Imágenes de páginas
PDF
EPUB

enim notio præparat assensum: causarum vero explicatio tollit miraculum. Quæ duo ad extirpationem Idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum juvant.

LXXI.

Scientiæ quas habemus fere a Græcis fluxerunt. Quæ enim scriptores Romani aut Arabes aut recentiores addiderunt, non multa aut magni momenti sunt; et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quæ inventa sunt a Græcis. 1 Erat autem sapientia Græcorum professoria, et in disputationes effusa: quod genus inquisitioni veritatis adversissimum est. Itaque nomen illud Sophistarum, quod per contemptum ab iis qui se philosophos haberi voluerunt in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam universo generi competit Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis. Hoc tantum intererat; quod prius genus vagum fuerit et mercenarium, civitates circumcursando, et sapientiam suam ostentando, et mercedem exigendo; alterum vero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt. Sed tamen utrumque genus (licet cætera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque hæreses philosophiæ instituebat et propugnabat: ut essent fere doctrinæ eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes. At antiquiores illi ex Græcis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui, (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus,) scholas (quod novimus) non aperuerunt; sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt. Itaque et melius, ut arbitramur, se gesserunt; nisi quod opera eorum a levioribus istis, qui vulgari captui et affectui magis respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente. Neque tamen isti a nationis vitio prorsus immunes erant: sed in ambitionem et vanitatem sectæ condendæ et auræ

2

1 M. Chasles appears to have shown this with respect to the principle of position in arithmetic. We derive it, according to him, not from the Hindoos or Arabs, but from the Greeks. It is remarkable that the Chinese have from the earliest times known how to express any number by means of a few characters.

2 oi Móyou σov yepovτiŵσi. — Diog. Laert. in Platon. c. 18.

popularis captandæ nimium propendebant. Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum videtur judicium illud, sive vaticinium potius, sacerdotis Ægyptii de Græcis: quod semper pueri essent, neque haberent antiquitatem scientia, aut scientiam antiquitatis.1 Et certe habent id quod puerorum est; ut ad garriendum prompti sint, generare autem non possint: nam verbosa videtur sapientia eorum, et operum sterilis. Itaque ex ortu et gente philosophiæ quæ in usu est, quæ capiuntur signa bona non sunt.

LXXII.

Neque multo meliora sunt signa quæ ex natura temporis et ætatis capi possunt, quam quæ ex natura loci et nationis. Angusta enim erat et tenuis notitia per illam ætatem, vel temporis vel orbis: quod longe pessimum est, præsertim iis qui omnia in experientia ponunt. Neque enim mille annorum historiam, quæ digna erat nomine historiæ, habebant; sed fabulas et rumores antiquitatis. Regionum vero tractuumque mundi exiguam partem noverant; cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas, indistincte appellarent: nil in Africa ultra citimam Ethiopiæ partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus Novi Orbis provincias, ne per auditum sane aut famam aliquam certam et constantem, nossent; imo et plurima climata et zonæ, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus et Novi Orbis partes complures et veteris orbis extrema undique innotescunt; et in infinitum experimentorum cumulus excrevit. Quare si ex nativitatis aut genituræ tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.

LXXIII.

Inter signa nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus. Fructus enim, et opera inventa, pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt. Atque ex philosophiis istis Græcorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiæ speculationibus ac dogmatibus

1 Timæus, p. 22. b. Ἕλληνες ἀεὶ παῖδές ἐστε, γέρων δὲ Ἕλλην οὐκ ἔστι.

vere acceptum referri possit. Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur; nimirum experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse et causas indagasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.' Itaque mirum non erat, apud Ægyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inventa pepererunt; ubi homines ex sermonibus et conclusionibus rationalibus pauca aut nulla exhibuerint.

At chymicorum industria nonnulla peperit; sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum quandam variationem (ut mechanici solent), non ex arte aut theoria aliqua; nam ea quam confinxerunt, experimenta magis perturbat quam juvat. Eorum etiam qui in magia (quam vocant) naturali versati sunt, pauca reperiuntur inventa; eaque levia et imposturæ propiora. Quocirca quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur; idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quæ sterilis sit; atque eo magis si, loco fructuum uvæ et olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.

LXXIV.

Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum. Quæ enim in natura fundata sunt crescunt et augentur: quæ autem in opinione, variantur non augentur. Itaque si istæ doctrinæ plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non essent, sed utero naturæ adhærerent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus, nempe ut scientiæ suis hæreant vestigiis et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potius in primo authore maxime floruerint, et deinceps declinaverint. In artibus autem mechanicis, quæ in natura et experientia luce fundatæ sunt, contra evenire videmus: quæ (quamdiu placent) veluti

1 "Repertis deinde medicinæ remediis homines de rationibus eorum disserere coepisse nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quæsitam."— Celsus, Præfatio.

But this remark is not made by Celsus as the expression of his own opinion; on the contrary it occurs in his statement of the views entertained by the empirical school of medicine, to which he is decidedly opposed. The error of citing Celsus as an authority for it is repeated in several parts of Bacon's works. [See among others De Augmentis, v. 2. — J. S. ]

spiritu quodam repleta continuo vegetant et crescunt; primo rudes, deinde commodæ, postea exculta, et perpetuo auctæ.

LXXV.

Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat; cum potius testimonium sit atque adeo testimoniorum omnium validissimum); hoc est propria confessio authorum, quos homines nunc sequuntur. Nam et illi qui tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per intervalla cum ad se redeant, ad querimonias de naturæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, se convertunt. Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse qui sunt timidiores ab ulteriori inquisitione deterrere, alios vero qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit. Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos Possibilis ponunt, et, tanquam ex arte, cognitu aut factu impossibile pronuntiant: summa superbia et invidia, suorum inventorum infirmitatem in naturæ ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem vertentes. Hinc schola Academiæ Nova, quæ Acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit. Hinc opinio, quod Formæ sive veræ rerum differentiæ (quæ revera sunt leges actus puri)' inventu impossibiles sint, et ultra hominem. Hinc opiniones illæ in activa et operativa parte; calorem solis et ignis toto genere differre ; ne scilicet homines putent, se per opera ignis aliquid simile iis quæ in natura fiunt educere et formare posse. Hinc illud: compositionem tantum opus hominis, mistionem vero opus solius naturæ esse3: ne scilicet homines sperent aliquam ex arte corporum naturalium generationem aut transformationem. Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis sed etiam desperationi devotis fortunas suas et labores misceant.

2

LXXVI.

Neque illud signum prætermittendum est; quod tanta fuerit

Compare II. § 2. "Licet enim in naturâ nihil vere existat præter corpora individua edentia actus puros ex lege, &c. Eam autem legem ejusque paragraphos Formarum nomine intelligimus." And for an explanation of the meaning of "actus purus see the General Preface, p. 31.-J. S.

[ocr errors]

2 The doctrine of the incognoscibility of forms is quoted by Boyle and Sennert. See the "Quid sint qualitates occulta" of the latter, from Scaliger's Exercitationes in Cardanum, a work which seems to have been very generally read.

a The reference is to Galen, who in his treatise De Natural. Facultatibus contrasts the inwardly formative power of nature with the external operations of art. See note on Temporis Partus Musculus.-J. S.

inter philosophos olim dissensio et scholarum ipsarum varietas: quod satis ostendit viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiæ (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta. Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diversitates circa principia ipsa et philosophias integras ut plurimum extinctæ sint; tamen circa partes philosophiæ innumeræ manent quæstiones et controversiæ; ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse.

LXXVII.

Quod vero putant homines in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse; cum post illam editam antiquorum philosophiæ cessaverint et exoleverint, ast apud tempora quæ sequuta sunt nil melius inventum fuerit; adeo ut illa tam bene posita et fundata videatur, ut utrumque tempus ad se traxerit: primo, quod de cessatione antiquarum philosophiarum post Aristotelis opera edita homines cogitant, id falsum est; diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis et sæcula sequentia, manserunt opera veterum philosophorum. Sed temporibus insequentibus, ex inundatione barbarorum in imperium Romanum postquam doctrina humana velut naufragium perpessa esset, tum demum philosophiæ Aristotelis et Platonis, tanquam tabulæ ex materia leviore et minus solida, per fluctus temporum servatæ sunt. Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant. Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniente consistit. At numerus longe maximus eorum qui in Aristotelis philosophiam consenserunt, ex præjudicio et authoritate aliorum se illi mancipavit; ut sequacitas sit potius et coitio, quam consensus. Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam præsumptionem inducat in contrarium. Pessimum enim omnium est augurium quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus; exceptis divinis et politicis, in quibus suffragiorum jus est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est. Itaque optime traducitur illud Phocionis a

1 Bacon does not mean that the votes of a majority are necessarily valid in matters of divinity or politics, but merely that, from the nature of the case, the argument ex consensu has more weight in these than in purely scientific questions.

« AnteriorContinuar »