Imágenes de páginas
PDF
EPUB

GULIELMUS RAWLEY

SACRE THEOLOGIÆ PROFESSOR,

ILLUSTRISSIMI DOMINI D. FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,
VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, SACELLANUS,

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit eo me dignari honore, ut in edendis operibus suis opera mea usus sit; non abs re fore existimavi, si lectorem de aliquibus quæ ad hunc primum tomum pertinent breviter moneam. Tractatum istum de Dignitate et Augmentis Scientiarum ante annos octodecim edidit Dominatio sua lingua patria, in duos tantummodo libros distributum ; et Regiæ suæ Majestati dicavit quod et nunc facit. Non ita pridem animum adjecit ut in Latinam linguam verteretur. Inaudierat siquidem illud apud exteros expeti. Quinetiam solebat subinde dicere libros modernis linguis conscriptos non ita multo post decocturos. Ejus igitur translationem, ab insignioribus quibusdam eloquentia viris elaboratam, propria quoque recensione castigatam, jam emittit. Ac liber primus certe quasi mera translatio est, in paucis admodum mutatus: At reliqui octo, qui Partitiones Scientiarum tradunt, atque unico ante libro continebantur, ut novum opus, et nunc primum editum, prodit. Caussa autem præcipua quæ Dominationem suam movit ut opus hoc retractaret et in plurimis amplificaret, ea fuit; quod in Instauratione Magna (quam diu postea edidit) Partitiones Scientiarum pro prima Instaurationis parte constituit; quam sequeretur Novum Organum; dein Historia Naturalis ; et sic deinceps. Cum igitur reperiret Partem eam de Partitionibus Scientiarum jam pridem elaboratam (licet minus solide quam argumenti dignitas postularet), optimum fore putavit si retractaretur, et redigeretur in opus justum et completum. Atque hoc pacto fidem suam liberari intelligit de prima parte Instaurationis præstitam. Quantum ad opus ipsum, non est tenuitatis meæ

422

de eo aliquid præfari. Præconium ei quod optime conveniat existimo futurum illud, quod Demosthenes interdum dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterum; Laudatorem iis dignum esse solummodo Tempus. Deum Opt: Max: obnixe precor, ut pro dignitate operis fructus uberes diuturnique et auctori et lectori contingant.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM

LIBRI IX.

AD REGEM SUUM.

PARTITIONES SCIENTIARUM,

ET

ARGUMENTA SINGULORUM CAPITUM.

LIBER II.1

CAPUT I.

PARTITIO Universalis Doctrinæ Humanæ, in Historiam, Poesim, Philosophiam; secundum tres Facultates Intellectus, Memoriam, Phantasiam, Rationem; quodque eadem partitio competat etiam Theologicis.

CAP. II.

Partitio Historiæ in Naturalem et Civilem; Ecclesiastica et Literaria sub Civili comprehensis. Partitio Historiæ Naturalis, ex Subjecto suo, in Historiam Generationum, PræterGenerationum, et Artium.

CAP. III.

Partitio Historia Naturalis secunda, ex Usu et Fine suo, in Narrativam, et Inductivam: quodque Finis nobilissimus Historiæ Naturalis sit, ut ministret et in ordine sit ad condendam Philosophiam; quem Finem intuetur Inductiva. Partitio Historiæ Generationum in Historiam Cœlestium, Historiam Meteororum, Historiam Globi Terræ et Maris, Historiam Massarum sive Collegiorum Majorum, et Historiam Specierum, sive Collegiorum Minorum.

CAP. IV.

Partitio Historia Civilis in Ecclesiasticam, Literariam, et (quæ generis nomen retinet) Civilem: quodque Historia Literaria desideretur. Ejus conficiendæ præcepta.

The argument of the first book is not alluded to here, but may be sufficiently described as De Dignitate Scientiarum. That book is to be considered as a kind of inaugural address. The business begins with the second. J. S.

« AnteriorContinuar »