Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pestivum erit mulieres summittere, ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat. Super omnia flagitiosissimum est, coloniam semel deductam deserere et destituere; præterquam enim quod dedecori est, nil aliud est, quam proditio mera, profusioque sanguinis complurium hominum miserorum.

XXXIV. DE DIVITIIS.

DIVITIAS Cognomine magis proprio vocare nequeam, quam ut eas appellem impedimenta virtutis. Sicut enim se habent impedimenta ad exercitum, ita divitiæ ad virtutem necessariæ siquidem sunt, sed graves: quinetiam cura illarum victoriam sæpe disturbat. Divitiarum magnarum nullus est usus, præterquam in iis expendendis: cætera in opinione versantur. Idem dictat Salomon: Ubi multæ sunt opes, multi qui comedunt eas. Et, Quid prodest possessori, nisi quod cernat divitias oculis suis? Possessio divitiarum nulla voluptate dominum perfundit, quantum ad sensum: est sane custodia ipsaru est etiam potestas donativi aut distributionis; est et fama, et inflatio ab ipsis; sed non datur solidus ipsarum usus, qui ad dominum pertingat. Annon vides ficta illa pretia, quibus gemmæ, et hujusmodi rariora, æstimantur; et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit? Sed dicet quispiam, usum earum vel in hoc maxime cerni posse; quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant ut ait Salomon: Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus elevatus in imaginatione sua. Sed caute Salomon, quod imaginatione, non re ipsa, tales sunt. Plures enim, sine controversia, divitiis suis magnis vænierunt, quam redempti sunt. Divitias magnas ne secteris; sed quas parare possis juste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere. Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicujus, aut a seculo abstracti, foveas; sed de usu distingue; sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo: In studio rei amplificandæ apparebat, non avaritiæ prædam, sed instrumentum bonitati quæri. Ausculta etiam Salomoni, nec

præproperæ opum accumulationi inhia: Qui festinat ad divitias, non erit insons. Fingunt poëtæ, Plutum (qui divitias sonat) a Jove missum, claudicare et tardigradum esse: a Plutone autem, currere et pedibus celerem. Innuentes, divitias, bonis artibus et justo labore partas, tarde accedere; sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex hæreditatibus, testamentis, aut similibus) præcipitanter ruere. Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro diabolo accipias. Cum enim opes a diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, injustitiam, et scelera) rapido cursu fe

runtur.

Viæ ad ditescendum variæ, et pleræque earum fœdæ. Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est: opera enim liberalitatis et charitatis coarctat. Soli cultura, quasi ad divitias maxime genuina; utpote quæ benedictio magnæ matris Telluris sit. Verum lenta est hæc via. Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam, et lucra rustica, submittunt, divitias in immensum coacervant. Noveram ex proceribus Angliæ quendam, cui maximi reditus proveniebant e re rustica, supra subditos cæteros quoscunque ætatis meæ. Dives erat armentis, ovibus, sylvis, tam cæduis, quam grandioribus; lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis. Adeo ut terra ei instar maris esset, merces perpetuo importans. Recte a quodam observatum; se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas divitias, pervenisse. Postquam enim res alicujus nummaria sic increverit, ut nundinarum et mercatuum opportunitates præstolari possit; atque eos contractus superare, quibus ob summæ magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt; atque etiam in laboribus aliorum participare, qui minus pecunia abundant; fieri non potest, quin supra modum ditescat. Lucra ex professionibus honesta certe sunt ; et duabus rebus promoventur maxime; diligentia, et fama bona propter probitatem in negotiando. At lucra ex contractibus majoribus plerunque naturæ magis ancipitis; cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsi

[blocks in formation]

deat; servos et ministros alienos in damnum domino. rum corrumpat; emptores alios, qui in majora forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat; et hujusmodi fraudes exerceat: quæ omnes merito damnandæ sunt. Quantum vero ad emptiones, animo non retinendi sed rursus divendendi, illæ ex utraque fere parte molunt; tam venditorem, quam emptorem prementes. Societates locupletant affatim; si cautus adhibeatur delectus eorum, quibuscum societas initur. Fonus ex certissimis lucri generibus est,licet ex pravissimis utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni: atque in sabbatho operari non cessat. Attamen certum licet sit, non caret rimis suis secretis: siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent. Primum esse in inventione aliqua nova, aut privilegio, inundationem quandam opum interdum largitur: sicut contigit primo sacchari excoctori in Canariis. Itaque si quis se peritum dialecticum præstare possit, ut addat inventioni judicium, magna haud dubie efficiet; præsertim si tempora sint propitia. Qui lucra tantummodo certa captat, ægre ad magnas divitias assurget: contra, qui totus in incertis est, vix. fortunarum dispendia vitabit: bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subveniatur. Monopolia et mercium coëmptiones ad revenditionem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem; præsertim si quis prospicere possit, quæ merces in æstimationem venturæ sint, atque eo modo se illis abunde instruat. Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet: tamen, si assentationibus et servilibus artificiis, sese ad omnes nutus flectendo, parentur, inter vias vilissimas poterit numerari. Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat: Testamenta et orbos tanquam indagine capi) adhuc pejor est hæc res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus, quam in servitio.

Fidem illis nimiam ne adhibeas, qui præ se ferunt contemptum divitiarum: etenim opes despiciunt, qui

[ocr errors]
[ocr errors]

desperant; neque invenies usquam tenaciores, ubi incipient ditescere. Ne sis in minutis tenax; divitiæ alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendæ sunt, ut ampliores congregent. Opes suas moribundi relinquunt, aut usui publico; aut liberis, cognatis, et amicis: in utroque genere legationes paulo moderatiores melius cedunt. Divitiæ magnæ, hæredi relictæ, aves rapaces undique ad eas convolare invitant; nisi hæres fuerit ætate et judicio confirmatior. Similiter fundationes gloriosæ et splendidæ in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemosynarum sepulchra ; quæ ab intus cito corrumpentur et putrefient. Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate; et ad debitam mensuram redigas: neque opera charitatis in mortem usque differas: etenim, si quis recte rem æstimet, qui id facit, ex alieno potius donat, quam e proprio.

XXXV. DE AMBITIONE.

AMBITIO choleram refert: quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit; nisi obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur, adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa. Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur, sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt, quam periculosi: sin in cupiditatibus frænentur, et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res, tum homines intuentur; ac tum demum in sinu lætantur cum res male cedant: qui quidem animi affectus cum servis regum aut rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere, ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint. Quod quia sine præjudicio fieri non potest, melius esset ab hujusmodi ingenii hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant, operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus, ambitiosos non adhibendos, nisi

urgente necessitate, operæ pretium fuerit jam dicere, quibus in casibus necessarius sit eorum usus.

Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi: etenim utilitas ipsorum ut præficiantur, cætera compensat: militem autem deligere, qui ambitione vacet, perinde est, ac si calcaribus eum spolies. Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellæ loco principibus sint contra invidiam et periculum nemo enim eas partes subibit, nisi sit instar columbæ occæcatæ, quæ ideo in sursum volat, quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut prægrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent; quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad dejiciendum Sejanum.

Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint; superest ut ostendamus qua ratione sint frænandiet coërcendi, ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi minus sunt si natalibus ignobiles, quam si nobiles: si ingenio paulo truciores et asperiores, quam si gratiosi et populares: denique si nuper honoribus admoti, quam si veteratores facti sint, et in honoribus suis muniti. Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur, si gratiosos et intimos sibi adjungant; attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium præstantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem, quando juvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coërcendi non mala est, si per alios æque ambitiosos et protervos librentur: sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent: etenim absque illa saburra navis vacillabit nimis. Saltem allicere poterunt principes, et animare aliquos humilioris conditionis, qui ambitiosorum veluti flagella sint. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinæ proximos putent,atque eo modo contineantur: si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet: sin animosi et audaces,præcipitabit conatus et machinationes eorum; neque est sine periculo. Quod si necessitas flagitet, ut

« AnteriorContinuar »