Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aut Dioscorides aut Caius Plinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo loquimur) historiæ naturalis unquam sibi proposuerunt. Atque in hoc plurimum est, ut qui partes scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpserint hoc perpetuo cogitent atque animo agitent, se non lectoris delectationi, non utilitati ipsi quæ ex narrationibus in præsens capi possit, debere inservire; sed conquirere et comparare rerum copiam et varietatem quæ veris axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit modum.

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris, eo illam minus onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt de quibus homines sunt plane admonendi ut in illis parce admodum operam suam collocent, tanquam iis quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil promoveant.

Primo igitur facessant antiquitates et citationes aut suffragia authorum; etiam lites et controversiæ et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur author nisi in re dubiæ fidei, neque interponatur controversia nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis et similitudines et eloquentiæ thesaurum et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba. Nemo enim qui materialia ad ædificia vel naves vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat ut placeant, sed in hoc tantum sedulus est ut proba et bona sint, et ut in repositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est.

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusillæ varietates nihil aliud sunt quam lusus quidam naturæ et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt; atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amœnam et jucundam, informationem vero ad scientias tenuem et fere supervacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narrationes superstitiosa (non dico prodigiosa, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosa), et experimenta magia ceremonialis. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus assuescere.

Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi, ut si quid in illis fæcibus hæreat virtutis naturalis ea extrahi et in usum condi possit. Interim seponendæ sunt. Etiam magiæ naturalis experimenta diligenter et cum severitate ventilanda sunt antequam recipiantur, præsertim illa quæ ex vulgaribus sympathiis et antipathiis, magna cum socordia et facilitate credendi simul et fingendi, derivari solent.

Neque nil aut parum actum est in exoneranda historia naturali tribus his (quæ diximus) rebus superfluis, quæ alias volumina impleturæ fuissent. Neque tamen hic finis. que enim requiritur in opere magno ut tam ea quæ recipiuntur succincte scribantur, quam ut superflua abscindantur; licet nemini dubium esse possit quin hujusmodi castitas et brevitas delectationem multo minorem tum legenti tum scribenti præbitura sit. Verum illud semper inculcandum est, hoc quod paratur horreum esse tantummodo et promptuarium rerum; in quo non manendum aut habitandum sit cum voluptate, sed eo descendendum, prout res postulat, cum aliquid ad usum sumendum sit circa opus Interpretis quod succedit.

IV.

In historia quam requirimus et animo destinamus, ante omnia videndum est ut late pateat et facta sit ad mensuram universi. Neque enim arctandus est mundus ad angustias intellectus (quod adhuc factum est), sed expandendus intellectus et laxandus ad mundi imaginem recipiendam, qualis invenitur. Istud enim, respicere pauca et pronunciare secundum pauca, omnia perdidit. Resumentes igitur partititionem quam paulo ante fecimus historiæ naturalis (quod sit Generationum, Prætergenerationum, et Artium), Historia Generationum constituimus partes quinque. Sit prima, ætheris et cœlestium. Secunda, meteororum et regionum (quas vocant) aëris; tractuum videlicet a luna usque ad superficiem terræ ; cui etiam parti cometas cujuscunque generis, tum sublimiores tum humiliores, utcunque se habeat rei veritas, ordinis causa assignamus. Tertia, terræ et maris. Quarta, elementorum (quæ vocant) flammæ sive ignis, aëris, aquæ, et terræ. Elementa autem eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non pro primordiis rerum sed pro corporum naturalium massis majoribus. Ita enim natura rerum distribuitur, ut sit quorundam corporum quantitas sive massa in universo perquam magna, quia scilicet ad schematismum eorum

requiritur textura materiæ facilis et obvia; qualia sunt ea quatuor (quæ diximus) corpora; at quorundam aliorum corporum sit quantitas in universo parva et parce suppeditata, propter texturam materiæ valde dissimilarem et subtilem et in plurimis determinatam et organicam ; qualia sunt species rerum naturalium, metalla, plantæ, animalia. Quare prius genus corporum Collegia Majora, posterius Collegia Minora appellare consuevimus. At Collegiorum istorum Majorum est pars historiæ quarta, sub nomine elementorum, ut diximus. Neque vero confunditur pars quarta cum secunda aut tertia in hoc, quod in singulis mentionem aëris, aquæ, terræ fecimus. In secunda enim et tertia recipitur historia eorum, tanquam mundi partium integralium, et quatenus pertinent ad fabricam et configurationem universi; at in quarta continetur historia substantiæ et naturæ ipsorum, quæ in singulis eorum partibus similaribus viget, nec ad totum refertur. Quinta denique pars historiæ Collegia Minora sive Species continet; circa quas historia naturalis hactenus præcipue occupata est.

Historiam vero Prætergenerationum quod attinet, jamdudum a nobis dictum est quod illa cum historia generationum commodissime conjungi possit; ea scilicet quæ sit prodigiosa tantum et naturalis. Nam superstitiosam miraculorum historiam (cujuscunque sit generis) omnino relegamus in tractatum proprium; neque ipsum jam inde a principio suscipiendum, sed paulo post, quando altius in naturæ inquisitionem penetratum fuerit.

At Historiam Artium et naturæ ab homine versæ et immutatæ, sive Historiam Experimentalem, triplicem constituimus. Aut enim deprompta est ex artibus mechanicis; aut ex operativa parte scientiarum liberalium; aut ex practicis compluribus et experimentis quæ in artem propriam non coaluerunt, immo quæ quandoque ex vulgatissima experientia occurrunt nec artem omnino desiderant. Quamobrem si ex his omnibus quæ diximus, Generationibus, Prætergenerationibus, Artibus et Experimentis, confecta fuerit historia, nihil prætermissum videtur per quod sensus ad informandum intellectum instrui possit. Neque igitur amplius intra circulos parvos (veluti incantati) subsultabimus, sed mundi pomoeria circuitione æquabimus.

V.

Inter partes eas quas diximus historiæ, maximi usus est historia artium; propterea quod ostendat res in motu, et magis

recta ducat ad praxin. Quinetiam tollit larvam et velum a rebus naturalibus, quæ plerunque sub varietate figurarum et apparentiæ externæ occultantur aut obscurantur. Denique vexationes artis sunt certe tanquam vincula et manicæ Protei, quæ ultimos materiæ nixus et conatus produnt. Corpora enim perdi aut annihilari nolunt; sed potius in varias formas se mutant. Itaque circa hanc historiam, licet mechanicam (ut videri possit) et minus liberalem, (missa arrogantia et fastu) summa est adhibenda diligentia.

Rursus, inter artes præferuntur eæ quæ corpora naturalia et rerum materialia exhibent, alterant, et præparant; ut agricultura; coquinaria; chymica; tinctoria; opificia vitri, esmalta, sacchari, pulveris pyrii, ignium artificialium, papyri, et hujusmodi. Jejunioris autem sunt usus quæ præcipue consistunt in motu subtili manuum et instrumentorum; quales sunt textoria; fabrilis; architectura; opificia molendinorum, horologiorum, cum similibus; licet et istæ nullo modo negligendæ sint; tum quia in illis occurrunt multa quæ ad corporum naturalium alterationes spectant, tum quia accurate informant de motu lationis, quæ res est magni prorsus ad plurima momenti.

Verum in congerie universa istius Artium Historiæ, illud omnino monendum est et penitus memoriæ mandandum; recipienda esse experimenta artium non solum ea quæ ducunt ad finem artis, sed etiam quæ ullo modo interveniunt. Exempli gratia, quod locustæ aut cancri cocti, cum prius colorem luti referrent, rubescant, nihil ad mensam; sed hæc ipsa instantia tamen non mala est ad inquirendam naturam rubedinis, cum idem eveniat etiam in lateribus coctis. Similiter, quod carnes minori mora saliantur hyeme quam æstate, non eo tantum spectat ut coquus cibos bene et quantum sufficit condiat; sed etiam instantia bona est ad indicandam naturam et impressionem frigoris. Quamobrem toto (quod aiunt) cœlo erraverit, qui intentioni nostræ satisfieri existimaverit si artium experimenta colligantur, hujus rei solum gratia ut hoc modo artes singulæ melius perficiantur. Licet enim et hoc non prorsus contemnamus in multis, tamen ea plane est mens nostra ut omnium experimentorum mechanicorum rivuli in philosophiæ pelagus undequaque fluant. Delectus autem instantiarum in unoquoque genere eminentiorum (quas maxime et diligentissime conquirere oportet et quasi venari) ex prærogativis instantiarum petendus est.

VI.

Resumendum etiam est hoc loco quod in aphorismis 99, 119, 120, libri primi fusius tractavimus, hic vero præcepti more breviter imperare sufficiat; hoc est, ut recipiantur in hanc historiam, primo res vulgatissimæ, quales quis supervacuum putaret scripto inserere, quia tam familiariter notæ sunt; dein res viles, illiberales, turpes (omnia enim munda mundis, et si lucrum ex lotio boni odoris sit multo magis lumen et informatio ex re qualibet); etiam res leves et pueriles (nec mirum, repuerascendum enim plane est); postremo, res quæ nimiæ cujusdam subtilitatis esse videntur, quod in se nullius sint usus. Neque enim (ut jam dictum est) quæ in hac historia proponentur propter se congesta sunt; itaque neque dignitatem eorum ex se metiri par est, sed quatenus ad alia transferri possint, et influant in philosophiam.

VII.

Illud insuper præcipimus, ut omnia in naturalibus tam corporibus quam virtutibus (quantum fieri potest) numerata, appensa, dimensa, determinata proponantur. Opera enim meditamur, non speculationes. Physica autem et mathematica bene commista generant practicam. Quamobrem exactæ restitutiones et distantiæ planetarum, in historia cælestium; terræ ambitus et quantum occupet in superficie respectu aquarum, in historia terræ et maris; quantam compressionem aër patiatur absque forti antitypia, in historia aëris ; quantum in metallis alterum alteri præponderet, in historia metallorum; et innumera id genus perquirenda et perscribenda sunt. Cum vero exactæ proportiones haberi non possint, tum certe ad æstimativas aut comparativas indefinitas confugiendum est. Veluti (si forte calculis astronomorum de distantiis diffidimus) quod luna sit infra umbram terræ ; quod Mercurius sit supra lunam; et hujusmodi. Etiam cum media proportiones haberi non possint, proponantur extremæ: veluti, quod languidior magnes attollat ferrum ad tale pondus, respectu ponderis ipsius lapidis ; et quod maxime virtuosus etiam ad rationem sexagecuplam; quod nos in armato magnete admodum parvo fieri vidimus. Atque satis scimus istas instantias determinatas non facile aut sæpe occurrere, sed in ipso interpretationis curriculo, tanquam auxiliares, (quando res maxime postulat) debere exquiri. Veruntamen si forte occurrant, modo non progressum conficiendæ

« AnteriorContinuar »