Imágenes de páginas
PDF
EPUB

randum invalida et immatura sit. Controversiarum enim ferax, operum effœta est. Adeo ut fabula illa de Scylla in literarum statum, qualis habetur, ad vivum quadrare videatur; quæ virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhærebant. Ita habent et scientiæ quibus insuevimus generalia quædam blandientia et speciosa, sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quæ partus locum obtinent. Præterea, si hujusmodi scientiæ plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam sæcula usu venit, ut illæ suis immotæ fere hæreant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant: eo usque, ut sæpenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quæstio maneat quæstio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repræsentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat. In artibus autem mechanicis contrarium evenire videmus; quæ, ac si auræ cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosæ et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illæ ad culmen et perfectionem suam pervenerint. Philosophia contra et scientiæ intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur. Quin etiam in primo nonnunquam authore maxime vigent, et deinceps degenerant. Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam, scientias paullatim succrescentes tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse; atque postquam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet ut quæ inventa sint exornentur et colantur. Atque optandum quidem esset hæc ita se habuisse. Rectius illud et verius, istas scientiarum mancipationes nil aliud esse quam rem ex paucorum hominum confidentia et reliquorum socordia et inertia natam. Postquam enim scientiæ per partes diligenter fortasse excultæ et tractatæ fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acce

ptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novæ tædium et impatientiam. Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti. Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis sæculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit; multo minus, quid a singulis tentatum sit et secreto agitatum. Itaque nec temporis partus nec abortus extant in fastis. Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus æstimandus est. Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit et mansurus est popularis. Atque apud populum plurimum vigent doctrinæ aut contentiosæ et pugnaces aut speciosa et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas ætates vim passa sunt; dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint. Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatæ sunt et extinctæ. Adeo ut Tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit. Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturæ, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt; in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari quam de seipsis confiteri. Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant. Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet et judicet. Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur. Atque quæ tradita et recepta sunt ad hunc fere modum se habent: quoad opera sterilia, quæstionum plena; incrementis suis tarda et languida; perfectionem in toto simulantia, sed per partes male impleta; delectu autem popularia et authoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita et ostentata.1 Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere

1 So selected as to favour popular notions, while at the same time their truth is doubted even by those who propound them, on which account they are fenced round and set forth with sundry artifice 3.

earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere. Verum se magnum quiddam consequutos putant si aliquid ex proprio inserant et adjiciant; prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse. Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istæ laudatæ in magnum scientiarum detrimentum cedunt. Vix enim datur authores simul et admirari et superare. Sed fit aquarum more,

quæ non altius ascendunt quam ex quo descenderunt. Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla sed parum promovent, et proficiunt in melius non in majus. Neque tamen defuerunt, qui ausu majore omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo et destruendo aditum sibi et placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnopere profectum est; quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare atque regnum opinionum in se transferre contenderint; exiguo sane fructu, quum inter errores oppositos errandi causæ sint fere communes. Si qui autem nec alienis nec propriis placitis obnoxii, sed libertati faventes, ita animati fuere ut alios secum simul quærere cuperent; illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt. Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quærendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt. Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis et experientia moram fecerit legitimam. Atque nonnulli rursus qui experientia undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei1 certâ lege militant. Quin et plerique pusilla quædam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes si unum aliquod inventum eruere possint; instituto non minus tenui, quam imperito. Nemo enim rei alicujus naturam in ipsa re recte aut fœliciter perscrutatur; verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quærat. Neque illud imprimis omittendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quædam destinata præpropero et intempestivo studio captavit; fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quæsivit; nec ordinem divinum imitata est, qui primo die lucem tantum creavit, eique

In its service.

2

2 The light created on the first day is by many divines supposed to be not a corporeal but a spiritual light. This is the doctrine of S. Augustine; who however does not say that those who adopt a contrary opinion are necessarily wrong. This idea of

unum diem integrum attribuit; neque illo die quicquam materiati operis produxit, verum sequentibus diebus ad ea descendit. At qui summas dialecticæ partes tribuerunt atque inde fidissima scientiis præsidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere. Verum infirmior omnino est malo medicina; nec ipsa mali expers. Siquidem dialectica quæ recepta est, licet ad civilia et artes quæ in sermone et opinione positæ sunt rectissime adhibeatur, naturæ tamen subtilitatem longo intervallo non attingit; et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos et quasi figendos quam ad viam veritati aperiendam valuit.

Quare, ut quæ dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus fœliciter illuxisse; præsertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit præsidii. Edificium autem hujus universi structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquæ et implexæ naturarum spiræ et nodi, undequaque se ostendunt. Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente interdum se condente, per experientiæ et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de fœlicitate fortuita, desperandum est. Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, ncque experiendi alea sæpius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque hæc ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot sæculis, tantis laboribus, actum sit. Neque enim eorum quæ inventa sunt nos pœnitet. Atque antiqui certe, in iis quæ in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros præstitere. Verum quemadmodum sæculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, ne

a spiritual light was developed at great length in connexion with the theory of the nature and cognition of angels.

[blocks in formation]

cesse fuit usum acus nauticæ, ut ducem viæ magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quæ hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quæ sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturæ liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe, æterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus; et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas hæsitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res et exempla et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset quam quædam excogitatio, spiritus proprios ut sibi oracula exhiberent quodammodo invocarunt. Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint1; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut

To explain the illustration of which Bacon here makes use, it is in the first place to be remarked that radius is not to be rendered by ray, but by visual cone. "Radium visualem speciem rei visibilis dicimus: non ut lineam aut superficiem mathematicam profundo carentem, sed corporalem et pyramidalem, cujus basis in re visà et conus in oculo videntis est."-Marg. Phil. x. 2. c. 11. Again Telesius, whose theory of vision was adopted by Bacon, says, "quæ a re quæ spectatur relucet lux universa quidem unum in pupillâ coit in punctum," thus forming the "radius " just mentioned. Lastly Telesius goes on to say, "ab illarum [rerum sc.] puncto quovis illa [lux sc.] relucet, et vel ubi in unum coit punctum universa ibi fit, itaque et rerum a quibus relucet imagines et ipsæ [sic enim legendum] in eodem fiunt puncto." These "imagines then are therefore in some unexplained manner borne along by the light which constitutes the visual cone, and exist virtually if not formally at the apex from which the light dispersing in an inverse cone falls ultimately (still bearing them with it) on the vitreous humour, which is in this system the sphere of vision. Bacon's expressions therefore amount simply to this, that the eye must be at a certain distance from the object in order that an effectual visual cone may be formed. He does not speak either of optical images or of rays, in the senses which we attach to those words. See Telesius, De Rerum Naturâ, vi. c. 23 and 24.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »