Imágenes de páginas
PDF
EPUB

phantasticis; qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum, ut cingula et periscelidas fere habeant pro vinculis et compedibus. Viri cœlibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga dominos optimi; at non semper subditi optimi; sunt enim ad fugam expediti; atque revera transfugæ fere omnes sunt ejus conditionis. Vita colebs ecclesiasticis bene. convenit: non enim facile quis irriget solum, si prius stagni alicujus receptaculum interveniat. Judicibus et magistratibus res est fere indifferens: si enim faciles sint,et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore, multis modis, ad hujusmodi lucra captanda deteriorem. Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes, illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum. Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites vulgares reddere viliores. Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quædam humanitatis; atque cœlibes, etsi sæpenumero magis sint munifici et charitativi, quia fortunæ eorum minus exhauriantur, sunt tamen, ex altera parte, magis crudeles, et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores) quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam sæpe evocatur et excitatur. Naturæ graves, et consuetudine ductæ, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriæ: ut de Ulysse perhibetur: Vetulam suam prætulit immortalitati. Mulieres

castæ sunt plerunque superbæ, et protervæ, merito pudicitiæ suæ elatæ. Inter vincula præstantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet; quod nunquam faciet, si eum inveniat zelotypum. Uxores, juvenum dominæ sunt; mediæ ætatis, sociæ; senum, nutrices. Adeo ut adsit ansa ad uxorem ducendam ætatibus singulis. Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus: Quod esset tempus opportunum nuptiarum? respondit: Juvenibus non adhuc, senibus non omnino. Sæpe fit, ut mariti deteriores bonas habeant uxores: sive hoc fiat, quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiæ, per vices; sive quod uxores in patientia sua glorientur. Hoc autem nun

quam fallit, si hujusmodi mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerint, contra consensum amicorum; tunc enim animus iis semper adest, ut stultitiæ suæ pœnitere non videantur.

IX. DE INVIDIA.

Ex affectibus nulli sunt, qui existimantur fascinare, præter amorem et invidiam. Uterque acria progignit desideria; uterque se perniciter efformat in phantasias, et suggestiones; atque uterque facile inscendit in ocu los (præcipue quando objectum adest) quæ omnia ad fascinationem faciunt; si modo fascinatio aliqua sit, Videmus etiam Scripturam invidiam oculi mali nomine insignire; atque astrologos, malos astrorum influxus, malignos aspectus vocare. Ita ut agnosci ab omnibus videatur, in invidia, ejusque operatione, ejaculatio quædam, et irradiatio ex oculis. Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi, ut notaverint tempora, quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest, tum præcipue esse, cum persona, in quam invidia torquetur, spectatur in gloria et triumpho: etenim hoc mucronem invidiæ acuit; atque insuper illis tempori bus spiritus personæ invisæ prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.

Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis, quæ in considerationem veniant, sed loco idoneo) tractabimus hæc tria: qui sint ad invidendum maxime proclives; qui sint invidiæ maxime obnoxii; et quæ sit differentia inter invidiam publicam et privatam.

Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius. Etenim animi hominum se pascunt et delectantur, aut bono proprio, aut malo alieno; quique primo alimento caret, satiabit se secundo; et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam ejus libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.

Vir curiosus, et se alienis rebus immiscens, ut plurimum, invidus est. Etenim, de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa illa sedulitas suis rebus conducat: itaque fieri non potest, quin hujusmodi vir scenicam quandam voluptatem

cápiat aliorum fortunas spectandi: neque, qui rebus propriis tantum intentus est, segetem invidiæ multam reperiet. Invidia enim passio est cursitans, et plateas terit, nec domi se continet: Non est curiosus, quin idem sit malevolus.

Viri natalibus nobiles invidiæ erga novos homines notam subeunt. Etenim mutatur intervallum. Et simile est hoc deceptioni visus; cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.

Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii, invidi sunt. Etenim, qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit. Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quæ defectus proprios naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur; scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum, aut claudum, tam magna perpetrasse; miraculi nimirum honore affectato. Id quod evenit Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.

Eadem fere ratio est hominum, qui e calamitatibus resurgunt. Sunt enim plerunque temporibus infensi; atque alienas calamitates, tanquam suarum molestiarum redemptiones, gustant.

Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi. Ubique enim occurrunt objecta invidiæ: cum fieri nequeat, quin aliqui in tot rebus illos superent. Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poëtas et pictores, et opifices alios, in iis scilicet operibus, quibus ipse præcellere gestiebat, capitali quadam invidia prosequebatur.

Postremo propinqui, et collegæ, et una educati, ad invidendum æqualibus, cum evehuntur, proni sunt. Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat; quinetiam in aliorum notam hæc fortunæ collatio magis incurrit. Invidia autem a fama et sermonibus semperreflectitur et conduplicatur. Unde invidia Cainis erga fratrem Abelem malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit. Atque hæc de iis, qui ad invidendum proclives

sunt.

Quantum ad illos, qui invidiæ magis aut minus obnoxii sunt; primo, iis, qui eminente virtute præditi sunt, minus invidetur, cum promoventur: promotio enim eorum videtur ex debito; debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum. Atque etiam invidia non sine comparatione est; ubi autem nullus comparationis gradus, nulla invidia; itaque regibus non invidetur, nisi a regibus. Illud tamen observatione dignum est, personis indignis, sub primum honoris sui ascensum, maxime invideri; postea vero minus; ubi contra personæ dignæ, et meritis insignes, invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunæ eorum diutius duraverint. Etenim, licet virtus eorum eadem maneat, tamen minus fit illustris recentes enim oboriantur homines, qui eam obscurant.

Nobiles genere minus invidiæ expositi sunt, cum honoribus cumulantur: etenim nihil aliud videtur, quam debitum majoribus suis repensum: præterea, parum fortunæ eorum additum videtur; invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est, quam in plano. Itaque, eandem ob causam, qui per gradus evehuntur, minorem subeunt invidiam, quam qui per saltum.

Qui cum honoribus suis conjunctos habent labores magnos, curas, et pericula, invidia minus laborant. Etenim existimant homines, eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt misericordia autem semper fere sanat invidiam. Itaque notabis plerunque, ex viris politicis, et honore fulgentibus, magis sanos et sobrios semper querimonias fundere, qualem vitam traducunt; canentes illud, Quanta patimur! non quod ita sentiant, sed quo invidiæ aciem retundant. Verum hoc intelligi debet de negotiis, quæ hujusmodi viris imponuntur, non de iis, quæ ipsi ad se attrahunt. Nihil enim invidiam magis suscitat, quam ambitiosum et immodicum nego-ver tiorum monopolium: nihilque, e converso, invidiam exstinguit magis, quam si quis in summis honoribus constitutus, aliis officiariis inferioribus nihil detrahat. Hoc enim modo, quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.

Super omnia, illi invidiam in se concitant maxime, qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant; nunquam sibi placentes, nisi dum potentiam suam jactent, vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis dejectis: ubi contra viri prudentes sacrificare quandoque invidiæ ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus, quæ minus eis cordi sunt. Nihilominus illud verum est, potentiæ ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis)minore invidia laborare, quam si callide et quasi furtim se notæ subtrahat. Etenim hoc cum fit, nihil aliud facit quis, quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis suæ ; unde alios ad sibi invidendum stimulat.

Postremo, ut huic parti finem imponamus; quemadmodum in principio diximus, invidiæ actum aliquid habere in se ex veneficio; ita non alia est invidiæ curatio, quam quæ solet esse veneficii et incantationis: hoc est, sortis translatio (ut vocant) et in alium remotio. Ad quem finem, prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem, in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent: quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios; aut in alios quosdam eam rejicientes. Neque ad hunc usum unquam desunt personæ aliquæ violentæ et temerariæ; quæ, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.

Jam vero, ut de publica invidia loquamur; ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni. Publica enim invidia instar salubris ostracismi est, qui viros magnos, supra modum excrescentes, coërcet; unde etiam fræno est viris præpotentibus, ne se nimium efferant.

Hæc invidia, quæ mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo De seditionibus plenius tractabitur) est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis. Etenim sicut contagio in sanas partes serpit, easque corrumpit; ita etiam, quando invidia statum occupaverit, vel optima reipublicæ mandata et instituta

« AnteriorContinuar »