Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure magis fovere quam extinguere.' Id ne fiat provideto.

De Vacillatione Judiciorum.

APHORISMUS 94.

Vacillant Judicia, vel propter immaturam et præfestinam sententiam; vel propter æmulationem curiarum; vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum; vel propter viam præbitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expediItaque providendum est ut judicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiæ se invicem revereantur, atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter; utque via ad rescindenda judicia sit arcta, confragosa, et tanquam muri

cibus strata.

APHORISMUS 95.

Si judicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus intervenerit in alia curia, ne procedito ad judicium antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore. Judicia enim reddita, si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS 96.

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem Curiæ) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur ubi fræno opus est. Ut vero ex hac animorum contentione curiæ judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum; et a regibus, aut senatu, aut politia plane vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

1 Our knowledge of the history of the two sects or schools of jurists which existed during what is called the middle period of Roman jurisprudence is still imperfect, though less so than before the discovery of the Institutes of Gaius. It appears probable that the importance of the differences of opinion between them has been exaggerated, and that the sects themselves had died out before the time of Justinian, The two schools respectively regarded Ateius Capito and Anstitius Labeo as their head or founder; but the followers of the former were called Sabinians or Cassians; the other school being that of the Proculeians; all these names being derived from those of certain eminent followers of the two jurists just mentioned. Gaius, the author of the Institutes, belonged to the former school, which is said to have been distinguished from the other by a closer adherence to the letter of the law. Probably the best writer on the subject is Dirksen, whose work was published in 1825. The distinction between the character of the doctrines of the two schools is not very strongly marked,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

APHORISMUS 97.

Non facilis esto aut proclivis ad judicia rescindenda aditus. per Appellationes, aut Impetitiones de Errore, aut Revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet; nisi curiæ in quibus judicium redditum sit fuerint humiles et inferioris ordinis; sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic Titulus, de Certitudine Legum, ad exemplum Digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet.

Jam vero Doctrinam Civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus ; atque una cum ea Philosophiam Humanam; sicut etiam, cum Philosophia Humana, Philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea quæ prætervecti sumus oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis quæ prætentant musici dum fides ad modulationem concinnant; quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent, at in causa sunt ut quæ sequuntur omnia sint suaviora ; sic nimirum nos in animum induximus ut in cithara musarum concinnanda et ad harmoniam veram redigenda operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chorda meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales videntur rediisse; et una diligenter intueamur quam variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis; qualia sunt, ingeniorum nostri temporum complurium acumen et sublimitas; eximia illa monumenta scriptorum veterum, quæ veluti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujuscunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit Naturali Historiæ cumulus; otium, quo ingenia optima in regnis et provinciis Europæ ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines quam aut Græci propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant; pax qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc

Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et exinanitio omnium quæ videntur excogitari aut dici posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia jamdiu diverterunt a cæterarum artium studiis; summa et excellens Majestatis tuæ eruditio, cui (tanquam Phoenici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis quæ Tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat; Hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus tertiam hanc Literarum periodum duas illas priores apud Græcos et Romanos longo intervallo superaturam; modo saltem homines et vires suas, atque defectus etiam virium suarum, probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis, inventionis lampada, non contradictionis torres, accipiant; atque inquisitionem veritatis pro incœpto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent; atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione aut sibi aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi; Verbera, sed audi.1 Reprehendant homines quantum libuerit, modo attendant et perpendant quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit), si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam Scientiam qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis fœlicitas concessa est), Sacram dico et divinitus Inspiratam Theologiam; cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum

nobilissimum.

See Plut. in Themist. c. 11.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER NONUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitiones Theologiæ Inspiratæ omittuntur; Tantum aditus fit
ad Desiderata tria; Doctrinam de Legitimo Usu Rationis
Humanæ in Divinis; Doctrinam de Gradibus Unitatis in
Civitate Dei; et Emanationes Scripturarum.

JAM vero (Rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse
potuit, universum ambitum tam veteris quam novi orbis scien-
tiarum circumnavigaverit (quam secundis ventis et cursu,
posterorum sit judicium), quid superest, nisi ut vota, tandem
perfuncti, persolvamus? At restat adhuc Theologia Sacra,
sive Inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, ex-
eundum nobis foret e Navicula Rationis Humanæ, et transeun-
dum in Ecclesiæ Navem; quæ sola Acu Nautica Divina pollet
ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius
Stellæ Philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt.
Itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quam-
obrem partitiones legitimas circa eam omittemus; pauca tamen,
pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum.
Id eo magis facimus, quia in corpore Theologiæ nullam prorsus
regionem aut tractum plane desertum aut incultum invenimus;
tanta fuit hominum diligentia in seminandis aut tritico, aut
zizaniis.

Tres igitur proponemus Theologiæ Appendices, quæ non de materia per Theologiam informata aut informanda, sed tantummodo de Modo Informationis, tractent. Neque tamen, circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel Exempla subjungemus, vel Præcepta dabimus. Id theologis relinquemus. Sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum.

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad Rationem quam ad Voluntatem Humanam extenditur ; ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut Legi Divinæ obedire tenemur, licet reluctetur Voluntas; ita et Verbo Dei fidem habere, licet reluctetur Ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non authori; quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo imputabatur ad justitiam, de hujusmodi re extitit quam irrisui habebat Sarah; quæ in hac parte imago quædam erat Rationis Naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredibile, tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria Fidei nobilior. Etiam et pec

In

catores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore; omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere quam scire, qualiter nunc scimus. scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab anima; quæ est agens dignius. Aliter se res habet in Statu Gloriæ: tunc siquidem cessabit Fides, atque cognoscemus sicut et cogniti

sumus.

Concludamus igitur, Theologiam Sacram ex verbo et oraculis Dei, non ex lumine naturæ aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, Cali enarrant gloriam Dei'; at nusquam scriptum invenitur, Coli enarrant voluntatem Dei. De illa pronunciatur, Ad Legem et Testimonia, si non fecerint secundum verbum istud 2, &c. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis de Deitate, Creatione, Redemptione ; verum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis; Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos, &c.; ut sitis filii patris vestri qui in cœlis est, qui pluit super

1 Ps. xix. 1.

2 Isaiah, viii. 20.

« AnteriorContinuar »