Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Epicteti tempora grassari cœptum: nempe quod philosophia versa fuerit in genus quoddam vitæ professorium, et tanquam in artem; quasi scilicet institutum philosophiæ esset, non ut perturbationes compescerentur et extinguerentur, sed ut causæ et occasiones ipsarum evitarentur et summoverentur; ideoque particularis quædam vitæ ratio ad hoc obtinendum ineunda esset; introducendo sane tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore, cujus meminit Aristoteles;1 illum scilicet nihil aliud per totam vitam egisse quam ut valetudinem curaret, et proinde ab infinitis. rebus abstineret, corporis interim usu quasi multatus ; ubi si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demum valetudo maxime est expetenda quæ quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et vincere queat. Eodem modo et animus ille demum vere et proprie sanus et validus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optime Diogenes dixisse visus sit, qui eas vires animi laudarit quæ non ad caute abstinendum sed ad fortiter sustinendum valerent; 2 quæ

1 Rhet. i. 5. 10. A similar account is given of Herodicus in the third book of Plato's Republic. In illustration of the assertion that philosophy came to be a "professorium vitæ genus," see Aulus Gellius, ix. 2. and elsewhere.

names.

2 τὸ κρατεῖν καὶ μὴ ἡττᾶσθαι ἡδόνων ἀριστὸν, οὐ τὸ μὴ χρῆσθαι. But this was not said by Diogenes, but by Aristippus. See Diog. Laert. in Aristip. Bacon has elsewhere (v. vol. ii. p. 123.) confounded these two The error in both cases may perhaps have arisen from a wrong entry in a commonplace book. The inaccuracy in the present passage is the more remarkable as the most celebrated of Aristippus's sayings occurs in immediate juxta-position with the words I have quoted from Diogenes Laertius.

[I should rather think that Bacon alludes to the following saying of Diogenes, which is also in Diogenes Laertius: ἐπήνει τοὺς μέλλοντας γαμεῖν καὶ μὴ γαμεῖν· καὶ τοὺς μέλλοντας πλεῖν καὶ μὴ καταπλεῖν· τοὺς μέλλοντας πολιτεύεσθαι καὶ μὴ πολιτεύεσθαι· καὶ τοὺς παιδοτροφεῖν μέλλοντας καὶ μὴ

que animi impetum etiam in maximis præcipitiis cohibere possint; quæque (id quod in equis bene subactis laudatur) præstent ut brevissimo spatio et sistere se et vertere possint.

Postremo, redarguit idem teneritudinem quandam et ineptitudinem ad morigeranduin, in nonnullis ex antiquissimis philosophis et maxime in veneratione habitis notatam; qui nimis facile se a rebus civilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent, atque magis, sua opinione, illibati et tanquam sacrosancti viverent; ubi consentaneum esset, constantiam hominis vere moralis talem fore, qualem idem Consalvus in homine militari requirebat; nimirum ut honor ejus contexeretur tanquam e tela crassiore; minimeque tam tenui ut quidvis illud vellicare et lacerare possit.

CAPUT II.

Partitio Boni Individualis, vel Suitatis, in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Partitio Boni Passivi in Bonum Conservativum, et Bonum Perfectivum. Partitio Boni Communionis in Officia Generalia, et Respectiva.

REPETAMUS igitur jam et persequamur primum Bonum Individuale, et Suitatis. Illud partiemur in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Etenim hæc

παιδοτροφεῖν· καὶ τοὺς παρασκευαζομένους συμβιοῦν τοῖς δυνάσταις καὶ μὴ Tрociovras: meaning that he admired the man, not who was without passions, but who could command them. — J. S.]

quoque differentia Boni (non absimilis certe illis appellationibus quæ Romanis in Economicis erant familiares, Promi scilicet et Condi) in universa rerum natura impressa reperitur; præcipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se Conservandi et Muniendi, altero se Multiplicandi et Propagandi. Atque hic posterior, qui Activus est et veluti Promus, potentior videtur et dignior; ille autem prior, qui Passivus est et veluti Condus, inferior censeri potest. Etenim in universitate rerum natura cœlestis præcipue Agens est, at natura terrestris Patiens. Etiam in delectationibus animantium major voluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque divinis pronunciatur Beatius esse dare, quam accipere.1 Quin et in vita communi nemo invenitur ingenio tam molli et effœminato, quin pluris faciat, aliquid quod ei in votis erat perficere et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam aut delectamentum. Atque ista quidem Boni Activi præeminentia in immensum exaltatur ex intuitu conditionis humanæ, quod sit et mortalis et fortunæ ictibus exposita. Nam si in voluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet propter securitatem et moram.2 Quandoquidem autem videmus huc rem recidere, Magni æstimamus mori tardius; et Ne

[merged small][merged small][ocr errors]

ὦ πέπον, εἰ μὲν γὰρ πόλεμον περὶ τόνδε φυγόντες
αἰεὶ δὴ μέλλοιμεν ἀγήρω τ' ἀθανάτω τε
ἔσσεσθ', οὔτε κεν αὐτὸς ἐνὶ πρώτοισι μαχοίμην
οὔτε κέ σε στέλλοιμι μάχην ἐς κυδιάνειραν·
νῦν δ', ἔμπης γὰρ κῆρες ἐφεστᾶσιν θανάτοιο
μυρίαι, ὡς οὐκ ἔστι φυγεῖν βροτὸν οὐδ ̓ ὑπαλύξαι,
ἴομεν· ἠέ τῳ εὐχος ὀρέξομεν ήέ τις ἡμῖν.

8 Seneca, Nat. Quæst. ii. 59.

II. μ. 322.

1

glorieris de crastino; nescis partum diei; mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea quæ temporis injurias non reformident. Ea vero nulla esse possunt, præter opera nostra; sicut dicitur, Opera eorum sequuntur eos.2 Est et altera præeminentia Boni Activi haud exigua, et indita et sustentata ex eo affectu qui humanæ naturæ, ut comes individuus, lateri adhæret; amor scilicet novitatis aut varietatis. Ille vero in sensuum voluptatibus (quæ Boni Passivi pars sunt vel maxima) angustus admodum est, nec latitudinem habet aliquam insignem: Cogita quamdiu eadem feceris; cibus, somnus, ludus; per hunc circulum curritur; mori velle non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest. At in actis vitæ nostræ et institutis et ambitionibus insignis est varietas; eaque multa cum voluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur ut vires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et hujusmodi; ut vere admodum dictum sit, Vita sine proposito languida et vaga est. Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon, Pro desiderio quærit cerebrosus, omnibus immiscet se.5 Quinetiam videmus reges potentissimos, ad quorum nutum quæcunque sensibus

1 Proverbs, xxvii. 1.

2 Revel. xiv. 13.

* Cogita quamdiu jam idem facias; cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur; mori velle non tantum prudens et fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest." - Seneca, Ep. 77.

That "tædium vita" was considered by the Romans in the time of the Emperors a reasonable and legally sufficient motive for suicide appears from the Digest iii. 2. 11. 3., from the Codex ix. 50. 1., and from several other texts; the burden of life being most felt in an advanced state of corrupt civilization.

--

4 "Vita sine proposito vaga est.". Seneca, Ep. 95. 5 This is probably another version of Prov. xviii. 1.

"Through desire

a man having separated himself seeketh and intermeddleth with all wisdom." - J. S.

grata sunt parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis), quæ tamen ipsis fuerint omni affluentia voluptatum sensualium potiora. Tanto voluptatem majorem affert ut aliquid agamus, quam ut fruamur.

Illud interim paulo attentius notandum est, Bonum Activum Individuale a Bono Communionis prorsus differre, quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamvis enim Bonum istud Individuale Activum sæpe opera beneficentiæ (quæ ex Virtutibus Communionis est) pariat et producat; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant non animo alios juvandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando Bonum Activum in aliquid impingit, quod sit Bono Communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores, (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore, qui videntur ad hoc anhelare, ut omnes fœlices et ærumnosi sint prout sibi fuerint amici vel inimici, atque ut mundus tanquam ipsorum præferat imaginem; quæ vera est Theomachia); hæc inquam ipsa aspirat ad Bonum Activum Individuale, saltem Apparens, etsi a Bono Communionis omnium maxime recedat.

At Bonum Passivum partiemur in Bonum Conservativum, et Bonum Perfectivum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad Bonum

1 The epitaph which Plutarch says Sylla made for himself was probably in Bacon's mind. It boasted that no man had surpassed him in doing good to his friends or evil to his enemies. See Plut. in Sylla.

« AnteriorContinuar »