Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tes? Patrum unus, magna cum severitate, poësin appellat vinum dæmonum; eo quod phantasiam vanis impleat; licet poësis mendacii tantum umbra sit. Verumtamen non est mendacium, mentem pertransiens, quod officit; sed mendacium, quod a mente imbibitur, nempe ejus generis, de quo ante diximus. Verum utcunque depravatis hominum judiciis et affectibus hæc ita se habeant; veritas tamen (quæ sola se judicat) docet; veritatis inquisitionem, quæ eam, proci instar, demeretur; veritatis cognitionem, quæ præsentem eam sistit; et veritatis receptionem cum assensu, quæ est ipsius fruitio et amplexus; summum esse humanæ naturæ bonum.

3

Prima in operibus sex dierum creatura Dei, fuit lux sensus; postrema, lux rationis; quin et opus ejus sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est Spiritus sui illuminatio. Primo inspiravit lumen in faciem materiæ, vel molis indigestæ, postea in faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam, alioqui cæteris inferiorem, ornavit, elegantissime dixit: Suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas; suave ad arcis fenestram stanti, prælium commissum, ejusque varios eventus, inferius spectare; sed nulla voluptas æquiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibilem, ubi aër semper liquidus est, et serenus) atque inde errores, homines palantes, caligines, et tempestates, in convalle subjacente, despiciat: modo prospectus iste cum misericordia conjunctus sit, non cum tumore, aut superbia. Et hoc ipsum est cœlo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.

Jam vero, ut a theologica et philosophica veritate, ad veritatem, aut potius veracitatem in civilibus negotiis, transeamus; agnoscent vel ipsi, qui eam non exercent, apertam, et minime fucatam in negotiis gerendis rationem præcipuum esse humanæ naturæ decus: mixturam autem falsi similem esse plumbeæ materiæ, quæ efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat. Nam flexuosi isti, et obliqui motus,

serpentum sunt: qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est vitium, quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vel perfidus inveniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus, cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio, et contumelia: Si res recte perpendatur (inquit) qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit, eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat. Cer te, quam flagitiosa res sit falsitas, et perfidia, nullo modo exprimi potest melius, quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur judicia Dei in genus humanum. Prædictum enim est, Christum in adventu suo secundo non reperturum fidem super terram.

II. DE MORTE.

METUUNT homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus iste naturalis in pueris augetur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris; metus vero ejus, ut est naturæ debitum, res est infirma, et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis. Præcipitur in libris nonnullis religiosorum, qui tractant de mortificatione, ut recogitetsecum homo, quantus sit dolor, cum vel minimus digiti articulus torqueatur; atque inde æstimet, quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur, et dissolvitur. Cum tamen mors sæpenumero transeat minore cum dolore, quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime vitales non sunt maxime sensitivæ. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo, et homo animalis: Pompa mortis magis terret, quam mors ipsa: gemitus et singultus, membrorum convulsiones, oris pallor, amici flentes, et atrata funera, cum similibus, hæc sunt quæ mortem ostentant terribilem. Observatione plane dignum est, nullam esse animi passionem tam debilem, quin superet, et in

ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors, non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat. བ མ་ homo circa se athletas, qui in certamine illam vincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parvi facit; honor ambit; metus ignominiæ eligit; moeror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus, quod postquam Otho imperator se ipsum interfecisset, ipsa misericordia (quæ affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum, ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium, et satietatem: Cogita quam et adal diu eadem feceris; mori velle non tantum fortis, aut miser, sed etiam fastidiosus potest. Nec minus observatu dignum est, quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat; eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad extremum momentum. Mortuus est Augustus Cæsar voce certe urbana: Livia, conjugii nostri memor vive, et vale. Tiberius inter dissimulandum; ita enim de illo Tacitus, Jam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate; exonerans enim se super sella: Ut puto, Deus fio. Galba cum gnoma: Feri, si ex re sit populi Romani: protendens simul collum. Septimius Severus, inter expedienda negotia: Adeste si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operæ in solatia mortis: etenim grandi suo contra eam apparatu effecerunt, ut terribilior videretur. Rectius ille, qui finem vitæ extremum inter munera ponit naturæ. que enim est naturale hominibus mori, ac nasci; atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc, quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium, ita se habet, ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit. Itaque mens, in aliquod bonum fixa et intenta, a doloribus mortis se subducit. Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, Nunc dimittis; cum quis fines suos, et exspectationes honestas assecutus fuerit. Hoc item in se habet mors, ut bonæ famæ januam aperiat, et livorem exstinguat:

Exstinctus amabitur idem.

shabhIII. DE UNITATE ECCLESIÆ.

CUM religio sit præcipuum humanæ societatis vinculum, par est, ut et ipsa debitis veræ unitatis et charitatis vinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant ethnicis incognita. Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus, et externo, quam in constanti aliqua Cultu Deorum confessione, et fide. Facile enim est conjicere, cujusmodi fuerit illorum fides, cum præcipui ecclesiæ ipsorum doctores et patres fuerint poëtæ. Inter attributa autem ve Dei ponitur, quod sit Deus zelotypus: itaque cultus ejus non fert mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quædam de unitate in ecclesia dicemus. Scilicet, qui sint ejus fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur.

Unitatis fructus præcipui (præterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos, qui extra ecclesiam sunt; alter eos, qui intra. Quod ad priorem attinet, certum est, longe maxima in ecclesia scandala esse hæreses, et schismata; ut quæ etiam corruptelas morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis, genere pejora sunt, quam humores putridi; similis est corporis spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur, quod æque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut jam receptos expellat, ac unitatis violatio. Itaque temporibus, quibus illud increbrescit, ut alii dicant, Ecce in deserto; alii, Ecce in penetralibus; hoc est, dum quidam Christum quærunt in hæreticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiæ externa; opus est prorsus, ut illa vox aures hominum quasi perpetuo feriat: Nolite exire. Doctor ille gentium, cujus vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit, ut eorum, qui extra ecclesiam fuerant, curam gereret, inquit, Si ingrediatur cætus vestros infidelis quispiam, aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire prædicabit? Neque sane multo melius se habet, cum athei, et homines profani, tantas, in religione, lites,

et opinionum dimicationes, intueantur. Siquidem hæc res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Levius quiddam videatur, quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei egregie depingit. Insignis quidam jocandi artifex, in catalogo librorum bibliothecæ cujusdam fabulosæ, inter cæteros, cum hac inscriptione, librum ponit: Saltationes florales, et gesticulationes hæreticorum.Nemo enim est ex iis, qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum, et gestus deformitatem, exhibeat: unde fieri non potest, quin homines carnales, et politici degeneres, subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos, qui intra sunt, redundat, is, uno verbo, pax est, quæ innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem accendit; quin et externa ecclesiæ pax in pacem internam conscientiæ sensim distillat; laboresque scribentium, et legentium controversias, vertit in tractatus pietatis et mortificationis.

Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et justa eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacificationis mentio est odiosa : Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectæ et partes. Contra, quidam, tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant, capita religionis nexu se commodo colligare posse, per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas; ac si pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque excessus vitandus; quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis, quæ primo intuitu inter se opponi videntur, perspicuam et planam interpretationem sortiatur. Qui non nobiscum est, contra nos est; et rursus, Qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis, plane essentialia et fundamentalia, rite discernantur et distinguantur a capitibus, quæ non sunt ex fide, sed ex opinione

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »