Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tilitas naturæ subtilitatem argumentandi multis partibus superat. Sed axiomata a particularibus rite et ordine abstracta nova particularia rursus facile indicant et designant; itaque scientias reddunt activas.

XXV.

Axiomata quæ in usu sunt ex tenui et manipulari experientia et paucis particularibus, quæ ut plurimum occurrunt, fluxere; et sunt fere ad mensuram eorum facta et extensa: ut nil mirum sit, si ad nova particularia non ducant. Quod si forte instantia aliqua non prius animadversa aut cognita se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.

XXVI.

Rationem humanam qua utimur ad naturam, Anticipationes Naturæ (quia res temeraria est et præmatura), at illam rationem quæ debitis modis elicitur a rebus, Interpretationem Natura, docendi gratia vocare consuevimus.

XXVII.

Anticipationes satis firmæ sunt ad consensum; quandoquidem si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent.

XXVIII.

Quin longe validiores sunt ad subeundum assensum Anticipationes quam Interpretationes; quia ex paucis collectæ, iisque maxime quæ familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt et phantasiam implent: ubi contra Interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectæ, intellectum subito percutere non possunt; ut necesse sit eas, quoad opiniones, duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei, videri.

XXIX.

In scientiis quæ in opinionibus et placitis fundatæ sunt, bonus est usus Anticipationum et Dialecticæ; quando opus est assensum subjugare, non res.

XXX.

Non, si omnia omnium ætatum ingenia coierint et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per Anticipationes; quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.

[blocks in formation]

XXXI.

Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super vetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.

XXXII.

Antiquis authoribus suus constat honos, atque adeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed viæ; nosque non judicis sed indicis personam sustinemus.

XXXIII.

Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest judicium nec de via nostra, nec de iis quæ secundum eam inventa sunt, per Anticipationes (rationem scilicet quæ in usu est); quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quæ ipsa in judicium

vocatur.

XXXIV.

Neque etiam tradendi aut explicandi ea quæ adducimus facilis est ratio; quia quæ in se nova sunt intelligentur tamen ex analogia veterum.1

XXXV.

Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum creta in manibus ut diversoria notarent, non cum armis ut perrumperent2: itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret; confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum, dissentimus.

XXXVI.

Restat vero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursus imperent sibi ad tempus abnegationem Notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant.

XXXVII.

Ratio eorum qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra, initiis

[ocr errors]

For the meaning of “analogia see note on the Distr. Op. p. 138.-J. S.

2 "Diceva in quei tempi Papa Alessandro sesto che i Francesi havevano corso l'Italia con gli speroni di legno et presola col gesso: dicendo così perchè pigliando essi gli alloggiamenti nelle città loro furicri segnavano le porte delle case col gesso; et cavalcando per loro diporto i gentil' huomini per le terre à sollazzo usavano di portare nelle scarpette à calcagni certi stecchi di legno appuntati, delli quali in vece di speroni si servivano per andare le cavalcature.”—Nardi, Vita di Malespini, [1597,] p. 18.

In an epitome of the history of Charles the Eighth, which will be found in the "Archives curieuses" of Cember, vol. i. p. 197., and which was apparently written about the beginning of the seventeenth century, the remark ascribed to Alexander the Sixth by Nardi and Bacon is mentioned as a popular saying.

suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disjunguntur et opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt; nos non multum sciri posse in natura, ea quæ nunc in usu est via: verum illi exinde authoritatem sensus et intellectus destruunt; nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus.

XXXVIII.

Idola et notiones falsæ quæ intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte hærent, non solum mentes hominum ita obsident ut veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent et molesta erunt, nisi homines præmoniti adversus ea se quantum fieri potest muniant.

XXXIX.

Quatuor sunt genera Idolorum quæ mentes humanas obsident. Iis (docendi gratia) nomina imposuimus; ut primum genus, Idola Tribus; secundum, Idola Specus; tertium, Idola Fori; quartum, Idola Theatri vocentur.1

XL.

Excitatio Notionum et Axiomatum per Inductionem veram, est certe proprium remedium ad Idola arcenda et summovenda; sed tamen indicatio Idolorum magni est usus. Doctrina enim de Idolis similiter se habet ad Interpretationem Naturæ, sicut doctrina de Sophisticis Elenchis ad Dialecticam vulgarem.

XLI.

Idola Tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum. Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum2; quin contra, omnes perceptiones tam sensus quam mentis sunt ex analogia hominis, non

These four idols have been compared to the four hindrances to truth enumerated by Roger Bacon. These are, the use of insufficient authority, custom, popular opinions, and the concealment of ignorance and display of apparent knowledge. The last two may be likened to the idols of the market-place and the theatre. But the principle of the classification is different. [See on this subject the Preface, p. 90. Roger Bacon's words are as follows:

"Quatuor vero maxima sunt comprehendendæ veritatis offendicula, quæ omnem quemcunque sapientem impediunt, et vix aliquem permittunt ad verum titulum sapientiæ pervenire: viz. fragilis et indignæ auctoritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, vulgi sensus imperiti, et propriæ ignorantiæ occultatio cum ostentatione sapientiæ apparentis. His omnis homo involvitur, omnis status occupatur. Nam quilibet singulis artibus vitæ et studii et omnis negotii tribus pessimis ad eandem conclusionem utitur argumentis: scil. hoc exemplificatum est per majores, hoc consuetum est, hoc vulgatum est, ergo tenendum. Si vero hæc tria refellantur aliquando magnificâ rationis potentiâ, quartum semper in promptu est et in ore cujuslibet, ut quilibet ignorantiam suam excuset, et licet nihil dignum sciat illud tamen magnificet imprudenter [impudenter?] et sic saltem suæ stultitia infelici solatio veritatem opprimat et elidat."- Opus Majus, 1. i. — J. S.]

