Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nascitur cruciatus ille et perturbatio mentis qua de loquimur; tunc enim scientia non est amplius lumen siccum (ut voluit Heraclitus ille obscurus, Lumen siccum optima anima1) sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede prætereunda est. Si quis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu tantum luminis assequi speret quantum ad patefaciendam divinam naturam aut voluntatem sufficiet, na iste decipitur per inaniam philosophiam. Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam; quantum ad Deum, admirationem tantum, quæ est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus2; Sensus humanos solem referre, qui quidem revelat terrestrem globum, cœlestem vero et stellas obsignat: sic sensus reserant naturalia, divina occludunt. Atque hinc evenit, nonnullos e doctiorum manipulo in hæresim lapsos esse, quum ceratis sensuum alis innixi ad divina evolare contenderent. Namque eos qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Jobi quæstione, An oporteat mentiri pro Deo, et ejus gratia dolum loqui conveniat, ut ipsi gratificemur 23 Liquet enim Deum nihil operari ordinario in natura nisi per secundas causas, cujus diversum credi si vellent, impostura mera esset, quasi in gratiam Dei, et nihil aliud quam authori veritatis immundam mendaci hostiam immolare. Quin potius certissimum est, atque experientia comprobatum, leves gustus in philosophia movere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophiæ, cum secundæ causæ tanquam sensibus proximæ ingerant se menti humanæ, mensque ipsa in illis hæreat atque commoretur, oblivio primæ causæ obrepere possit; sin quis ulterius pergat, causarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera Providentia intueatur, tunc secundum

αὐτῇ ξηρῇ ψυχὴ σοφωτάτη κατὰ τὸν Ἡράκλειτον ἔοικεν.— Plutarch “De Esu Carnium," 1. Plutarch alludes to the gnome in his tract De Audiendis Poetis, in a passage not unlike the text.

2 Philo Judæus: "Quod somnia mittantur a Deo." 3 Job, xiii. 7.

This thought occurs several times in Bacon's writings. Leibnitz, with the large spirit of whose philosophy it is altogether in accordance, has quoted it at least thrice; thus for instance in his Confessio Naturæ contra Atheistas, he remarks: "Divini ingenii vir Franciscus Baconus de Verulamio recte dixit philosophiam obiter libatam a Deo abducere, penitus haustam reducere ad eundem."

poetarum mythologiam facile credet summum naturalis catena annulum pedi solii Jovis affigi. Ut semel dicam, nemo male applicatæ sobrietatis moderationisque famam captans posse nos nimium progredi in libris sive scripturarum sive creaturarum, theologia aut philosophia, existimet: quinimo excitent se homines, et infinitos profectus audacter urgeant utrobique et persequantur; caventes tantum ne scientia utantur ad tumorem, non ad charitatem; ad ostentationem, non ad usum ; et rursus, ne distinctas illas theologiæ philosophiæque doctrinas, earumque latices, imperite misceant ac confundant.

Accedamus nunc ad opprobria quibus literas aspergunt politici. Illa ejusmodi sunt: Artes emollire animos, militarique gloriæ ineptos reddere; tum in politicis quoque corrumpere ingenia, quæ vel nimis curiosa efficiunt ex varietate lectionis, vel nimis pertinacia ex rigore regularum, vel nimis tumida ex magnitudine exemplorum, vel nimis extravagantia ex dissimilitudine exemplorum; quin saltem utcunque avertere et alienare animos a negotiis et actione, otii ac secessus amorem instillantes; dein rebuspublicis inducere disciplinæ relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum quam ad obtemperandum. Unde Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubi juventus Romana ad Carneadem philosophum, qui venerat Romam legatus, dulcedine atque majestate eloquentiæ ejus capta undique conflueret, frequenti senatu author fuit ut expeditis negotiis primo quoque tempore dimitterent hominem; ne civium animos inficeret et fascinaret, et necopinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret. Hoc etiam permovit Virgilium (dum studia sua patriæ existimationi posthaberet) ut artes politicas a literariis segregaret, illas Romanis vendicans, has Græcis relinquens, in versibus illis decantatis,

Tu regere imperio populos, Romane, memento:

Hæ tibi erunt artes. 3

Videmus etiam Anytum Socratis accusatorem pro crimine ei objecisse, quod vi et varietate sermonum ac disputationum suarum authoritatem et reverentiam legum consuetudinumque patriarum apud adolescentes imminueret; quodque artem profiteretur perniciosam et periculo plenam, qua quis instructus

Bacon alludes to the philosophical applications which have been made of the passage in the Iliad (C. 19.), in which Zeus boasts of his superiority to the other gods. Of these the earliest instance is to be found in the Theatetus.

3

2 See Plutarch in Cato, c. 22.

Eneid, vi. 852.

deteriorem causam meliorem faceret, veritatemque ipsam eloquentiæ apparatu obrueret.1

Verum hæ criminationes, ceteræque ejusdem farinæ, potius personatam gravitatem præ se ferunt quam veritatis candorem. Testatur enim experientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eademque tempora, et rerum bellicarum et optimarum artium gloria floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus et Julius Cæsar Dictator, alter Aristotelis in philosophia discipulus, alter Ciceronis in dicendo rivalis. Aut si quis requirat potius literatos qui in claros imperatores evaserunt quam imperatores qui insigniter docti fuerunt, præsto est Epaminondas Thebanus, aut Xenophon Atheniensis; quorum ille primus fuit qui fregit potentiam Spartanorum, hic autem primus qui stravit viam ad eversionem monarchiæ Persarum. Istud vero armorum literarumque quasi conjugium clarius adhuc in temporibus quam in personis elucescit, quanto nimirum sæculum homine objectum grandius est. Ipsa quippe eademque tempora apud Ægyptios, Assyrios, Persas, Græcos, Romanosque, quæ propter bellicam virtutem maxime celebrantur, etiam et literis plurimum fuerunt nobilitata; adeo ut gravissimi authores philosophique, et clarissimi duces atque imperatores, eodem sæculo vixerint. Nec sane aliter fieri potest, quandoquidem ut in homine vigor corporis animique simul fere maturescunt, nisi quod ille hunc paulo antevertat; sic in rebuspublicis, militaris gloria literataque (quarum illa corpori respondet, hæc animo) aut coeva sunt, aut se proxime consequuntur.

Jam vero, eruditionem politicis impedimento esse potius quam adjumento, nil minus probabile. Fatemur omnes temerarium quiddam esse empiricis medicis corpus et valetudinis curam tradere, qui solent pauca quædam medicamenta quæ illis videntur panchresta venditare, quorum fiducia nihil non audent tentare; cum tamen neque causas morborum, neque ægrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque veram sanandi methodum calleant. Videmus pariter errare eos, qui ad causas et lites suas expediendas adhibent leguleios in practica potius quam in libris juris versatos, quibus os facile oblinitur, si quid novum aut extra experientiæ suæ calles tritos occurrat: consimiliter non potest non esse periculosissimum, quoties summa rerum empiricis consiliariis præcipue mandatur. E contra, vix

1 Apologia Socratis, p. 23. et seq.

exemplum adduci possit reipublicæ infœliciter administratæ, ad clavum sedentibus viris eruditis. Quamvis enim in more sit politicis literatos Pedantiorum nomine elevare, Historia tamen veritatis magistra in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longe præstitisse (non obstante ætatis incommodo) ea ipsa de causa quam politici sugillant, quod scilicet tunc temporis a pædagogis administratum sit imperium. Quis ignorat per decantatum illud quinquennium Neronis onus rerum incubuisse Seneca pædagogo? Quin et Gordianus Junior decennium laudis Misitheo pædagogo debuit. Neque infœlicius imperium gessit Alexander Severus dum minor fuit, quo tempore omnia procurabant mulieres, sed ex consilio præceptorum. Imo, convertamus oculos ad regimen Pontificium, ac nominatim Pii Quinti vel Sixti Quinti nostro sæculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis; reperiemusque acta paparum ejus generis magis esse solere memorabilia quam eorum qui in negotiis civilibus et principum aulis enutriti ad papatum ascenderint. Quamvis enim qui in literis vitam maxime traduxerunt minus sollertes sint atque versatiles in occasionibus prensandis atque accommodandis rebus, quo spectant ea quæ ab Italis Ragioni di Stato dicuntur (quorum nomen ipsum aversatus est Pius Quintus, solitus dicere Esse mera malorum hominum commenta, quæ opponerentur religioni et virtutibus moralibus 2: in eo tamen abunde fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, justitiæ, honestatis, virtutumque moralium, prompte atque expedite incedant; quam viam qui constanter tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt quam corpus sanum medicina. Porro autem curriculum vitæ in uno homine suppeditare non potest exemplorum copiam ad regendos eventus vitæ, etiam in uno homine. Sicut enim interdum fit, ut nepos vel pronepos avum vel proavum magis referat quam patrem; eodem modo haud raro evenit, ut negotia præsentia magis quadrent cum exemplis vetustioribus quam cum recentioribus. Postremo, unius ingenium tantum cedit amplitudini literarum, quantum privati reditus ærario.

The former of these Popes was a Dominican, the latter a Franciscan friar. The most remarkable event of the Pontificate of Pius V. was the battle of Lepanto in 1571, in which his fleet was engaged in conjunction with those of Venice and of Spain. Sixtus V. was the founder of the Vatican library. Compare Gibbon's phrase: "The genius of Sixtus the Fifth burst from the gloom of a Franciscan cloister."-Decline and Fall, c. 76.

See his life by Catena.

Quod si detur, depravationes illas et impedimenta quæ a politicis imputantur literis aliquid virium habere et veritatis, attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii quam mali afferre. Esto enim, literæ tacita quadam vi animum reddunt incertum atque perplexum; at certe liquido præcipiunt quomodo cogitationes sint expediendæ, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum; imo ostendunt quomodo res interim absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles; at simul docent quæ res demonstrationibus, quæ conjecturis innituntur; neque minus distinctionum et exceptionum usum quam canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum vel imparitate vel dissimilitudine; nescio; sed satis novi eas tam circumstantiarum efficacias quam comparationum errores et applicationum cautiones explicare; adeo ut in universum magis corrigant animos quam corrumpant. Hæc autem remedia insinuant undequaque literæ, magna vi et varietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos1; aut vacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propria ad vivum resectas 2; omnino inconstantiam et crebras conciliorum mutationes vitabit. Inspiciat errores Phocionis, pervicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et hujusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquam migrabit ad Antipodas et contraria præsenti sæculo vestigia figet.

Jam qui putant literas desidia amicas esse otiique et secessus dulcedine perfundere animum, mirum præstabunt, si quæ assuefaciunt mentem perpetuæ agitationi, socordiæ patronas ostendant; cum contra vere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, præter literatum. Alii enim res et negotia diligunt quæstus gratia, ut conductitii opus propter mercedem. Alii honoris ergo; etenim dum res gerunt, vivunt in oculis hominum,

Guicciardini's character of Clement VII, will be found in the sixteenth book of his history, ch. 5. I transcribe the part which relates to the "inconstantia" of which Bacon speaks. "E nel deliberarsi e nell' eseguire quel che pure avesse deliberato, ogni piccolo rispetto che di nuovo se gli scoprisse, ogni leggiere impedimento che se gli attraversasse, pareva bastante a farlo ritornare in quella confusione nella quale ero stato innanzi deliberasse," &c.

* The seventh letter of the sixteenth book may be particularly referred to in illustration of the remark in the text.

« AnteriorContinuar »