Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Conopeum autem filis argenteis et byssinis diversorum colorum, quæ hederam colligant, eleganter contexitur; atque opificium plerunque est alicujus ex filiabus familiæ: in vertice reticulo tenui ex bysso et argento velatur, verum materia conopei hedera vera est: ex qua, post solennitatem finitam, amici familiæ folium aliquod, aut ramusculum, decerpere amant. Progreditur Tirsanus, prole sua universa stipatus, masculis præeuntibus, foeminis a tergo insequentibus. Sin mater familiæ fuerit, quæ prolem universam peperit, collocatur ad dextrum latus cathedræ, orchestra quædam cooperta cum ostio secreto, et fenestris, ubi illa clam sedet. Tirsanus, postquam ingressus fuerit, in cathedra illa considet, universa familia juxta parietem, tam a tergo, quam a lateribus aulæ, super gradum ascensus, secundum ordinem ætatis, non habito sexus discrimine, se sistente, et super pedes erecta. Cum consederit (aula interim frequentia haud parva referta, sed sine turba aut strepitu) post moram nonnullam ingreditur ab inferiori parte aulæ taratannus (quod verbum apud eos significat haraldum) cujus latera tegunt adolescentuli duo; quorum unus rotulum gerit ex splendente illa lutea membrana, alter botrum uvarum aureum cum pedicillo sive caule longa. Haraldus, et uterque adolescentulus, palliis sericis coloris thalassini vestiuntur; verum pallium haraldi radios habet aureos, et dimittitur adeo ut terram nonnihil verrat. Haraldus, ter se aliquantulum inclinans, accedit usque ad gradum ascensus, ibique primo in manum sumit rotulum. Rotulus iste charta regia est, et redituum, privilegiorum complurium, exemptionem, et insignium honorificorum, patrifami liæ concessorum, dona continet: inscribitur autem semper: Tali, amico nostro dilecto, et creditori: qui titulus, a rege, in hoc solummodo casu tribuitur. Aiunt enim regem nulli debitorem esse, nisi ob propagationem subditorum. Sigillum huic chartæ affixum est regis effigies, auro insculpta: atque quamvis hujusmodi chartæ, ex officio, et tanquam jure, expediantur, pro arbitrio tamen, secundum numerum et dignitatem familiæ, variantur. Hanc chartam perlegit haraldus voce alta; dumque legitur, Tirsanus se in

pedes erigit, a duobus filiorum suorum, quos delegerit, supportatus. Tum haraldus super gradum ascendit, et Tirsano chartam in manus tradit: quo facto, ab omnibus, qui absunt,acclamatio magna fit lingua sua, quæ hoc significat, Felices sunt populi Bensalem. Deinde haraldus ab adolescentulo altero botrum uvarum recipit, qui (ut diximus) aureus est, tam caule, quam uvis ipsis, sed uvæ eleganter colorantur: atque, si masculi ex familia numero excedant fœminas, uvæ purpureæ sunt, cum sole parvo in vertice posito: sin fœminæ mares, uvæ virides sunt, cum luna crescente in vertice. Uvæ autem numerum liberorum familiæ exæquant. Iste etiam racemus aureus ab haraldo traditur Tirsano; qui eun. dem statim filio illi, quem antea elegerat ut secum in domo maneret, tradit: is autem perpetuo eum ante patrem gestat, quoties in publicum progreditur, tanquam insigne honoris : atque inde nomen (ut dictum est) filii vitis accipit. Peracta hac solennitate, Tirsanus se recipit, atque post moram aliquam interjectam rursus ad prandium egreditur, ubi sedet sub conopeo solus, neque cuivis ex liberis, cujuscunque gradus aut dignitatis, una sedere conceditur : nisi forte fuerit ex domo Salomonis. Servitium mensæ præstant masculi ex familia, qui hoc faciunt, quoties ei aliquid subministrant, in genua procumbentes: fœminæ autem tantum juxta parietem circumstant. Pars aulæ, quæ infra gradum est, mensas habet utrinque sitas pro convivis, quibus decore admodum, et ordine bono, ministratur: sub finem autem prandii (quod apud illos in maximis suis solennitatibus, non ultra sesqui-horam durat) cantatur hymnus, pro ingenio componentis variatus (habent enim poëtas optimos) subjectum vero ejus perpetuo sunt laudes Adami, Noachi, et Abrahami: quorum primi duo universi generis humani parentes extiterunt, tertius, pater fidelium. Concluditur tamen semper cum gratiarum actione propternativitatem Servatoris nostri: in quo universæ terræ generationes benedictionem consequuntur. Finito prandio, Tirsanus iterum se recipit: atque solus subducitur in locum interiorem, ubi preces secretas fundit: dein progreditur tertio, ut benedictionem suam impertiat universis liberis suis, qui eum

"pham suam recepisset, ecce arca sponte se aperuit, "in qua reperti sunt, liber et epistola: uterque in "membrana pura scriptus, et sindonibus linteis invo"lutus. Liber continebat canonicos libros universos "Veteris et Novi Testamenti, prout vos illos habetis "(etenim satis scimus quos libros ecclesiæ apud vos

recipiunt) atque apocalypsis ipsa, et nonnulla alia "ex Novi Testamenti scriptis, quæ eo tempore edita "non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod vero ad epistolam, illa in hæc verba scripta ❝erat.

"Ego Bartholomæus, servus Altissimi, et apostolus "Jesu Christi, monitus sum ab angelo, qui in visione glo"riæ mihi apparuit, ut arcam hanc maris fluctibus com"mitterem. Itaque testor, et annuntio, ei populo, ad quem Deus ordinaverit hanc arcam appellere; eo ipso "die ad eos venire, salutem, et pacem, et bonam volun"tatem a Patre, et Domino Jesu.

[ocr errors]

ઃઃ

“Præterea in duobus his scriptis, tam libro, quam epistola, operatus est Deus miraculum insigne, illi, "quod apostolis ostendit (dono originali linguarum)

[ocr errors]

non dissimile. Etenim, cum eo tempore in hac "terra viverent Hebræi, Persæ, et Indi, præter ipsos indigenas, singuli in libro illo, ac epistola, legerunt, "ac si in lingua cujusque propria scripta fuissent. "Hoc pacto (fratres mei) servata est hæc terra ab in"fidelitate (quemadmodum et reliquiæ mundi veteris "servatæ fuerint ab aquis) per arcam, ope apostolicæ "et miraculosæ evangelizationis sancti Bartholomæi." Atque hic loqui desiit, quando nuncius quidam venit, qui eum accersivit. Sicque eo colloquio nihil aliud intervenit.

Die postero, statim a prandio, rursus ad nos venit præpositus; seque excusavit, dicens, se pridie a nobis subito et inopinato avocatum, nunc vero rediisse, ut illud compensaret, tempusque nobiscum una insumeret, si modo gratum nobis consortium ejus aut colloquium fuerit. Respondimus, Imo illud tam gratum nobis accedit, ut nec miseriarum præteritarum, nec periculorum futurorum memores simus, quamdiu colloquio ejus fruamur. Addidimus, existimare nos horam unam, sermones cum illo conserendo insumptam, annisintegris

vitæ nostræ prioris præstare. Inclinavit se paululum, et postquam consedissemus, dixit: "Bene habet, "quæstiones vestræ sunt." Tum unus e nostris, parva interposita mora, ita dixit: esse rèm quandam, cujus cognoscendi quidem avidi, interrogandi autem timidi essemus, ne forte nimio plus præsumpsisse videremur veruntamen singulari ejus erga nos humanitate confirmatos (cum nos vix pro exteris ducamus, qui servi ejus addictissimi et devotissimi sumus) ejus proponendi libertate usuros, humillime obtestantes, ut si responsione vix dignaretur, quæstioni tamen ignosceret, licet eam rejiceret. Dixit: nos observasse satis, et memoria adhuc tenere, verba illa ab ipso prolata, terram hanc felicem, in qua jam pedem figimus, paucis admodum cognitam esse, atque nihilo secius plerasque orbis nationes satis nosse: id quod verum esse plane perspiciebamus, quandoquidem linguas Europæ callerent, et res nostras in plurimis intelligerent, cum nos e contra in Europa, post tot et tam remotas navigationes, hac ætate postrema susceptas, nihil prorsus de hac insula inaudiverimus. Hoc mirari satis non posse, cum nationes omnes, aut per peregrinationes in partes exteras, aut per adventus exterorum ad eas, sibi invicem innotescant. Licet autem, qui in natione extera peregrinatur, plus notitiæ et informationis visu nanciscatur, quam domi manens a peregrinante, auditu solo, addiscere possit; attamen, utroque modo, notitiam mutuam, aliqua ex parte, haberi posse. Verum quantum ad hanc insulam, nunquam nova ad nos allata de alicujus navis ab ea ad oras nostras appulsu, nedum ad littora Europæ, neque ad littora Indiarum, occidentalis aut orientalis: neque aliquid accepisse de navi ulla, cujuscunque ea populi sit, quæ a terra hac redierit. In hoc autem illud, quod admirationem movet, non consistere, situm enim ejus (ut dominatio sua dixerat) in tam vasti pelagi conclavi secreto, huic rei in causa esse posse; verum ut illi contra notitiam linguarum, librorum, rerum haberent, gentium ab iis tam immensis spatiis dissitarum, id omnem admirationem superare, neque nobis quomodo fieri hoc possit, ullo modo in mentem nobis siquidem divinarum mentium et potestatum,

[ocr errors]

non autem hominum quorumvis conditionem videri, ut ipsæ occultæ et invisibiles lateant, cæteris interim illarum visui patentibus, et velut in aprico positis. Ad hæc verba præpositus placide subrisit, et dixit: non sine causa veniam nos hujus quæstionis petere, siquidem innuere, ac si terram hanc non aliam, quam terram magorum, duceremus, quæ spiritus aëreos in omnés partes emitteret: quorum ope et famulitio quæcunque in aliis regionibus gererentur pernosceret. Omnes uno ore humiliter respondimus, vultu tamen ita composito, ut eum non alias, quam joco, hoc dixisse præ nobis ferremus: nos sane facile in eam cogitationem venire, esse aliquid in hac natione plane supernaturale; illud tamen potius angelicum, quam magicum, ducere: verum ut perspicue apud dominationem suam eloqueremur, quid tandem illud fuerit, quod scrupulum hunc, ne quæreremus, injecisset, nihil ex hac re sapuisse, sed quoniam in sermone præterito eum innuisse memineramus, gentem istam de silentio erga peregrinos per leges cavisse. Ad hoc respondit: "Recte quidem meministis: itaque in iis, quæ pro"ferre apud vos instituo, nonnulla reservanda sunt, quæ omnino revelare licitum non est: haud pauca "tamen supererunt, quæ satisfactionem vobis abunde "præstabunt.

[ocr errors]

"Intelligetis igitur (id quod vobis fortasse vix cre"dibile videbitur) ter mille circiter abhinc annis, aut paulo plus, navigationes orbis terrarum (præsertim "in regiones remotas) majores fuisse, et magis strenué "susceptas, quam hodierno die. Ne existimetis, ne"scire me, quantum apud vos creverint navigationes "intra annos centum et viginti proxime elapsos: satis "mihi hoc cognitum. Et tamen, majores (inquam) "fuerunt, eo tempore, quam nunc. Sive conservatio "illa reliquiarum humani generis, per arcam, a di"luvio universali hanc navigandi confidentiam ho"minibus indiderit, sive aliud quid in causa fuerit. "Sed utcunque, hoc, quod dico, verum est. Phoe"nices, ac præcipue Tyrii, magnas habebant classes. "Similiter habebant et Carthaginienses, colonia ip"sorum, quamvis ad occidentem magis sita sit. Ab "oriente vero, classes Ægyptiorum, et Palæstinæ, po

« AnteriorContinuar »