Imágenes de páginas
PDF
EPUB

TITULI HISTORIARUM ET INQUISITIONUM IN

PRIMOS SEX MENSES DESTINATARUM.

Historia Ventorum.

Historia Densi et Rari, necnon Coitionis et Expansionis Materiæ per spatia.

Historia Gravis et Levis.

Historia Sympathiæ et Antipathiæ Rerum.

Historia Sulphuris, Mercurii, et Salis.

Historia Vitæ et Mortis.

HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM:

SIVE

PHÆNOMENA UNIVERSI :

QUE EST INSTAURATIONIS MAGNÆ PARS TERTIA.

MONENDI utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant et scientias in Mundo Majore quærant; quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia Naturalis et Experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nuga? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa; Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris sæculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis; neque propterea omnino cessatum est: Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus,

Campanella,1 scenam tentarunt, et novas fabulas egerunt, nec plausu celebres nec argumento elegantes. Num hæc miramur? Quasi vero non possint infinita oriri hujusmodi placita et sectæ, omnibus sæculis? Neque enim est, aut erit, hujusce rei finis aliquis aut modus. Alius aljud arripit, aliis alia placent, nihil est luminis sicci et aperti; quisque ex phantasiæ suæ cellulis, tanquam ex specu Platonis, philosophatur; ingenia sublimiora, acutius, foelicius; tardiora, minore successu, sed æqua pertinacia. Quin non ita pridem, ex quorundam virorum doctorum, et prout nunc sunt res excellentium, disciplina, scientiæ (credo propter varietatis et licentiæ tædia) intra certos et descriptos authores coërcentur, atque ita cohibitæ senioribus imponuntur, adolescentibus installantur; ut jam (quod cavillatus est Cicero in Cæsaris annum) stella Lyrae ex edicto oriatur, et authoritas pro veritate, non veritas pro authoritate sit. Quod genus institutionis et disciplinæ ad usum præsentem egregie valet; sed idem meliorum indicit exilium. Nimirum primorum parentum peccatum et luimus et imitamur. Illi Dei similes esse voluerunt, posteri eorum adhuc magis. Etenim mundos. creamus, naturæ præimus et dominamur, omnia ita se habere volumus prout nostræ fatuitati consentaneum fore videtur, non prout Divinæ Sapientiæ, nec qualia inveniuntur in rebus ipsis; nec scio an res aut ingenia magis torqueamus; sed plane sigilla imaginis nostræ creaturis et operibus Dei imprimimus, non Creatoris sigilla cum cura inspicimus et agnoscimus. Itaque non immerito iterum de imperio in creaturas decidi

1 This is, I believe, the only passage in which Bacon mentions Campanella.

2 Plut in Jul. Cæs. p. 735.

« AnteriorContinuar »