Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

justos et injustos. Quæ certe verba plausum illum merentur, Nec vox hominem sonat. Siquidem vox est quæ lumen naturæ superat. Quinetiam videmus poëtas ethnicos, præsertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibus et doctrinis moralibus (quæ tamen legibus divinis multo sunt indulgentiores et solutiores), ac si naturæ libertati cum malignitate quadam repugnent:

Et quod Natura remittit,

Invida jura negant. 3

4

Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios, Se inaudisse quidem aliquid de nomine Pythagoræ et aliorum sapientum e Græcia, et credere illos fuisse viros magnos; vitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reverentia et veneratione habuissent rem quampiam vhantasticam, quam Legem et Morem vocitabant. Quare nec illud dubitandum, magnam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quo lumen naturæ ascendere possit. Veruntamen quod dicitur, habere homines etiam ex lumine et lege naturæ notiones nonnullas Virtutis, Vitii; Justitiæ, Injuriæ; Boni, Mali; id verissimum est. Notandum tamen, Lumen Natura duplici significatione accipi; primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione, argumentis, secundum leges cœli ac terræ ; secundo, quatenus animæ humanæ interno affulget instinctu, secundum legem conscientiæ; quæ scintilla quædam est, et tanquam reliquiæ, pristinæ et primitivæ puritatis. In quo posteriore sensu præcipue particeps est anima lucis nonnullæ ad perfectionem intuendam et discernendam legis moralis; quæ tamen lux non prorsus clara sit, sed ejusmodi ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam de officiis plene informet. Quare Religio, sive mysteria spectes sive mores, pendet ex Revelatione Divina.

Attamen usus Rationis Humanæ in spiritualibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Neque enim sine causa est, quod Apostolus Religionem appellaverit Rationalem Cultum

1 St. Matth. v. 44. and 45

3 Ovid. Metam. x. 330.

2 Virg. Æn. i. 328.

The name of the person of whom this story is told by Plutarch is Dandamis, but wherever Bacon has mentioned it, he spells it as in the text. Dandamis is also mentioned by Arrian, who, however, does not relate this anecdote. We find the same story in Strabo; but the name of the Indian is with him not Dandamis, but Mandanis. See Plut. in Alex. c. 65., and Strabo, 1. xv. In the Temporis Partus Masculus, Bacon speaks of these remarks of Dandamis as one of the exceptions to his general assertion of the worthlessness of the speculations of the philosophers of antiquity.

Dei. Recordetur quis cæremonias et typos veteris legis; fuerunt illæ rationales et significativa, longe discrepantes a caremoniis idolatriæ et magiæ; quæ tanquam surdæ et mutæ erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Præcipue Christiana Fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet; quod auream servet mediocritatem circa usum Rationis et Disputationis (quæ Rationis proles est) inter leges Ethnicorum et Mahometi, quæ extrema sectantur. Religio siquidem Ethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil habebat; contra, in religione Mahometi, omnis disputatio interdicta est; ita ut altera erroris vagi et multiplicis, altera vafræ cujusdam et cautæ imposturæ, faciem præ se ferat; cum sancta Fides Christiana Rationis usum et Disputationem (sed secundum debitos fines) et recipiat et rejiciat.

Humanæ Rationis usus, in rebus ad Religionem spectantibus, duplex est; alter in explicatione mysterii, alter in illationibus quæ inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, videmus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere, mysteria sua ita explicando ut a nobis optime ea possint percipi; atque revelationes suas in rationis nostræ syllepses et notiones veluti inoculando; atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clavis aptatur figuræ seræ. Qua tamen in parte, nobis ipsis deese minime debemus; cum enim Deus ipse opera rationis nostræ in illuminationibus suis utatur, etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda: modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur.

