Imágenes de páginas
PDF
EPUB

audeat. Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.

Quod discrimen bene apud Tacitum, Cæsarem Augustum inter, et Tiberium, adnotatum est. Etenim de Livia sic ait: quod esset cum artibus mariti, et simulatione filii, bene composita. Artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens. Idem alibi hisce verbis Mucianum inducit, Vespasianum ad arma contra Vitellium sumenda hortantem: Non adversus Augusti acerrimam mentem, nec adversus Tiberii cautissimam senectu tem insurgimus. Quare hæ facultates, artium civilium, et simulationum, sunt prorsus distinguendæ. Esto igitur, ut sit felicis ita quisquam acuminis, tantæque perspicaciæ, ut distinguere queat, quæ palam facienda, quæ occultanda, quæ tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensitata (quæ revera artes sunt politicæ et civiles, ut Tacitus eas recte appellat) huic dissimulatio impedimento erit. Quod siquis ad hunc judicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator. Ubi enim in singulis non datur eligere,ibi in omnibus caute insistere tutissimum est; cæcutientibus enim lente movendum. Sane ubique réperias homines rerum tractandarum peritissimos, omnes fere candorem, ingenuitatem, et veracitatem, in negotiis præ se tulisse: verum simul erant, tanquam equi, bene docti et domiti, qui subito se sistere, et se vertere, norant. Quod si necessitas quædam ingruat, dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama, de bona fide et veracitate eorum præconcepta, eos reddit prorsus invisibiles.

Consilia et mentem tegendi, aut velandi, gradus sunt tres. Primus est, taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in æquilibrio, ut, in quam partem propendeat, nemo facile conjecerit. Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quædam et indicia jacit, se non eum esse, qui revera est. Tertius simulatio in affirmativa, cum quis aperte fingit et prætexit, se eum esse, qui revera

non est.

Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet; ea est certe virtus confessoris. Atque profecto, vir taciturnus multas audit confessiones; quis enim garrulo, et loquaci, pectus suum recludet? Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit; sicut aër clausus opertum sugit: atque veluti delicta confiteri, non ad aliquem finem collimat, qui ad res civiles tendit, sed ad conscientiam sublevandam; ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam, simili de causa, perveniunt; dum homines, non tam impertire, quam exonerare animum suum cupiant. Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur. Præterea, si verum loquamur, etiam in animo, æque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas: neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum, si minus pateant. At loquaces et futiles, etiam plerunque leves sunt, et creduli. Qui enim eloquitur quæ scit, effutiet etiam quæ nescit. Ponatur igitur pro certo, habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem. Sed et illud addendum est, bonum esse homini, ut vultus suus linguæ officium non præripiat. Nam, revelatio animi ex vultu, aut gestu, magnus est defectus, et quædam quasi proditio: eo magis, quod sæpenumero plus notatur, et fidem facit, quam verba.

Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet: ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur. Adeo ut qui tectus esse vult, dissimulator aliquatenus vel nolens evadat. Etenim astutiores sunt homines, quam ut patiantur aliquem in æquilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suæ declaratione. Ita quæstionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere: quinetiam si hoc non fecerit, ex silentio ipso aliquid conjecturæ capient non minus, quam ex verbis. Quod vero ad æquivocationes, et oracula verborum attinet, non poterunt illa diu valere. Ita ut nemo tectus esse queat, nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat: quæ nihil aliud est, quam silentii quædam appendix, aut limbus.

[blocks in formation]

Quantum vero ad tertium gradum; nimirum simulationem et professionem falsam; illam magis vitiosam, et minus politicam, duco; nisi forte dignus vindice nodus inciderit. Itaque perpetua consuetudo simulandi vitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam, vel timiditate, ortum; aut etiam, ex animi constitutione, quæ vitio aliquo magno imbuta est: quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.

Commoda simulationis et dissimulationis tria. Primum est, quod oppositionem amoliatur, et homines imparatos aggrediatur, ubi enim consilia cujuspiam evulgata fuerint, adversarii, veluti tuba, excitantur. Secundum est, quod in hominis potestate relinquit, ut pedem referat, et se absque existimationis suæ jactura de negotio subducat. Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur; aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum. Tertium est, quod ad aliena consilia detegenda viam aperiat. Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur; verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet. Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium: Dic mendacium et veritatem erues. Perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda. Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex æquo res compensetur. Primum, quod illa timiditatem arguant: id quod omnibus negotiis plumas vellit, ne perniciter ad metam advolent. Secundum, quod in ancipites cogitationes animos complurium conjiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent, et studio suo rem promoturi; unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet. Tertium est (idque maximum) quod præcipuo ad actiones organo hominem privet; nimirum fide. Optimum fuerit temperamentum, si quis veracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestivum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.

VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS.

GAUDIA parentum occulta sunt; nec minus dolores eorum et metus. Illa certe verbis assequi nequeunt, hes autem proferre nolunt. Certe liberi labores humanos suaviores, verum infortunia amariora, reddunt. Curas vitæ multiplicant, sed memoriam mortis mitigant. Eternitas sobolis etiam brutis communis est; sed illa memoriæ, meritorum, et operum, propria est hominibus. Atque videre sane est, opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta; quibus effigies animorum exhibere curæ erat, cum corporis imaginibus destituerentur. Adeo ut posteritati maxime studeant, qui posteritate carent. Qui honores in familiam suam primi introducunt, erga liberos indulgentissimi sunt: intuentur siquidem eos, non tantum ut continuationem speciei suæ, sed ut rerum a se gestarum hæredes: ideoque ut liberos et creaturas.

Gradus affectuum in parentibus erga liberos diversos sæpe dispares sunt: aliquando iniqui; ac potissimum in matre. Unde Salomon dicit: Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mæstitiæ est matri sure. In domo fœcunda, et liberorum plena, cernere quandoque est, unum aut alterum ex senioribus pluris æstimari; atque ex junioribus in deliciis esse: sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri: qui mihilominus, haud raro, optimæ indolis evadunt. Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius: nam eos reddit animo degeneres; fallaciis deditos; ignobilium consortio se delectantes: magisque ad luxum propensos, quando rerum copiam adepti sint. Itaque optime succedit, quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant. Invaluit, tam apud parentes, quam pædagogos et famulos, mos quidem ineptus, æmulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia; quæ sæpenumero in discordias evadunt post ætatem virilem, et familias turbant. Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos; sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent, stram sint corpore proprio editi, necne. Atque si

verum dicendum sit, in natura non multum interest; adeo ut sæpe videamus, nepotem avunculo magis similem, aut cognato, quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur. Curent parentes, in tenera ætate filiorum suorum, cui vitæ generi illos destinent: tum enim maxime sunt flexibiles, et cerei. Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum; quasi illud melius arrepturi sint, ad quod maxime videntur propensi. Verum est, si affectus, aut aptitudo puerorum, sit erga aliquod studium insignis, non expedire, ut quis naturæ aut indoli repugnet; sed ut plurimum præceptum illud sanum est: Optimum elige, suave et facile illud faciet consuetudo. Fratres juniores plerunque sunt fortunæ filii: sed raro, aut nunquam, prosperum sortiuntur exitum, quando exhæredantur seniores.

VIII. DE NUPTIIS ET CŒLIBATU.

Qui uxorem duxit, et liberos suscepit, obsides fortunæ dedit; sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis, sive ad improbitatem: certe præstantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicæ opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus; qui tam affectu, quam fortunis, rempublicam connubio sibi junxerunt, et dotarunt. Attamen rationi videatur magis consentaneum, ut qui liberos relinquunt, majorem futurorum temporum curam gererent; ad quæ satis norunt clarissima illa sua pignora oportere transmitti. Sunt tamen, qui licet liberis careant, tamen memoriæ suæ incuriosi sunt, et cogitationes vitæ tantum curriculo terminant, et tempora futura, ut ad se nihil pertinentia, ducunt. Imo et alii nonnulli uxorem et liberos tantum in rationibus expensarum habent. Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari, qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores. Audiverunt scilicet aliquos dicentes, Talis quispiam est ditissimus; alios autem subinferentes, At liberis compluribus oneratur: quasi divitiarum hoc esset decrementum. Verum cœlibatus causa maxime frequens, est libertas; præsertim in quibusdam animis sibi complacentibus et

« AnteriorContinuar »