Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCUS DE VERULAMIO

SIC COGITAVIT ;

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT,

QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM FIERI
IPSORUM INTERESSE PUTAVIT.

CUM illi pro comperto esset intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et commode; unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialectica, nulla prorsus suberat spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosæ sint et confusæ et temere a rebus abstractæ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia; ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturæ, non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) prætereunt et perdunt. Restabat illud unum ut res de integro tentetur melioribus præsıdiis, utque fiat scientiarum et artium atque omnis humanæ doctrinæ in universum Instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quæ adhuc facta sunt. Exitus enim hujus rei est nonnullus. In iis vero quæ jam fiunt circa scientias, est vertigo quædam et agitatio perpetua et circulus. Neque eum

122

fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominus, nec rem nec seipsum deserendum putavit, quin viam quæ una humanæ menti pervia est tentaret atque iniret. Præstat enim principium dare rei quæ exitum habere possit, quam in iis quæ exitum nullum habent perpetua contentione et studio implicari. Viæ autem contemplativæ viis illis activis decantatis fere respondent; ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum; altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. Quum autem incertus esset quando hæc alicui posthac in mentem ventura sint; eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit qui ad similes cogitationes animum applicuerit; decrevit prima quæque quæ perficere licuit in publicum edere. Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed sollicita; ut si quid illi humanitus accideret, extaret tamen designatio quædam ac destinatio rei quam animo complexus est; utque extaret simul signum aliquod honestæ suæ et propensæ in generis humani commoda voluntatis. Certe aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re quam præ manibus habuit. Aut enim hoc quod

agitur nihil est, aut tantum, ut

merito ipso contentum esse

debeat nec fructum

extra quærere.

SERENISSIMO

POTENTISSIMOQUE PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO,

ЈАСОВО,

DEI GRATIA

MAGNE BRITANNIÆ, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ REGI,
FIDEI DEFENSORI, ETC.

Serenissime Potentissimeque Rex,

POTERIT fortasse Majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis quantum ad hæc sufficiat negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori sæculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus sint pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est, initia rei et tantas de iis quæ invaluerunt suspiciones alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum non minus in iis quæ cogitant homines quam in iis quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his quæ affero sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ et fœlicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in

philosophiæ tenebris, prælucere possint. Merito autem temporibus regis omnium sapientissimi et doctissimi Regeneratio ista et Instauratio scientiarum debetur. Superest petitio, Majestate tua non indigna, et maxime omnium faciens ad id quod agitur. Ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique quos composuisti nobili varietate, etiam hoc ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures Historiam Naturalem et Experimentalem, veram et severam (missis philologicis), et quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus, congeri et perfici: ut tandem post tot mundi ætates philosophia et scientiæ non sint amplius pensiles et aëreæ, sed solidis experientiæ omnigenæ, ejusdemque bene pensitatæ, nitantur fundamentis. Equidem Organum præbui; verum materies a rebus ipsis petenda est. Deus Opt. Max. Majestatem tuam diu servet incolumem.

Serenissimæ Majestati tuæ

Servus devinctissimus,

et devotissimus,

FRANCISCUS VERULAM,

CANCELLARIUS.

FRANCISCI DE VERULAMIO

INSTAURATIO MAGNA.

PREFATIO.

De statu scientiarum, quod non sit fælix aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure

in rerum naturam uti possit.

VIDENTUR nobis homines nec opes nec vires suas bene nosse ; verum de illis majora quam par est, de his minora credere. Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis æstimantes nil amplius quærant, aut seipsos plus æquo contemnentes vires suas in levioribus consumant, in iis quæ ad summam rei faciant non experiantur. Quare sunt et suæ scientiis columnæ tanquam fatales; cum ad ulterius penetrandum homines nec desiderio nec spe excitentur. Atque cum opinio copia inter maximas causas inopiæ sit; quumque ex fiducia præsentium vera auxilia negligantur in posterum; ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quæ adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur; utili monito, ne homines eorum aut copiam aut utilitatem in majus accipiant1 aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiæ exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione præoccupatas; ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine pauca reperiantur. Et de utilitate aperte dicendum est, sapientiam istam quam a Græcis potissimum hausimus pueritiam quandam scientiæ videri, atque habere quod proprium est puerorum, ut ad garriendum prompta, ad gene

1 Exaggerate.

2 Anticipated, so far as relates to originality of invention. (One of Bacon's antitheses between "inventione" and "modis tractandi, ")

« AnteriorContinuar »