Quantum vero ad Illationes, nosse debemus, relinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad mysteria) secundarium quendam et respectivum, non primitivum et absolutum. Postquam enim Articuli et Principia Religionis jam in sedibus suis fuerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur, tum demum conceditur ab illis Illationes derivare ac deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus quidem naturalibus hoc non tenet. Nam et ipsa principia examini subjiciuntur; per Inductionem (inquam) licet minime per Syllogismum; atque eadem illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab

1 Romans, xii. 1.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

eodem fonte tum primæ propositiones tum mediæ deducantur.
Aliter fit in Religione; ubi et primæ propositiones authypo-
statæ sunt, atque per se subsistentes; et rursus non regun-
tur ab illa Ratione quæ propositiones consequentes deducit.
Neque tamen hoc fit in Religione sola, sed etiam in aliis
scientiis, tam gravioribus quam levioribus; ubi scilicet pro-
positiones primaria Placita sint, non Posita; siquidem et in
illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim
in ludis, puta schaccorum, aut similibus, primas ludi normas
et leges mere positivas esse et ad placitum ; quas recipi, non
in disputationem vocari, prorsus oporteat; ut vero vincas, et
perite lusum instituas, id artificiosum est et rationale. Eodem
modo fit et in legibus humanis; in quibus haud paucæ sunt
Maxima (ut loquuntur), hoc est, Placita mera Juris, quæ
authoritate magis quam ratione nituntur, neque in discepta-
tionem veniunt. Quid vero sit justissimum, non absolute, sed
relative (hoc est, ex analogia illarum Maximarum), id demum
rationale est, et latum disputationi campum præbet. Talis
igitur est Secundaria illa Ratio, quæ in Theologia Sacra locum
habet; quæ scilicet fundata est super Placita Dei.

Sicut vero Rationis Humanæ in Divinis usus est duplex, ita
et in eodem usu duplex excessus; alter, cum in Modum My-
sterii curiosius quam par est inquiritur; alter cum Illationibus
æqua tribuitur authoritas ac Principiis ipsis. Nam et Ni-
codemi discipulus videri possit, qui pertinacius quærat, Quo-
modo posset homo nasci cum sit senex? Et discipulus Pauli
neutiquam censeri possit, qui non quandoque in doctrinis suis.
inserat, Ego, non Dominus; aut illud, Secundum consilium
meum. Siquidem Illationibus plerisque stilus iste conveniet.
Itaque nobis res salubris videtur et inprimis utilis, si tractatus
instituatur sobrius et diligens, qui de Usu Rationis Humanæ
in Theologicis utiliter præcipiat, tanquam Divina quædam Dia-
lectica; utpote quæ futura sit instar opiate cujusdam medicinæ,
quæ non modo speculationum quibus schola interdum laborat
inania consopiat, verum etiam controversiarum furores quæ in
Ecclesia tumultus cient nonnihil mitiget. Ejusmodi tractatum
inter Desiderata ponimus; et Sophronem, sive de Legitimo usu
Rationis Humanæ in Divinis, nominamus.

2. Interest admodum pacis Ecclesiæ, ut fœdus Christianorum

St. John, iii, 4.

2 See 1 Corinth. vii.

VOL. I.

3 H

1

a Servatore præscriptum, in duobus illis capitibus quæ nonnihil videntur discrepantia, bene et clare explicetur; quorum alterum sic diffinit; Qui non est nobiscum, est contra nos; alterum autem sic; Qui contra nos non est, nobiscum est.' Ex his liquido patet esse nonnullos articulos, in quibus qui dissentit extra Foedus statuendus sit; alios vero, in quibus dissentire liceat, salvo Fodere. Vincula enim communionis Christianæ ponuntur, Una Fides, Unum Baptisma, &c.2; non Unus Ritus, Una Opinio. Videmus quoque tunicam Salvatoris inconsutilem extitisse; vestem autem Ecclesiæ versicolorem. Palea in arista separandæ sunt a frumento; at zizania in agro non protinus evellenda. Moses, cum certantem reperisset Ægyptium cum Israëlita, non dixit, Cur certatis? sed gladio evaginato Ægyptium interfecit, At cum Israelitas duos certantes vidisset, quamvis fieri non potuit ut utrique causa justa contingeret, ita tamen eos alloquitur, Fratres estis, cur certatis ?3 His itaque perpensis, magni videatur res et momenti et usus esse, ut diffiniatur qualia sint illa et quantæ latitudinis, quæ ab Ecclesiæ corpore homines penitus divellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet hoc jampridem factum esse, videat ille etiam atque etiam quam sincere et moderate. Illud interim verisimile est, eum qui pacis mentionem fecerit reportaturum responsum illud Jehu ad nuntium (Nunquid pax est, Jehu?) Quid tibi et paci? Transi, et sequere me1; cum non pax, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus visum est tractatum de Gradibus Unitatis in Civitate Dei, ut salubrem et utilem, inter Desiderata reponere.

3. Cum Scripturarum Sacrarum circa Theologiam informandam tantæ sint partes, de earum Interpretatione inprimis viden

The two passages Bacon refers to are St. Luke, xi. 23. (or St. Matth. xii. 30.), and St. Luke, ix. 50. But the former he has not quoted accurately. The words of our version are, "Ile that is not with me is against me;" while the passage in the ninth chapter is," He that is not against us is for us."

2 Ephes. iv. 5.

"Sit ergo una fides universæ quæ ubique dilatatur ecclesiæ, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur: omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus, illæ autem observationes quæ varie celebrantur in ejus veste intelliguntur. Unde illi dicitur In fimbriis aureis circumamicta varietate.""-St. August. Ep. ad Casulan. de jejuniis priscorum. He has elsewhere said, "Desuper texta tunica, quid significat nisi unitatem?" See his Exp. in Evan, Joan, in c. 3. and other passages. Compare St. Jerome, Pro Libris adversus Jovin. Apolog., where the many-coloured coat of Joseph is expressly mentioned, as well as the passage in the Psalms to which St. Augustin refers.

3 See the second chapter of Exodus. 42 Kings, ix. 19.

[ocr errors]

capitis

'etur; quia contra : west Es

* qui des Lue de

is Christian

on Chara

ris in n. Prie

ACTO D it E

> erag certa

justa e

T certat

enti et

inis, qu

[ocr errors]

dum. Neque nunc de authoritate eas interpretandi loquimur, quæ
in consensu Ecclesiæ firmatur; sed de modo interpretandi. Is
duplex est; Methodicus, et Solutus. Etenim latices isti divini,
qui aquis illis ex puteis Jacobi in infinitum præstant, similibus
fere hauriuntur et exhibentur modis quibus aquæ naturales
ex puteis solent. Hæ siquidem aut sub primum haustum in
cisternas recipiuntur, unde per tubos complures ad usum com-
mode diduci possunt; aut statim in vasa infunduntur, subinde
prout opus est utendæ. Atque modus ille prior Methodicus
Theologiam nobis tandem peperit Scholasticam; per quam Do-
ctrina Theologica in Artem, tanquam in cisternam, collecta est,
atque inde Axiomatum et Positionum rivuli in omnes partes
sunt distributi. At in interpretandi modo Soluto duo inter-
veniunt excessus: alter ejusmodi præsupponit in Scripturis
perfectionem, ut etiam omnis philosophia ex earum fontibus
peti debeat; ac si philosophia alia quævis, res profana esset
et ethnica. Hæc intemperies in schola Paracelsi præcipue,
necnon apud alios invaluit: initia autem ejus a Rabbinis et
Cabalistis defluxerunt.' Verum istiusmodi homines non id
assequuntur quod volunt; neque enim honorem, ut putant,
Scripturis deferunt; sed easdem potius deprimunt et polluunt.
Cœlum enim materiatum et terram qui in Verbo Dei quæ-
siverit (de quo dictum est; Cœlum et Terra pertransibunt,
Verbum autem meum non pertransibit 2), is sane transitoria inter
æterna temere persequitur. Quemadmodum enim Theologiam
in Philosophia quærere, perinde est ac si vivos quæras inter
mortuos; ita e contra Philosophiam in Theologia quærere, non
aliud est quam mortuos quærere inter vivos. Alter autem
interpretandi modus (quem pro excessu statuimus) videtur primo
intuitu sobrius et castus; sed tamen et Scripturas ipsas dede-
corat, et plurimo Ecclesiam afficit detrimento. Is est (ut verbo
dicamus) quando Scripturæ divinitus inspiratæ eodem quo
Scripta Humana explicantur modo. Meminisse autem oportet,
Deo Scripturarum Authori duo illa patere quæ humana ingenia
fugiunt; Secreta nimirum Cordis, et Successiones Temporis.
Quamobrem, cum Scripturarum dictamina talia sint ut ad cor
scribantur, et omnium sæculorum vicissitudines complectantur;
cum æterna et certa præscientia omnium hæresium, contradi-
ctionum, et status Ecclesiæ varii et mutabilis, tum in communi

1 In support of this statement, see Tennemann's History of Philosophy.
2 St. Mark, xiii. 31.

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »