Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARASCEVE

AD

HISTORIAM NATURALEM ET EXPERIMENTALEM.

DESCRIPTIO

HISTORIE NATURALIS ET EXPERIMENTALIS,

QUALIS SUFFICIAT ET SIT IN ORDINE

AD BASIN ET FUNDAMENTA

PHILOSOPHIE VERE.

QUOD Instaurationem nostram per partes edamus, id eo spectat ut aliquid extra periculum ponatur. Non absimilis nos movet ratio ut aliam quandam operis particulam jam in præsenti subjungamus, et cum iis quæ supra absolvimus una edamus. Ea est descriptio et delineatio Historiæ Naturalis et Experimentalis, ejus generis quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, et complectatur materiem probam, copiosam, et apte digestam ad opus interpretis quod succedit. Huic autem rei locus proprius foret quum ad Parascevas Inquisitionis ordine deventum fuerit. Hoc vero prævertere, nec locum proprium expectare, consultius nobis videtur; quod hujusmodi historia, qualem animo metimur et mox describemus, res perquam magnæ sit molis, nec sine magnis laboribus et sumptibus confici possit; ut quæ multorum opera indigeat, et (ut alibi diximus) opus sit quasi regium. Itaque occurrit illud, non abs re fore experiri si forte hæc aliquibus aliis curæ esse possint, ita ut dum nos destinata ordine perficiamus hæc pars quæ tam multiplex est et onerosa etiam vivis nobis (si ita divinæ placuerit majestati) instrui et parari possit, aliis una nobiscum in id sedulo incumbentibus; præsertim quum vires nostræ (si in hoc soli fuerimus) vix tantæ provinciæ sufficere videantur. Etenim quæ ad opus ipsum intellectus pertinent nos marte nostro fortasse vincemus. At intellectus materialia tam late patent ut ea (tanquam per procuratores et mercatores) undique conquiri et importari debeant. Accedit etiam illud, quod cœptis nostris vix dignum esse æstimemus ut in re tali quæ fere omnium industriæ pateat nos ipsi tempus

teramus. Quod autem caput rei est ipsi nunc præstabimus; ut ejusmodi historiæ modum et descriptionem, qualis intentioni nostræ satisfaciat, diligenter et exacte proponamus; ne homines non admoniti aliud agant, et ad exemplum naturalium historiarum quæ jam in usu sunt se regant, atque ab instituto nostro multum aberrent. Illud interim quod sæpe diximus etiam hoc loco præcipue repetendum est; non si omnia omnium ætatum ingenia coivissent aut posthac coierint; non si universum genus humanum philosophiæ dedisset operam aut dederit, et totus terrarum orbis nihil aliud fuisset aut fuerit quam academiæ et collegia et scholæ virorum doctorum ; tamen absque tali qualem nunc præcipiemus Historia Naturali et Experimentali, ullos qui genere humano digni sint progressus in philosophia et scientiis fieri potuisse aut posse. Contra vero, comparata et bene instructa hujusmodi historia, additis experimentis auxiliaribus et luciferis quæ in ipso interpretationis curriculo occurrent aut cruenda erunt, paucorum annorum opus futuram esse inquisitionem naturæ et scientiarum omnium. Itaque aut hoc agendum est aut negotium deserendum. Hoc enim solo et unico modo fundamenta philosophiæ veræ et active stabiliri possunt; et simul perspicient homines, tanquam ex profundo somno excitati, quid inter ingenii placita et commenta ac veram et activam philosophiam intersit, et quid demum sit de natura naturam ipsam consulere.

Primo igitur de hujusmodi historia conficienda præcepta dabimus in genere; deinde particularem ejus figuram hominibus sub oculos ponemus, inserentes interdum non minus ad quid inquisitio aptanda et referenda sit quam quid quæri debeat; scilicet, ut scopus rei bene intellectus et prævisus etiam alia hominibus in mentem redigat quæ a nobis fortasse prætermissa erunt. Historiam autem istam Historiam Primam sive Historiam Matrem appellare consuevimus.

APHORISMI

DE CONFICIENDA HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS
I.

NATURA in triplici statu ponitur et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est et cursu suo ordinario se explicat, aut a pravitatibus et insolentiis materiæ atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur, aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur, secundus ad monstra, tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ Libertatem aut Errores aut Vincula; ut non male eam partiri possimus in historiam Generationum, Prætergenerationum, et Artium; quarum postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Neque tamen id præcipimus ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus cum historia ipsarum specierum conjungi? Etiam artificialia quandoque cum speciebus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim iterationes et prolixitatem gignit, æque ubi nimia est ac ubi nulla.

II.

Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum diximus) triplex, ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter rerum ipsarum cognitionem quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ atque veræ inductionis supellex sive sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inquam, neque unquam antehac. Neque enim Aristoteles aut Theophrastus

« AnteriorContinuar »