Imágenes de páginas
PDF
EPUB

SERMONES FIDELES,

SIVE

INTERIORA RERUM.

VOL. X.

B

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

ILLUSTRI

ET

EXCELLENTI DOMINO

GEORGIO,

DUCI BUCKINGHAMIÆ,
SUMMO ANGLIE ADMIRALLIO.

Honoratissime Domine,

SALOMON inquit, Nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi; neque dubito quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros. Etenim et fortuna, et merita tua, præcelluerunt. Et videris ea plantasse quæ sint duratura. In lucem jam edere mihi visum est delibationes meas, quæ ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimæ: quia forsitan videntur præ cæteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi et numero, et pondere, in tantum, ut plane opus novum sint. Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meæ erga illustrissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illis præfigam, tam in editione Anglica, quam Latina. Etenim in bona spe sum, volumen earum, in Latinam, linguam scilicet universalem, versum, posse durare quandiu libri et literæ durent. Instaurationem meam Regi dicavi : Historiamregni Henrici septimi (quam etiam in Latinum verti) et portiones meas Naturalis historia, Principi: has autem Delibationes illustrissimæ dominationi tuæ dico; cum sint ex fructibus optimis, quos, gratia divina calami mei laboribus indulgente, exhibere potui. Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.

Illustrissimæ dominationis tuæ

Servus devinctissimus et fidelis,

FR. S. ALBAN.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

QUID est peritas? inquit Pilatus derisor; nec præstolari voluit responsum. Certe sunt, qui cogitationum vertigine delectantur; ac pro servitute habent, fide fixa aut axiomatis constantibus constringi; liberi arbitrii usum in cogitando non minus, quam in agendo, affectantes. Cujusmodi quidem sectæ philosophorum licet defecerint; supersunt tamen ingenia quædam ventosa et discursantia, quibus eædem omnino venæ, licet non pari, cum antiquis, copia sanguinis repleta. Verum nec difficultas sola, laborque, quem homines subeunt in veritate invenienda; nec quæ ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat; sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Græcorum schola quidam, rem ad examen vocans, hæret attonitus; dum excogitare nequit, quorsum mortales amarent mendacium, ipsius mendacii causa; cum nec voluptati sit, ut mendacia poëtarum; nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo, veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas hujus mundi fabulas, ineptiasque, non tam magnifice et eleganter ostendit, quam tædæ, lucernæque nocturnæ. Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quæ per diem speciosissima apparet; sed ad pretium adamantis, aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime splendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii voluptatem semper auget. Ecquis dubitat, si e mentibus hominum tollerentur opipiones vanæ, spes blandæ, æstimationes rerum falsæ, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi relinquerentur dejecti, et marcidi, atræ bilis et languoris pleni, ac sibimet ipsis ingrati ac displicen

« AnteriorContinuar »