Imágenes de páginas
PDF
EPUB

etiam religio hæretica. Itaque salutare admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quæ fidei sunt.1

2

LXVI.

Et de malis authoritatibus philosophiarum, quæ aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatæ sunt, jam dictum est. Dicendum porro est et de vitiosa materia contemplationum, præsertim in philosophia naturali. Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quæ in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur; ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum universali fieri. Unde fluxit commentum illud Elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia. Rursus, quum homo naturæ libertatem contempletur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium; unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur, atque reliquam varietatem ex impedimentis et aberrationibus naturæ in opere suó conficiendo, aut ex diversarum specierum conflictu et transplantatione alterius in alteram, provenire. Atque prima cogitatio qualitates primas elementares, secunda proprietates occultas et virtutes specificas, nobis peperit ; quarum utraque pertinet ad inania contemplationum compendia, in quibus acquiescit animus et a solidioribus avertitur. At medici, in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et hujusmodi, operam præstant meliorem; atque nisi ex illis duobus (quæ dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et virtutibus specificis) illa altera (quæ recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum majore et diligentiore observatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestive abrumpendo, illi multo melius profecissent. Neque hujusmodi virtutes (non dico eædem, sed

1 Compare Kepler's phrase: "Missum faciat Spiritum Sanctum, neque illum in scholas physicas cum ludibrio pertrahat."— De Stella Martis Præfat.

2 That is, nature acting freely, in opposition to nature constrained by the conditions of our experiments.

8 The elementary qualities are four in number,-hot, cold, dry, moist; and it is by combining them two and two that the Peripatetic conception of the nature of each element is formed. Thus fire is hot and dry, water cold and moist, &c. All the other qualities of bodies, which result from the combination and mutual modification of the elementary and primary qualities, were called secondary qualities,

similes) in humani corporis medicinis tantum exquirendæ sunt; sed etiam in cæterorum corporum naturalium mutationibus.

Sed multo adhuc majore cum malo fit, quod quiescentia rerum principia, ex quibus, et non moventia, per quæ, res fiunt, contemplentur et inquirant. Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant. Neque enim vulgares illæ differentiæ Motus, quæ in naturali philosophia recepta notantur, Generationis, Corruptionis, Augmentationis, Diminutionis, Alterationis, et Lationis, ullius sunt pretii. Quippe hoc sibi volunt; si corpus, alias non mutatum, loco tamen moveatur, hoc Lationem esse; si manente et loco et specie, qualitate mutetur, hoc Alterationem esse; si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc Augmentationis et Diminutionis motum esse; si eatenus mutentur ut speciem ipsam et substantiam mutent et in alia migrent, hoc Generationem et Corruptionem esse. At ista mere popularia sunt, et nullo modo in naturam penetrant; suntque mensuræ et periodi tantum, non species motus. Innuunt enim illud hucusque, et non quomodo vel ex quo fonte. Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant; sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde divisionem suam auspicantur. Etiam quum de causis motuum aliquid significare volunt, atque divisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et violenti, maxima cum socordia, introducunt; quæ et ipsa omnino ex notione vulgari est ; cum omnis motus violentus etiam naturalis revera sit, scilicet cum externum efficiens naturam alio modo in opere ponet quam quo prius.

At hisce omissis; si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturæ prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur; aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem vel tensuram, ut si ultra eam aut citra eam comprimantur aut distrahantur, statim in veterem sphæram et exporrectionem suam se recuperare et remittere moliantur; aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus orbem terræ, tenuiorum et rariorum versus ambitum cœli; hæc et hujusmodi vere physica sunt

In the Physics, Aristotle does not reckon Generation and Corruption as kinds of motion. Bacon's enumeration is that given in the Categories.

[blocks in formation]

genera motuum; at illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.

Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimitatibus naturæ investigandis et tractandis opera insumatur ; cum omnis utilitas et facultas operandi in mediis consistat. Hinc fit, ut abstrahere naturam homines non desinant, doncc ad materiam potentialem et informem ventum fuerit; nec rursus secare naturam desinant, donec perventum fuerit ad atomum; quæ, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.1

LXVII.

Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum præbendum aut cohibendum; quia hujusmodi intemperantiæ videntur Idola figere, et quodammodo perpetuare, ne detur aditus ad ea summovenda.

