Imágenes de páginas
PDF
EPUB

modo perpetuo et irrequiete sursum et deorsum fer

retur.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas. Fabularum prima, ad secreta principum ; secunda, ad secreta divina pertinere videtur. Qui enim principibus non admissi, et præter eorum voluntatem secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti, et occasiones captari, vitam degunt, cervorum more, timidam et suspicionibus plenam. Quin et illud sæpius accidit, ut a servis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subvertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est; quot servi, tot fere proditores esse consueverunt; ut Actæonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturæ et philosophiæ fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria divina aspirant, his pœna proposita est, perpetuæ inconstantiæ, et judicii vacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturæ, aliud divinum; ita cum illis fit, ac si duos soles viderent. Cumque actiones vitæ et decreta voluntatis ab intellectu pendeant, sequitur etiam ut non minus voluntate, quam opinione, hæsitent, nec sibi omnino constent: itaque et duas Thebas similiter vident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se vertant, sed, de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur.

XI. ORPHEUS, SIVE PHILOSOPHIA.

FABULA de Orpheo vulgata, nec tamen interpretem fidum per omnia sortita, philosophiæ universæ imaginem referre videtur. Persona enim Orphei, viri admirandi et plane divini, et omnis harmoniæ periti, et modis suavibus cuncta vincentis, et trahentis, ad philosophiæ descriptionem facili transitu traducitur. La

En. iv. 469.

bores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiæ opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. Orpheus, ob amorem uxoris, morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut manes deprecaretur, neque spe sua decidit. Nam, placatis manibus et delinitis suavitate cantus, et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset ne respiceret. Quod cum ille nihilominus, amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fœdera: atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus, moestus, et mulierum osor, in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyræ dulcedine primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut, naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ, nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musicæ vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret, et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum, ordine et modo decenti, ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent; tandem Thraciæ mulieres stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute, quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari cœptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros; ob cujus mortis mærorem Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit.

Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei cantio: altera ad placandos manes; altera ad tra

hendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum, est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis. et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest, quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerumque frustratur; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito moesta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum, suasu et eloquentia, virtutis, et æquitatis, et pacis amorem insinuans, populorum cœtus in unum coire facit; et juga legum accipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dumpræceptis et disciplinæ auscultant, et obtemperant : unde paulo post ædificia exstruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum : quia mortis necessitas inevitabilis, evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta, et liberorum charitates, homines plerumque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes, et seditiones, et bella oriantur; inter quorum strepitus primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in

agris, atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam, et philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus, in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis; donec, debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

XII. COLUM, SIVE ORIGINES.

TRADUNT poëtæ Coelum antiquissimum deorum extitisse; hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse sed filios continuo devorasse, tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse ; quinetiam patris genitalia eadem falce, qua ille Coelum exsecuerat, abscidisse, atque in mare projecisse, inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum, duo memorabilia bella excepisse. Primum, Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse : secundum Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum reg

nasse.

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est, qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto propius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Cœelum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ crescere aut minui. Agitationes autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam

esse, quæ formam suam tueri et conservare posset. Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones, et breves durationes, filiorum suorum devorator habitus est: secundam autem per regnum Jovis, qui continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum detrusit; qui locus perturbationem significat. Is locus videtur esse spatium inter ima cœli et interiora terræ medium; quo intervallo perturbatio et fragilitas et mortalitas sive corruptio maxime versatur. Atque durante priore illa generatione rerum, quæ sub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec enim in universitate materiæ discordia esset concordia potior et valentior, mutatio per totum necessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales vero generationes rerum extiterunt, antequam Saturnus exsectus esset. Hunc vero generationis modum cessantem alter ille modus continuo excepit, qui per Venerem fit, adulta et prævalida rerum concordia: ut mutatio tantum per partes procedat, integra et inconcussa fabrica universali. Saturnum tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et exstinctum narrant, quia mundum in antiquam confusionem, et interregna relabi posse, opinio Democriti erat: quod Lucretius ne suis temporibus eveniret deprecatus est.

Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
Et ratio potius, quam res, persuadeat ipsa.

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute solis, in cœlestibus prædominante, ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus; per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales, quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse, quam sensus jampri

Lib. v. 198.

« AnteriorContinuar »