Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Atque prorsus illa ipsa quæ habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem; quæ nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum versentur. Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore aut etiam minore quam fieri consuevit mole vel volumine exhibeat, et similia.

Itaque minime mirum est si nobilia et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos aut assequutos putaverint.

LXXXIX.

Neque illud prætermittendum est, quod nacta sit Philosophia Naturalis per omnes ætates adversarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum religionis cæcum et immoderatum. Etenim videre est apud Græcos, eos qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis christianæ exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt.

Quinetiam ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis plus quam par erat immisceretur.'

Eodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum commentationes, qui veritatem christianæ religionis ex principiis et authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud veriti sunt; fidei et sensus conjugium tanquam legitimum multa

Compare Kepler in the introduction to his great work De Stella Martis :-" -" In theologia quidem authoritatum, in Philosophia vero rationum esse momenta ponderanda, Sanctus igitur Lactantius qui terram negavit esse rotundam: Sanctus Augustinus qui rotunditate concessâ negavit tamen Antipodas: Sanctum Officium hodiernorum qui exilitate terræ concessâ negant tamen ejus motum: at magis mihi sancta Veritas qui terram et rotundam et Antipodibus circumhabitam et contemptissimæ parvitatis esse et denique per sidera ferri, salvo Doctorum ecclesiæ respectu, ex philosophiâ demonstro." See for a defence of St. Boniface, touching the story of the Antipodes and Virgilius Bishop of Saltzburg, Fromondus De Orbe Terra Immobili, c. 4."

pompa et solennitate celebrantes, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes; sed interim divina humanis impari conditione permiscentes. At in hujusmodi misturis theologiæ cum philosophia, ea tantum quæ nunc in philosophia recepta sunt comprehenduntur; sed nova, licet in melius mutata, tantum non summoventur et exterminantur.

Denique invenias ex quorundam theologorum imperitia aditum alicui philosophiæ, quamvis emendatæ, pene interclusum esse. Alii siquidem simplicius subverentur ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes et perperam torquentes ea quæ de divinis mysteriis in scripturis sacris adversus rimantes secreta divina dicuntur, ad occulta naturæ quæ nullo interdicto prohibentur. Alii callidius conjiciunt et animo versant, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod religionis ut putant maxime intersit) facilius posse referri: quod nihil aliud est quam Deo per mendacium gratificari velle. Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant. Alii denique solliciti videntur, ne in naturæ inquisitione aliquid inveniri possit quod religionem (præsertim apud indoctos) subvertat, aut saltem labefactet. At isti duo posteriores metus nobis videntur omnino sapientiam animalem sapere; ac si homines, in mentis suæ recessibus et secretis cogitationibus, de firmitudine religionis et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent; et propterea ab inquisitione veritatis in naturalibus periculum illis impendere metuerent. At vere rem reputanti Philosophia Naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est; eademque probatissimum fidei alimentum. Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque enim erravit ille qui dixit, Erratis, nescientes scripturas et potestatem Dei: informationem de voluntate et meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans. Interim minus mirum est si Naturalis Philosophia incrementa cohibita sint, cum religio, quæ plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.

XC.

Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quæ doctorum hominum

1 Matt. xxii. 29.

sedibus et eruditionis culturæ destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur. Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari. Si vero unus aut alter fortasse judicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit; ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis. Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt; a quibus si quis dissentiat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur. At magnum certe discrimen inter res civiles et artes: non enim idem periculum a novo motu et a nova luce. Verum in rebus civilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cum civilia auctoritate, consensu, fama, et opinione, non demonstratione, nitantur. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli-fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent. Atque secundum rectam rationem res ita se habet, sed interim non ita vivitur; sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consuevit.

XCI.

Atque insuper licet ista invidia cessaverit; tamen satis est ad cohibendum augmentum Scientiarum, quod hujusmodi conatus et industriæ præmiis careant. Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et præmium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proveniunt; at pretia et præmia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt. Quinetiam hujusmodi progressus non solum præmiis et beneficentia hominum, verum etiam ipsa populari laude, destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximæ partis hominum, et ab opinionum vulgarium ventis facile obruuntur et extinguuntur. Itaque nil mirum si res illa non fœliciter successerit, quæ in honore non fuit.

XCII.

Sed longe maximum progressibus scientiarum et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione Impossibilis. Solent enim viri prudentes et severi in hujusmodi rebus plane diffidere: naturæ obscuritatem, vitæ brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum

reputantes. Itaque existimant esse quosdam scientiarum, per temporum et ætatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant, aliis declinent et jaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.

Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse cujusdam impotentis et immaturi animi; atque hujusmodi conatus, initia scilicet læta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum hujusmodi cogitationes eæ sint quæ in viros graves et judicio præstantes facile cadant, curandum revera est ne rei optimæ et pulcherrimæ amore capti severitatem judicii relaxemus aut minuamus; et sedulo videndum quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat; atque auris levioribus spei rejectis, eæ quæ plus firmitudinis habere videntur omnino discutiendæ sunt et pensitandæ. Quinetiam prudentia civilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quæ ex præscripto diffidit, et de rebus humanis in deterius conjicit. Itaque jam et de spe dicendum est; præsertim cum nos promissores non simus, nec vim aut insidias hominum judiciis faciamus aut struamus, sed homines manu et sponte ducamus. Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, præsertim in Tabulis nostris Inveniendi digesta et disposita (quæ partim ad secundam, sed multo magis ad quartam Instaurationis nostræ partem pertinent), adducemus; cum hoc ipsum sit non spes tantum, sed tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de præparandis hominum mentibus; cujus præparationis ista ostensio spei pars est non exigua. Nam absque ea, reliqua faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet ut deteriorem et viliorem habeant de iis quæ jam in usu sunt opinionem quam nunc habent, et suæ conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant), quam ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam. Itaque conjecturæ nostræ, quæ spem in hac re faciunt probabilem, aperiendæ sunt et præponendæ sicut Columbus fecit, ante navigationem illam suam mirabilem maris Atlantici, cum rationes adduxerit cur ipsc novas terras et continentes, præter eas quæ ante cognitæ fuerunt, inveniri posse confideret: quæ rationes, licet primo rejectæ, postea tamen experimento probatæ sunt et rerum maximarum causæ et initia fuerunt.

XCIII.

Principium autem sumendum a Deo1: hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni et pater luminum est. In operationibus autem divinis, initia quæque tenuissima exitum certo trahunt. Atque quod de spiritualibus dictum est, regnum Dei non venit cum observatione, id etiam in omni majore opere providentiæ divinæ evenire reperitur; ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur, atque res plane agatur priusquam homines eam agi putent aut advertant. Neque omittenda est prophetia Danielis de ultimis mundi temporibus: Multi pertransibunt et multiplex erit scientia: manifeste innuens et significans esse in fatis, id est in providentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas navigationes impletus plane aut jam in opere esse videtur) et augmenta scientiarum in eandem ætatem incidant.

XCIV.

2

Sequitur ratio omnium maxima ad faciendam spem; nempe ex erroribus temporis præteriti et viarum adhuc tentatarum. Optima enim est ea reprehensio, quam de statu civili haud prudenter administrato quispiam his verbis complexus est: Quod ad præterita pessimum est, id ad futura optimum videri debet. Si enim vos omnia quæ ad officium vestrum spectant præstitissetis, neque tamen res vestræ in meliore loco essent, ne spes quidem ulla reliqua foret eas in melius provehi posse. Sed cum rerum vestrarum status non a vi ipsa rerum sed ab erroribus vestris male se habeat, sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse. Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent, audax proculdubio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius provehi. Quod si in via ipsa erratum sit, atque hominum opera in iis consumpta in quibus minime oportebat, sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quæ potestatis nostræ non sunt, sed in intellectu humano ejusque usu et applicatione, quæ res remedium et medicinam suscipit. Itaque optimum fuerit illos ipsos errores proponere: quot enim fuerint errorum impedimenta in præterito, tot sunt spei argumenta in futurum. Ea vero licet in

''EK Aids ȧpxúμeoba.- Aratus, Phænom. 1. 1.

2 Demosthenes: see the first Philippic, p. 40.; and the third, p. 112. Ed. Reisk,

« AnteriorContinuar »