Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tum in electis singulis, interpretandæ non sunt solummodo secundum latitudinem et obvium sensum loci; aut respiciendo ad occasionem ex qua verba erant prolata ; aut præcise ex contextu verborum præcedentium et sequentium; aut contemplando scopum dicti principalem; sed sic ut intelligamus complecti eas, non solum totaliter aut collective, sed distributive, etiam in clausulis et vocabulis singulis, innumeros doctrinæ rivulos et venas, ad Ecclesiæ singulas partes et animas fidelium irrigandas. Egregie enim observatum est, quod responsa Salvatoris nostri ad quæstiones non paucas ex iis quæ proponebantur non videntur ad rem, sed quasi impertinentia ; cujus rei causa duplex est; altera, quod cum cogitationes eorum qui interrogabant non ex verbis, ut nos homines solemus, sed immediate et ex sese cognovisset, ad cogitationes eorum non ad verba respondit; altera quod non ad eos solum locutus est qui tunc aderant, sed ad nos etiam qui vivimus, et ad omnis ævi ac loci homines quibus Evangelium fuerit prædicandum. Quod etiam in aliis Scripturæ locis obtinet.

His itaque prælibatis, veniamus ad tractatum eum quem desiderari statuimus. Inveniuntur profecto inter scripta theologica libri Controversiarum nimio plures; Theologiæ ejus, quam diximus Positivam, massa ingens; Loci Communes ; Tractatus Speciales; Casus Conscientiæ ; Conciones et Homiliæ; denique prolixi plurimi in libros Scripturarum Commentarii. Quod desideramus autem est hujusmodi: Collectio scilicet succincta, sana, et cum judicio, Annotationum et Observationum super textus Scripturæ particulares ; neutiquam in locos communes excurrendo, aut controversias persequendo, aut in artis methodum eas redigendo ; sed quæ plane sparsæ sint et nativæ. Res certe in concionibus doctioribus se quandoque ostendens, quæ ut plurimum non perennant; sed quæ in libros adhuc non coäluit, qui ad posteros transeant. Certe quemadmodum vina quæ sub primam calcationem molliter defluunt, sunt suaviora quam quæ a torculari exprimuntur; quoniam hæc ex acino et cute uvæ aliquid sapiant; similiter salubres admodum ac suaves sunt doctrinæ, quæ ex Scripturis leniter expressis emanant, nec ad controversias aut locos communes trahuntur. Hujusmodi tractatum Emanationes Scripturarum nominabimus.

[ocr errors][merged small]

Jam itaque mihi videor confecisse globum exiguum Orbis Intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et

ta:

a

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

descriptione earum partium, quas industria et laboribus hominum aut non constanter occupatas, aut non satis excultas, invenio. Quo in opere, sicubi a sententia veterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innovandi aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inventis quantum in me fuerit addere ; cum tamen non minus optaverim etiam inventa mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re æquus fuerim, vel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienæ libertati per confutationes pugnaces præjudicare contenderim.

Nam in iis quæ recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut objectio, at in lectione iterata responsum se ultro sit exhibiturum; in iis vero in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse vim veritati per argumenta contentiosa ; quorum ea fere est natura, ut erroribus authoritatem concilient, recte inventis derogent. Siquidem ex dubitatione error honorem acquirit; veritas patitur repulsam. Interim in mentem mihi venit responsum illud Themistoclis, qui cum ex oppido parvo legatus quidam magna nonnulla perorasset, hominem perstrinxit ; Amice, verba tua civitatem desiderant. Certe objici mihi re

' ctissime posse existimo, quod verba mea sæculum desiderent; sæculum forte integrum ad probandum; complura autem sæcula ad perficiendum. Attamen, quoniam etiam res quæque maximæ initiis suis debentur, mihi satis fuerit sevisse Posteris et Deo Immortali; cujus numen supplex precor, per Filium suum et Servatorem nostrum, ut has et hisce similes Intellectus Humani Victimas, Religione

tanquam sale respersas, et Gloriæ

suæ immolatas, propitius

accipere dignetur.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Not Themistocles, but Lysander. See Plutarch, Lac. Apophthegmata.

[ocr errors]

ur. Hos

FINIS.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

838

NOVUS ORBIS SCIENTIARUM,

SIVE

DESIDERATA.

LIB. II.

ERRORES Naturæ, sive Historia Præter-Generationum.
Vincula Naturæ, sive Historia Mechanica.
Historia Inductiva, sive Historia Naturalis in ordine ad conden-

dam Philosophiam.
Oculus Polyphemi, sive Historia Literarum.
Historia ad Prophetias.
Philosophia secundum Parabolas Antiquas.

LIB. III.
Philosophia Prima, sive de Axiomatibus Scientiarum Com-

munibus.
Astronomia Viva.
Astrologia Sana.
Continuatio Problematum Naturalium.
Placita Antiquorum Philosophorum.
Pars Metaphysicæ de Formis Rerum.
Magia Naturalis, sive Deductio Formarum ad Opera.
Inventarium Opum Humanarum.
Catalogus Polychrestorum.

LIB. IV.
Triumphi Hominis, sive de Summitatibus Naturæ Humane.
Physiognomia Corporis in Motu.
Narrationes Medicinales.
Anatomia Comparata.
De Curatione Morborum habitorum pro Insanabilibus.
De Euthanasia exteriore.
De Medicinis Authenticis.
Imitatio Thermarum Naturalium.
Filum Medicinale.
De Prolongando Curriculo Vite.
De Substantia Anime Sensibilis.
De Nixibus Spiritus in Motu Voluntario.
De Differentia Perceptionis et Sensus.
Radix Perspective, sive de Forma Lucis.

LIB. V.
Experientia Literata, sive Venatio Panis.
Organum Novum.
Topicæ Particulares.
Elenchi Idolorum.
De Analogia Demonstrationum.

LIB. VI.

De Notis Rerum.
Grammatica Philosophans.
Traditio Lampadis, sive Methodus ad Filios.
De Prudentia Sermonis Privati.
Colores Boni et Mali Apparentis, tam Simplicis quam Compa-

rati.
Antitheta Rerum.
Formule Minores Orationum.

LIB. VII.

Satira Seria, sive de Interioribus Rerum.
Georgica Animi, sive de Cultura Morum.

LIB. VIII.
Amanuensis Vitæ, sive de Occasionibus Sparsis.
Faber Fortunæ, sive de Ambitu Vita.
Consul Paludatus, sive de Proferendis Imperii Finibus.
Idea Justitie Universalis, sive de Fontibus Juris.

LIB. IX.

Sophron, sive de Legitimo Usu Rationis Humanæ in Divinis.
Irenæus, sive de Gradibus Unitatis in Civitate Dei.
Utres Cælestes, sive Emanationes Scripturarum.

« AnteriorContinuar »