam paulo arctiorem, manui sæpius inducendo, laxiorem reddi; baculum usu et mora in contrarium flexus sui naturalis incurvari, et in eodem statu paulo post durare; vocem exercitando magis fieri robustam et sonoram; frigora æstumque consuetudine tolerari; et ejusdem generis complura. Quæ quidem posteriora duo exempla propius accedunt ad rem, quam quæ ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat, quo magis verum fuerit tam virtutes quam vitia in habitu consistere, eo magis ei contendendum fuerat ut normas præscriberet, quomodo hujusmodi habitus fuerint acquirendi aut amovendi. Plurima siquidem confici possint præcepta de prudenti institutione exercitationum animi, non minus quam corporis. Illorum paucula recensebimus.

Primum erit, ut jam a principio caveamus a pensis vel magis arduis vel magis pusillis quam res postulat. Nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre, bene sperandi alacritatem obtundes; apud

1 Arist. Eth. ad Nicom. ii. 1.

ingenium fiduciæ plenum, opinionem concitabis qua plus sibi polliceatur quam præstare possit; quod secum trahit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento, fiet ut experimentum expectationi non satisficiat; id quod animum semper dejicit et confundit. Quod si pensa leviora fuerint, magna inducitur in progressionis summa jactura.

Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo imprimis tempora observentur; alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus; alterum quando pessime. Ut ex priore, plurimum in via promoveamus; ex posteriore, nodos obicesque animi contentione strenua deteramus; unde tempora media facile et placide labentur.

Tertium erit illud præceptum, cujus Aristoteles 1 obiter meminit; ut totis viribus (citra tamen vitium) nitamur in contrarium illius, ad quod natura maxime impellimur; sicut cum in adversum gurgitis remigamus, aut baculum incurvum, ut rectum fiat, in contrarium flectimus.

Quartum præceptum ex illo axiomate pendet, quod verissimum est; animum ad æqueunque fœlicius trahi et suavius, si illud quo tendimus in intentione operantis non sit principale, sed tanquam aliud agendo superetur ; quoniam ita fert Natura, ut necessitatem et imperium durum ferme oderit. Sunt et alia multa quæ utiliter præcipi possint de regimine Consuetudinis. Consuetudo enim, si prudenter et perite inducatur, fit revera (ut vulgo dicitur) altera natura; quod si imperite et fortuito administretur, erit tantum simia naturæ; quæ nihil ad vivum imitetur, sed inscite tantum et deformiter.

1 Arist. Eth. ad Nicom. ii. 9.

Similiter, si de Libris et Studiis, eorumque ad Mores virtute et influentia, verba facere vellemus; numnam desunt plurima præcepta et consilia fructuosa eo spectantia? Annon unus ex Patribus, magna cum indignatione, Poësim appellavit vinum dæmonum ;1 revera progignat plurimas tentationes, cupiditates, et opiniones vanas? Annon prudens admodum, et digna quæ bene perpendatur, est sententia Aristotelis; Juvenes non esse idoneos Moralis Philosophiae auditores;2 quia in illis perturbationum æstuatio nondum sedata est, nec tempore et rerum experientia consopita? Atque ut verum dicamus, annon ideo fit, ut scriptorum priscorum præstantissimi libri et sermones (quibus ad virtutem homines efficacissime invitati sunt; tam augustam ejus majestatem omnium oculis repræsentando, quam opiniones populares in virtutis ignominiam, tanquam habitu parasitorum indutas, derisui propinando) tam parum prosint ad vitæ honestatem et mores pravos corrigendos, quia perlegi et revolvi non consueverunt a viris ætate et judicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur? Annon et hoc verum est, juvenes multo minus Politicæ quam

1 Bacon seems to have been thinking of the following passage in Agrippa's De Incertitudine, &c. c. 4.: “Augustinus Poësim vocat vinum erroris ab ebriis doctoribus propinatum. Hieronymus eam dæmonum cibum appellat." The combination of the two quotations might easily give rise to the phrase "dæmonum vinum." The passage of St. Augustine to which Agrippa refers occurs in the first book of the Confessions.

2 Arist. Eth. ad Nicom. i. 3. Aristotle, however, speaks not of moral but of political philosophy. It is interesting to observe that the error of the text, which occurs also in the Advancement of Learning, has been folired by Shakespeare in Troilus and Cressida:

"Not much

Unlike young men, whom Aristotle thought
Tufit to hear moral philosophy."

57 geech in the second scene of the second act.

Ethicæ auditores idoneos esse, antequam Religione et Doctrina de Moribus et Officiis plane imbuantur; ne forte judicio depravati et corrupti in eam opinionem veniant, non esse rerum differentias morales veras et solidas, sed omnia ex utilitate aut successu metienda? Sicut poëta canit;

et rursus,

Prosperum et fœlix scelus virtus vocatur: 1

Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema.2 Ac poëtæ quidem hæc satirice, et per indignationem loqui videntur; at Libri nonnulli Politici idem serio et positive supponunt. Sic enim Macciavello dicere placet, Quod si contigisset Cæsarem bello superatum fuisse, Catilina ipso fuisset odiosior; 3 quasi vero nihil interfuisset, præter fortunam solam, inter furiam quandam ex libidine et sanguine conflatam, atque animum excelsum et inter homines naturales maxime omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam ex hoc ipso quam necessarium sit homines doctrinas. pias et Ethicas, antequam Politicam degustent, plenis faucibus haurire; nimirum, quod qui in aulis principum et negotiis civilibus a teneris (ut aiunt) unguiculis innutriti sunt, nunquam vere sinceram et internam morum probitatem assequantur; quanto minus, si accesserit etiam librorum disciplina? Porro et in documentis ipsis moralibus, vel saltem aliquibus eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles, juxta illud Ciceronis de M. Catone; Hoc bona, quæ videmus,

1 Senec. Herc. Fur. 251.:

Prosperum et felix scelus

Virtus vocatur.

2 Juven. xiii. 105.

8 Macchiav. Discorsi, i. 10.

« AnteriorContinuar »