Imágenes de páginas
PDF
EPUB

a quibus generantur, maris, nivis, paludum, &c.; vel a tinctura regionum per quas pertranseunt; vel ab originibus localibus suis, in alto, sub terra, in medio; quæ omnia sequentes articuli melius explanabunt.

38. Venti omnes habent potestatem desiccandi, etiam magis quam ipse sol; quia sol vapores elicit, sed, nisi admodum fervens fuerit, non dissipat; at ventus eos et elicit et abducit; attamen Auster minime omnium hoc facit; quinetiam saxa et trabes sudant magis flante nonnihil Austro, quam in tranquillo.

39. Martii magis longe desiccant, quam æstivi; adeo ut artifices instrumentorum musicorum ventos Martios expectent ad materiam instrumentorum suorum desiccandam, eamque reddendam porosam et sonoram.2

40. Venti omnis generis purgant aërem, eumque a putredine vindicant, ut anni in quibus venti frequentius spirent sint maxime salubres.

41. Sol principum fortunam subit; quibuscum ita sæpe agitur, ut præsides in provinciis remotis magis obnoxios habeant subditos, et quibus obsequia præstentur magis quam principi ipsi. Certe venti, qui potestatem et originem habent a sole, æque aut plus gubernant temperaturas regionum et affectus aëris quam ipse sol, in tantum ut Peruvia (quæ propter propinquitatem oceani, vastitatem amnium, et altissimos et maximos montes nivales, maximam habet copiam ventorum et aurarum spirantium) cum Europa de temperamento et clementia aëris certet.3

1 Arist. Probl. § De Ventis, 31.

2"Ineunte vere ・ ・ ・ ・ venti longe plus corpora exsiccant celeriusque quam mediâ æstate, quare artifices nostri musici et materiales ventos expetunt, ad materiam et opificia varia confirmanda." — Gilbert, Physiol. iv. 3. Materiales is clearly a wrong reading for martiales, the et being afterwards introduced to improve the sense: expetunt ought to be expectant.

3 Acosta, Hist. des Indes, ii. 9.

42. Nil mirum si ventorum tantus sit impetus quantus invenitur, quandoquidem venti vehementes sint tanquam inundationes atque torrentes et fluctus. magni aëris. Neque tamen, si attentius advertas, magnum quiddam est eorum potentia. Possunt dejicere arbores, quæ cacuminum onere, tanquam velis expansis, iisdem commoditatem præbent, et se ipsæ onerant; possunt etiam ædificia infirmiora; sed structuras solidiores, nisi fiant cum terræ motibus, non subvertunt. Nives quandoque tanquam integras dejiciunt ex montibus, ut planitiem subjacentem fere sepeliant, quod accidit Solymanno in campis Sultaniæ; etiam magnas quandoque immittunt inundationes aquarum.1

43. Amnes quandoque tanquam in sicco ponunt venti, et fundos ipsorum discooperiunt. Si enim, post magnam siccitatem, ventus robustus in consecutione fili aquæ pluribus diebus spirarit; ita ut aquas amnis, tanquam everrendo, devexerit in mare, aquas marinas prohibuerit; fit siccatio amnis in multis locis insolitis.

Monitum. Verte Polos, et verte simul observationes, quatenus ad Austrum et Boream. Cum enim absentia et præsentia solis in causa sit, variat pro ratione polorum. At illud constans res esse possit, quod plus sit maris versus Austrum, plus sit terræ versus Boream, quod etiam ad ventos non parum facit.

Monitum. Mille modis fiunt venti, ut ex inquisitione sequenti patebit; itaque in re tam varia figere observationes haud facile est. Attamen quæ a nobis posita sunt, pro certo plerunque obtinent.

1 Knolles, Hist. of the Turks (1603), p. 650.

Ad Artic. 8.

Origines Locales Ventorum.

Ventorum Origines Locales nosse

ar

Connexio. duæ est inquisitionis, cum illud unde et quo ventorum ut res abdita etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur jam de fontibus ventorum particularium (de quibus postea), sed de matricibus ventorum in genere. Alii ex alto eas petunt, alii in profundo rimantur; in medio autem, ubi ut plurimum generantur, vix eas quærunt; ut est mos hominum quæ ante pedes posita sunt præterire, et obscuriora malle. Illud liquet, ventos aut indigenas aut advenas esse; sunt enim venti tanquam mercatores vaporum, eosque in nubes collectos et important in regiones et exportant, unde iterum venti, tanquam per permutationem. Sed inquiramus jam de nativis. Qui enim aliunde advenæ, alibi nativi. Tres igitur Origines Locales; aut expirant et scaturiunt e terra; aut dejiciuntur ex sublimi; aut conflantur hic in corpore aëris. Qui autem dejiciuntur ex alto, duplicis generationis ; aut enim dejiciuntur antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rarefactis et dissipatis. Videamus quæ sit harum rerum historia.

1. Finxerunt poëtæ, regnum Eoli in antris et cavernis sub terram fuisse collocatum, ubi Carcer esset ventorum, qui subinde emittebantur.1

2. Etiam Theologos quosdam, eosdemque Philosophos, movent Scripturæ verba: Qui producit ventos de thesauris suis: tanquam venti prodirent ex locis the1 En. i. 50. sqq.-J. S.

2 Bacon refers to Acosta, ubi suprà [iii. 2.], who however does not say that these treasure-houses are subterraneous. [I do not know why we should suppose the allusion to be to Acosta, who, though he quotes the passage, quotes it in another sense.-J. S.]

saurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt mineræ ; sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura de thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et expirare sensim verisimile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis, necesse est. Phænomenon In magnis siccitatibus et media æstate, obliquum. cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si expirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minutæ confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur; quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo et in locis a quibus oriuntur primo spirare exiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.1

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt; ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur; levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis qui sparsim efflatur, non percipitur super terram donec coierit in ventum,

1 Compare Gilbert, Physiol. iv. 2.

ob porositatem terræ ; sed exiens subter aquas, ob continuitatem aquæ statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus; ut prorsus videantur venti illi habere Origines suas Locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in vallibus), et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo); at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus 3) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi effentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

Phænomenon

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ obliquum. in Peruvia non longe esse distantia, et

utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant ; et nihilominus habere Potosàm temperaturam aëris frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam ; id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

1"Exeunt ergo a terrà per poros insensibili transpiratione venti.". Gilbert, ubi suprà; from whom §§ 11. and 12. are taken.

2 The true reading is preserved in Gilbert: Derbiæ.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »