Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tate privantur, quod si illæ prævenerint, tum vero, non alias, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Macciavello et hujusmodi scriptoribus, qui aperte et indissimulanter proferunt quid homines facere soleant, non quid debeant. Fieri enim nullo modo potest, ut conjungatur serpentina illa prudentia cum innocentia columbina, nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat.1 Absque hoc enim deerunt virtuti sua præsidia et munimenta. Imo, neque ullo modo possit vir bonus et probus malos et improbos corrigere et emendare, nisi ipse prius omnia malitiæ latibula et profunda exploraverit. Etenim qui judicio plane corrupto sunt et depravato hoc habent, ut præsupponant honestatem in hominibus ab inscitia et simplicitate quadam morum oriri; atque ab eo tantum, quod fides habeatur concionatoribus et pædagogis; item libris, præceptis moralibus, et iis qui vulgo prædicantur et decantantur sermonibus. Adeo ut nisi plane perspiciant opiniones suas pravas ac corrupta et detorta principia non minus illis qui hortantur et admonent quam sibi ipsis esse explorata et cognita, probitatem omnem morum et consiliorum aspernentur: juxta oraculum illud Salomonis mirabile; Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.2 Hanc autem partem de Cautelis et Vitiis Respectivis inter Desiderata numeramus; eamque nomine Satire Seriæ, sive Tractatus de Interioribus Rerum, appellabimus.

1 Compare Charron De la Sagesse, liv. ii. c. 10.: "Il faut temperer et marier l'innocence colombine en n'offensant personne avec la prudence et astuce serpentine en se tenant sur ses gardes et se preservant des finesses, trahisons, et ambûches d'autrui." The whole chapter is worth comparing with Bacon's remarks on the art of self-advancement.

2 Proverbs, xviii. 2. The words are accurately quoted from the Vulgate: the authorised version is wholly dissimilar.

doctrinam de Officiis Respectivis pertinent Mutua, inter maritum et uxorem, parentes et dominum et servum; similiter leges amicitiæ, itudinis; necnon civiles obligationes fraternia collegiorum; etiam vicinitatis; ac similium. Verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non atenus sunt partes Societatis Civilis (id enim ad Politicam refertur,) sed quatenus animi singulorum ad illa Societatis Vincula tuenda instrui et prædisponi debeant.1

At doctrina de Bono Communionis (quemadmodum et illa de Individuali) Bonum tractat non tantum simpliciter, sed et comparate; quo spectat officia perpendere inter hominem et hominem; inter casum et casum; inter privata et publica; inter tempus præsens et futurum. Sicut videre est in animadversione illa severa et atroci L. Bruti contra filios suos, illam a plerisque in cœlum laudibus efferri; at alius quispiam dixit,

Infœlix, utcunque ferent ea facta 2 minores.8

Id ipsum licet intueri in cœna illa, ad quam invitati sunt M. Brutus, C. Cassius, et alii. Illic enim cum ad animos explorandos circa conspirationem in caput Cæsaris

1 Some curious matter as to the opinions of the Romans touching the Ordo officiorum, the order of precedence among relative duties, will be found in Aulus Gellius, v. 13.

2 In the original, as also in the corresponding passage of the Advancement of Learning, fata is put for facta.-J. S.

8 Virg. Æn. vi. 823. It is less difficult to sympathise with Sultan Mahmoud of Ghisnee. When he had killed the adulterer, he said "Now bring a light," and after looking at the corpse called for water. "God is merciful I was mistaken. I thought no man would have ventured to commit such an outrage but my son; and since you told me of it three nights ago, I have neither eaten nor drunken." See Malcolm's History of Persia.

intentam, quæstio astute mota esset Num licitum foret tyrannum occidere? ibant convivæ in opiniones diversas ; dum alii dicerent, plane licere, quod servitus ultimum esset malorum; alii minime, quod tyrannis minus exitialis esset quam bellum civile; tertium autem genus veluti ex schola Epicuri asserebat, indignum esse prudentes periclitari pro stultis.1 stultis. Verum plurimi sunt casus de Of ficiis Comparatis, inter quos frequenter ille intervenit; utrum a justitia deflectendum sit propter salutem patriæ, aut hujusmodi aliquod insigne bonum in futuro? Circa quem Jason Thessalus dicere solebat, Aliqua sunt injuste facienda, ut multa juste fieri possint:2 verum replicatio in promptu est; Authorem præsentis justitiæ habes; sponsorem futuræ non habes. Sequantur homines quæ in præsentia bona et justa sunt; futura Divinæ Providentiæ remittentes. Atque circa doctrinam de Exemplari, sive de Bono, hæc dicta sint.

CAPUT III.

Partitio Doctrina de Cultura Animi, in Doctrinam de Characteribus Animorum, de Affectibus, et de Remediis sive Curationibus. Appendix Doctrinæ ejusdem, de Congruitate inter Bonum Animi et Bonum Corporis

NUNC igitur, postquam de Fructu Vita (sensu intelligimus philosophico) verba fecerimus; superest ut de

1 See Plutarch in Brutus; where however the story is somewhat differently told.

2 Plut Reip. Ger. Præcep. 817.

[blocks in formation]

Cultura Animi quæ ei debetur dicamus; sine qua pars prior, nihil aliud videtur quam imago quædam aut statua, pulchra quidem aspectu, sed motu et vita destituta. Cui sententiæ Aristoteles ipse disertis verbis suffragatur; Necesse est igitur de virtute dicere, et quid sit, et ex quibus gignatur. Inutile enim fere fuerit, virtutem quidem nosse, acquirendæ autem ejus modos et vias ignorare. Non enim de virtute tantum, qua specie sit, quærendum est; sed et quomodo sui copiam faciat ; utrunque enim volumus, et rem ipsam nosse, et ejus compotes fieri. Hoc autem ex voto non succedet, nisi sciamus et ex quibus, et quo modo.1 Verbis adeo expressis, atque etiam iterato, hanc partem inculcat ; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud est, quod Cicero Catoni Juniori veluti laudem non vulgarem attribuit; quod scilicet Philosophiam amplexus esset, Non disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Quamvis autem, pro temporum in quibus vivimus socordia, paucis curæ sit ut animum sedulo colant et componant, et vitæ rationem ad normam aliquam instituant (secundum illud Senecæ, De partibus vitæ quisque deliberat; de summa nemo : adeo ut hæc pars censeri possit supervacua); illud

[ocr errors]

men minime nos movet ut eam intactam relinquawas quin potius cum illo Hippocratis aphorismo conSadimus; Qui gravi morbo correpti dolores non senti

is mens ægrotat. Medicina illis hominibus opus non solum ad curandum morbum, sed ad sensum gefaciendum. Quod si quis objiciat animorum

Magn. Moral. i. 1.

e disputandi causâ, ut magna pars, sed ita vivendi." - Cicero, 4. 30.

[blocks in formation]

curationem Theologiæ Sacræ munus esse, verissimum est quod asserit; attamen Philosophiam Moralem in famulitium Theologiæ recipi instar ancillæ prudentis et pedissequæ fidelis, quæ ad omnes ejus nutus præsto sit et ministret, quid prohibeat? Etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod oculi ancillæ perpetuo ad manus dominæ respiciunt, cum tamen minime dubium sit, quin haud pauca ancillæ judicio et curæ relinquantur; eodem modo et Ethica obsequium Theologiæ omnino præstare debet, ejusque præceptis morigera esse; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia documenta continere possit.

Hanc igitur partem (quando præstantiam ejus in animo recolo) in Corpus Doctrinæ nondum redactam, non possum non vehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter Desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus.

Ante omnia igitur in hac re (sicut et in universis quæ spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero vero applicatio tantum. Agricolæ nullum est imperium aut in naturam soli, aut in aëris temperies; itidem nec medico aut in crasin et constitutionem naturalem ægri, aut in accidentium varietatem. At in Cultura Animi, et morbis ejus persanandis, tria in considerationem veniunt; Characteres diversi Dispositionum; Affectus; et Remedia; quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria, Complexio sive Constitutio ægri; Morbus ; et Curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est, priora duo non item.

1 Psalm cxxiii. 2.

« AnteriorContinuar »