...

2 Protagoras.

See Hippias Major.

ex analogia universi. Estque intellectus humanus instar speculi inæqualis ad radios rerum, qui suam naturam naturæ rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.

XLII.

Idola Specus sunt idola hominis individui. Habet enim unusquisque (præter aberrationes naturæ humanæ in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quæ lumen naturæ frangit et corrumpit; vel propter naturam cujusque propriam et singularem; vel propter educationem et conversationem cum aliis; vel propter lectionem librorum, et authoritates eorum quos quisque colit et miratur; vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo præoccupato et prædisposito aut in animo æquo et sedato, vel ejusmodi; ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita: unde bene Heraclitus, homines scientias quærere in minoribus mundis, et non in majore sive communi.1

XLIII.

Sunt etiam Idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad invicem, quæ Idola Fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus. Homines enim per sermones sociantur; at verba ex captu vulgi imponuntur. Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt. Sed verba plane vim faciunt intellectui, et omnia turbant; et homines ad inanes et innumeras controversias et commenta deducunt.

XLIV.

Sunt denique Idola quæ immigrarunt in animos hominum ex diversis dogmatibus philosophiarum, ac etiam ex perversis legibus demonstrationum; quæ Idola Theatri nominamus; quia quot philosophiæ receptæ aut inventæ sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quæ mundos effecerunt fictitios et scenicos. Neque de his quæ jam habentur, aut etiam de veteribus philosophiis et sectis, tantum loquimur; cum complures aliæ ejusmodi fabulæ componi et concinnari possint; quandoquidem errorum prorsus diversorum causæ sint nihilominus fere communes.

1 See Sextus Empiricus, Adversus Logicos, i. § 133.; and compare ii. § 186. of the

same treatise.

Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelli.. gimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quæ ex traditione et fide et neglectu invaluerunt. Verum de singulis istis generibus idolorum fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.

XLV.1

Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et æqualitatem in rebus quam invenit; et cum multa sint in natura monodica3 et plena imparitatis, tamen affingit parallela et correspondentia et relativa quæ non sunt. Hinc commenta illa, in cœlestibus omnia moveri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus rejectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, quæ subjiciuntur sensui. Etiam elementis (quæ vocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessus in raritate ad invicem et hujusmodi somnia. Neque vanitas ista tantum valet in dogmatibus, verum etiam in notionibus simplicibus.

1 Here, according to the tripartite distribution of the "Pars Destruens " mentioned in the 115th aphorism, begins the first Redargutio― Redargutio Rationis Humanæ Nativa.-J. S.

That is "in accordance with the homogeneity of its own substance," or as Bacon expresses it in § 52., "ex æqualitate substantiæ spiritus humani."

The word which Bacon intends to use is, of course, "monadica; " but throughout his writings he has fallen into the error of which the text affords an instance.

It does not appear in what sense Bacon uses the word "draco." In its ordinary acceptation in old astronomy, it denoted the great circle which is approximately the projection on the sphere of the moon's orbit. The ascending node was called the caput draconis, and the descending the cauda draconis. The same terms were occasionally applied to the nodes of the planetary orbits. It is not improbable that Bacon intended to complain of the rejection of spirals of double curvature, or helices, which traced on the surface of the sphere might represent inequalities in latitude. Compare (Nov. Org. II. 48.) what is said of the variations of which the "motus rotationis spontaneus" admits.

The orb of the element of fire was supposed to lie above that of the element of air, and therefore might be said "non subjici sensui." The quaternion of elements follows directly from the quaternion of elementary qualities; namely, hot, cold, moist, dry. For these may be combined two and two in six different ways; two of these combinations are rejected as simply contradictory (viz. hot and cold, moist and dry); and to each of the other combinations corresponds one of the four elements. The diagrain will illustrate.

Ignis

Calidum

Siccum

Terra

Aer

Humidum

Frigidum

Aqua

• This doctrine of the decupla ratio of density of the elements was suggested by a passage in Aristotle [De Gen. et Cor. ii. 6.]. It is found in all books of mediæval physics. Cf. the Margarita Philosophiæ, ix, c. 4., or Alsted's Encyclopædia, where it is thus expressed: "Proportio elementorum ad se invicem ratione transmutationis est decupla, ratione magnitudinis non satis explorata." The transmutability of one element into another is an essential part of the Peripatetic doctrine of elements. It is found also in the Timæus.

« AnteriorContinuar »