Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ut

vocem det lex, quis se parabit ad parendum? moneat igitur oportet, priusquam feriat. Etiam illud recte positum est; optimam esse legem, quæ minimum relinquit arbitrio judicis: id quod certitudo ejus præs

tat.

APHORISMUS 9.

Duplex legum Incertitudo: altera, ubi lex nulla præscribitur; altera, ubi ambigua et obscura. Itaque de Casibus Omissis a lege primo dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma Certitudinis.

De Casibus Omissis a Lege.

APHORISMUS 10.

Angustia prudentiæ humanæ casus omnes quos tempus reperit non potest capere. Non raro itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujusmodi casibus triplex adhibetur remedium, sive supplementum; vel per processum ad similia; vel per usum exemplorum, licet in legem non coäluerint; vel per jurisdictiones quæ statuunt ex arbitrio boni viri et secundum discretionem sanam; sive illæ Curiæ fuerint Prætoriæ sive Censoriæ.

De Processu ad Similia, et Extensionibus Legum.

APHORISMUS 11.

In Casibus Omissis deducenda est norma legis a similibus; sed caute, et cum judicio. Circa quod servandæ sunt regulæ sequentes. Ratio prolifica, Consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem juris receptum est, vel etiam ubi ratio

1 Arist. Rhet. i. 1.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small]

ejus est obscura, non trahendum est ad consequentiam.1

APHORISMUS 12.

Bonum publicum insigne rapit ad se casus omissos. Quamobrem quando lex aliqua reipublicæ commoda notabiliter et majorem in modum intuetur et procurat, Interpretatio ejus extensiva esto et amplians.

APHORISMUS 13.

Durum est torquere leges, ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges pœnales, multo minus capitales, ad delicta nova. Quod si crimen vetus fuerit et legibus notum; sed prosecutio ejus incidat in casum novum, a legibus non provisum ; omnino recedatur a placitis juris potius quam delicta maneant impunita.

APHORISMUS 14.

In statutis quæ Jus Commune (præsertim circa ea quæ frequenter incidunt, et diu coäluerunt) plane abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quando enim respublica tota lege diu caruerit, idque in casibus expressis, parum periculi est si casus omissi expectent remedium a statuto novo.

APHORISMUS 15.

Statuta quæ manifesto Temporis Leges fuere atque ex occasionibus reipublicæ tunc invalescentibus natæ, mutata ratione temporum, satis habent si se in propriis

1 “Quod contra rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentia." Paulus, D. 141., Ff. De Div. Reg. Jur. It may be remarked that, although the phrase "ad consequentias" is used as well as "ad consequentia," yet there seems to be no authority for "ad consequentiam."

casibus sustinere possint; præposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur.

APHORISMUS 16.

Consequentiæ non est consequentia; sed sisti debet extensio intra casus proximos. Alioqui labetur paulatim ad dissimilia; et magis valebunt acumina ingeniorum, quam authoritates legum.

APHORISMUS 17.

In legibus et statutis brevioris stili, extensio facienda est liberius. At in illis quæ sunt enumerativa casuum particularium, cautius. Nam ut exceptio firmat vim legis in casibus non exceptis, ita enumeratio infirmat eam in casibus non enumeratis.

APHORISMUS 18.

Ne

Statutum Explanatorium claudit rivos statuti prioris, nec recipitur postea extensio in alterutro statuto. que enim facienda est super-extensio a judice, ubi semel cœpit fieri extensio a lege.

APHORISMUS 19.

Solennitas Verborum et Actorum non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solennis, quod transit a more ad arbitrium; et introductio novorum corrumpit majestatem veterum.

APHORISMUS 20.

Proclivis est extensio legis ad casus post-natos; qui in rerum natura non fuerunt tempore legis latæ. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio.

« AnteriorContinuar »