Duplex autem est excessus: alter eorum qui facile pronunciant, et scientias reddunt positivas et magistrales; alter corum qui Acatalepsiam introduxerunt, et inquisitionem vagam sine termino; quorum primus intellectum deprimit, alter enervat. Nam Aristotelis philosophia, postquam ceteras philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnacibus confutationibus contrucidasset, de singulis pronunciavit; et ipse rursus quæstiones ex arbitrio suo subornat, deinde conficit; ut omnia certa sint et decreta; quod etiam apud successiones suas valet, et in usu est.

At Platonis schola Acatalepsiam introduxit, primo tanquam per jocum et ironiam, in odium veterum sophistarum, Protagoræ, Hippiæ, et reliquorum, qui nihil tam verebantur quam ne dubitare de re aliqua viderentur.2 At Nova Academia Acatalepsiam dogmatizavit, et ex professo tenuit. Quæ licet honestior ratio sit quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum; tamen postquam animus huma

1 The construction of this sentence is somewhat abrupt. The relative quæ must be referred to some such antecedent as "doctrines of this character;" and for possunt we ought to read possent. For the antithesis between abstrahere and secare, see § 51. The first part of Bacon's censure refers to Aristotle.

2 "Tum Velleius, fidenter sane, ut solent isti, nihil tam verens quam ne dubitare aliqua de re videretur; tanquam modo ex Deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset; Audite, inquit," &c. Cia De Nat. Deor. i. c. 8.

nus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora: ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amonas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant. Verum quod a principio diximus, et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia præbenda.

LXVIII.

Atque de Idolorum singulis generibus, eorumque apparatu jam diximus; quæ omnia constanti et solenni decreto sunt abneganda et renuncianda, et intellectus ab iis omnino liberandus est et expurgandus; ut non alius fere sit aditus ad regnum hominis, quod fundatur in scientiis, quam ad regnum cœlorum, in quod, nisi sub persona infantis, intrare non datur.

LXIX.

At prave demonstrationes, Idolorum veluti munitiones quædam sunt et præsidia; eæque quas in dialecticis habemus id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis, addicant et mancipent. Demonstrationes vero potentia quadam philosophiæ ipsæ sunt et scientiæ. Quales enim eæ sunt, ac prout rite aut male institutæ, tales sequuntur philosophiæ et contemplationes. Fallunt autem et incompetentes sunt ex quibus utimur in universo illo processu qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones. Qui quidem processus quadruplex est, et vitia ejus totidem. Primo, impressiones sensus ipsius vitiosæ sunt; sensus enim et destituit et fallit. At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur. Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatæ et confusæ sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit. Tertio, inductio mala est, quæ per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, sive separationibus naturæ debitis. Postremo, modus ille inveniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est et scientiarum omnium calamitas. Verum de istis, quæ jam obiter perstringimus, fusius dicemus, cum veram interpretandæ naturæ viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus.

LXX.

Sed demonstratio longe optima est experientia; modo hæreat

in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quæ similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi quo homines nunc utuntur cæcus est et stupidus. Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa sed parum promovent; et quandoque gestiunt quandoque distrahuntur; et semper inveniunt quod ulterius quærant. Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita; et si res non succedat, fastidiendo et conatum deserendo. Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant, tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodum Gilbertus in magnete, chymici in auro. Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui. Nemo enim alicujus rei naturam in ipsa re fœliciter perscrutatur, sed amplianda est inquisitio ad magis communia.

Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur, tamen semper fere studio præpropero et intempestivo deflectunt ad praxin; non tantum propter usum et fructum ejusmodi praxeos, sed ut in opere aliquo novo veluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis versaturos; atque etiam aliis se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt. Ita fit ut, more Atalanta, de via decedant ad tollendum aureum pomum; interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus. Verum in experientiæ vero curriculo, eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creavit. Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est; et lucifera experimenta, non fructifera quærenda. Axiomata autem recte inventa et constituta praxin non strictim sed confertim instruunt, et operum agmina ac turmas post se trahunt. Verum de experiendi viis, quæ non minus quam viæ judicandi obsessæ sunt et interclusa, postea dicemus; impræsentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti. Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus signis, quod philosophiæ et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quædam subjungamus. Signorum

« AnteriorContinuar »