Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in odium vertit, et graveolentiam quandam. Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis; etenim hoc ipsum imbecillitatem et invidiæ metum arguit; quæ tanto magis nocet, ut fit etiam in contagionibus, quæ, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.

Ac publica ista invidia, magis in regum officiarios et ministros involat, quam in reges ipsos. Attamen ecce regulam, quæ vix fallit; si invidia, quæ ministro incumbit, sit magna, causa autem parva; aut si invidia quasi generalis sit, et omnes status ministros complectatur; tunc invidia (etsi occulto) regem, aut statum ipsum, petit. Atque hæc dicta sint de publica invidia, aut contentatione mala; atque de ejus differentia ab invidia privata, quam priore loco tractavimus.

Addemus etiam, in genere, de affectu invidiæ hoc insuper; eum inter omnes affectus esse maxime importunum, et assiduum. Etenim aliis affectibus excitandis subinde præbetur occasio; recte autem dictum est, invidiam festos dies non agere; quia semper materiam se exercendi reperit. Unde etiam observatum est, amorem et invidiam, maciem hominibus inducere; id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt. Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus: quam ob causam proprium est attributum diaboli, qui dicitur Invidus homo, qui zizanias inter triticum noctu seminavit: quemadmodum etiam semper evenit, ut invidia callide et in tenebris operetur, ad præjudicium cujusvis rei optimæ, veluti tritici.

X. DE AMORE.

AMORI plus debet scena, quam vita. Etenim in scena amor semper comœdiæ præbet argumentum; quandoque etiam et tragoediæ; at in vita humana multum plerumque affert nocumenti; nunc ut Sirenum aliqua, aliquando ut Furiarum. Observare licet, neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum exstat memoria vel antiqua, vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris. Unde con

stat, animos magnos, et negotia magna, infirmam hanc passionem non admittere. Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum; et Appium Claudium, decemvirum, legislatorum inter Romanos principem. Quorum prior fuit revera homo luxuriosus, et voluptatibus deditus; alter autem vir fuit prudens et austerus. Unde quivis perspiciat, amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in eor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur. Abjectum quidem, et pusillani mum, est illud Epicuri dictum: Satis magnum alter alteri theatrum sumus: quasi homo, natus ad contemplationem cœli et coelestium,idolum adorans minutum, satageret, se submittendo, si non ori, ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.

Mira res videbitur, si passionis hujus excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturæ et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat, præterquam amori. Neque hæc hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur; cum enim verissime dictum sit, adulatorum principem, quocum cæteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi; profecto amator aliquid am plius est. Nunquam enim fuit quisquam adeo superbus, qui se ipsum tam absurde magnifecerit, quam amator personam amatam. Recte itaque receptum est illud diverbium: Amare et sapere, vix Deo conceditur. Neque aliis tantummodo manifesta est hæc phrenesis, personæ autem amatæ minime; sed et amatæ potissimum, nisi amor sit reciprocus. Certissimum enim est, amorem semper rependi, aut amore mutuo, aut contemptu intrinseco et secreto. Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione; quæ non solum alias res perdit, sed et se ipsam. Quæ alia infert damna, belle illa exprimit poëtarum fabula: eum scilicet, qui Helenam prætulit, Junonis dona et Palladis amisisse. Quis quis enim amatoriis affectibus nimis indulget, et divitiis et sapientiæ nuncium remittit. Habet hæc passio æstus suos in ipsis temporibus, quibus animus maxime mollis est et infirmus; nimirum in rebus prosperis, aut

[ocr errors]

adversis: quanquam hoc posterius minus forsan observatum fuerit. Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem; unde evincitur esse stultitiæ proles. Optime illi, qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt; et a rebus seriis, vitæque negotiis, segregant. Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit, ut fines suos recta petere non possint. Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor, non aliter, quam vino. Poscunt enim plerunque pericula compensationem voluptariam. Inest ingenio humano motus quidam arcanus, et tacita inclinatio, in amorem aliorum: qui si non insumatur in unum, vel paucos, naturaliter se diffundit in plures; atque homines reddit humanos et charitativos: quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis. Amor conjugalis genus humanum creat; amor socialis perficit; amor vero lascivus inficit et dehonestat.

XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS.

VIRI in magistratu collocati,ter servi: servi principis vel politiæ; servi famæ; et servi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur; nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus, potestatem appetere, libertatem amittere: vel potestatem in alios ambire, potestatem in se ipsum exuere: ascensus ad dignitates arduus est; et per labores pervenitur ad labores majores: sæpe quoque indignitatibus non vacat; atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est; atque regressus, aut præcipitium est, aut saltem eclipsis; quæ et ipsa triste quiddam, et melancholicum. Cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere? Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat; neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent; verum impatientes manent vitæ privatæ, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit; quæ umbram et otium postulant, sicut oppidani senes, qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane, viris in magistratibus positis opus est, ut

opiniones mutuentur, quo se ipsos beatos putent; nam si judicent ex sensu proprio, nihil hujusmodi reperient; verum, quando secum cogitent, quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt, tanquam rumore tenus: cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi. Certe viri potestatibus sublimes, ipsi sibi ignoti sunt; et dum negotiis distrahuntur, tempore carent, quo sanitati, aut corporis, aut animæ suæ, consulant :

Illi mors gravis incubat,
Qui, notus nimis omnibus,
Ignotus moritur sibi.

In potestatibus, licentia magna datur, et boni, et mali: quorum posterius pro maledictione habendum: in malis enim, optima conditio est, nolle; proxima, non posse. Certe potentia bene-merendi verus est et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus homines non multo melius est, quam bene somniare, nisi in actum produ catur. Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate; veluti solo superiore et elevato. Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis: atque eorundem conscientia perfectio humanæ quietis. Et conversus Deus, ut aspiceret opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent bona nimis: tum sequitur sabbatum. In munere tuo perfungendo propone tibi exempla optima; imitatio enim globus est præceptorum: et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium; atque in te ipsum stricte inquiras, num non melius inceperis, quam perstiteris: neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt; non ut te ipsum, eorum memoriam carpendo, vendites; sed ut monearis, quid evitare debeas. Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui-ipsius, aut scandalo priorum temporum et personarum; hoc tamen tibi constitutum sit, exempla præclara non minus introducere, quam imitari. Re

trahe res ad primam earum institutionem; et circumspicias, in quibus, et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus consulas; tum antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit; tum recentius, ut notes, quid fuerit aptissimum. Contende, ut quæ agis pro potestate, tanquam regulis quibusdam cohibeantur; ut hominibus tanquam digito monstres, quid illis sit exspectandum: neque tamen nimium sis pertinax, aut peremptorius: atque semper, cum a regula recesseris, quid sit, quod agas, diligenter expone. Muneris tui jura constanter tueare; neque propterea lites de jurisdictione facile move: atque ita te geras, ut potius jura tua assumas et exerceas tacite, et de facto, quam ut quæstiones de iis cum strepitu suscites et agites. Jura etiam inferiorum munerum, tibi subordinatorum, defende, ac ne destitue. Tibique majori honori ducas nerum summas præscribere, quam in omnibus satagere. Amplectere, imo invita, qui tibi adjumento sint et informationi, ad muneris sui exsecutionem; moque abige eos, qui operam suam ad hoc tibi deferunt, tanquam se ingerentes; sed potius cum favore eos allicias et recipias.

Vitia in auctoritate utenda et exercenda sunt præcipue quatuor. Mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus præbe; tempora præstituta serva; inchoata quæ sunt perfices neque negotia nova intermisce, nisi urgeat necessitas. Quantum ad corruptelas: non solum manus tui ipsius et tuorum liga, ne munera accipiantur; sed etiam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius horum præstat certe integritas adhibita; verum ea ipsa prædicata, et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum, etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam, verum etiam suspicionem devita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta,injiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque perpetuo, cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere; simul et causas, quæ te ad hoc commoverunt, sedulo declares et inculces; neque rom suffurari

« AnteriorContinuar »