Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in libro se

cundo De

augmentis scientiarum,

aucta et lo

cupletata.

VII. PERSEUS, sive bellum.

Fabula bæc PERSEUS traditur fuisse a Pallade missus ad obinvenitur, truncandam Medusam, quæ populis plurimis ad occidentem in extremis Hiberiæ partibus maximæ calamitati fuit. Monstrum enim hoc tam dirum atque horrendum fuit, ut aspectu solo homines in saxa verteret. Erat autem e Gorgonibus una ac sola mortalis Medusa; cum passivæ reliquæ non essent. Itaque Perseus, ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus. diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam, scutum a Pallade et speculum. Neque tamen, licet tanto apparatu instructus, ad Medusam recta perrexit: sed primum ad Græas divertit; eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istæ canæ jam a nativitate erant et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus, quos prout exire foras quamque contigerat, vicissim gestare, reversæ autem iterum deponere solebant: hunc itaque oculum, atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans: illam autem dormientem offendit: neque tamen aspectui ejus (si evigilaret) se committere audebat, sed cervice reflexa, in speculum Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abscidit. Ex sanguine autem Medusæ fuso statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipsa de bello suscipiendo et de genere belli eligendo deliberatione, tria proponit præcepta sana et gravia, tanquam ex consilio Palladis. Primo ut de subjugatione nationum finitimarum quis non admodum laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis vicinitas prædiorum spectatur: sed in propa

gando imperio occasio et belli conficiendi facilitas et fructus loco vicinitatis esse debent. Certe Romani,

quo tempore occidentem versus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem usque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo, curæ esse debet, ut justa et honorifica subsit belli causa: id enim et alacritatem tum militibus, tum populis impensas conferentibus addit: et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli causa magis pia sit, quam debellatio tyrannidis, sub qua populus succumbit, et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectu Medusæ. Tertio, prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repræsentantur) Perseus illam delegerit, quæ fuerit mortalis; hoc est, bellum ejus conditionis, quod confici et ad exitum perduci posset, nec vastas aut infinitas spes persecutus est. Instructio autem Persei ea est, quæ ad bellum unice confert et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et provi dentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis talares, non axillares fuerint, atque pedibus, non humeris additæ: quia non tam in primis belli aggressibus, quam in eis quæ sequuntur, et primis subsidio sunt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens est, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondent. Etiam illa providentiæ divisio (nam de galea Plutonis, quæ homines invisibiles reddere solebat, parabola manifesta est) ingeniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est, quæ cavet instar scuti, sed illa altera, per quam hostium vires, et motus, et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo, utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanæ

[blocks in formation]

illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes: earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo, aut in dente est: omnis enim factio, a statu quopiam alienata, et speculatur, et mordet: atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias, omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent: oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum solicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit: prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem: atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præci puus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur (quod per illum intuitum capite averso significatur). A bello perfecto sequuntur effecta duo: primum Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat et victoriam celebrat: secundum, gestatio capitis Medusæ in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes inimicorum motus cohibet, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

VIII. ENDYMION, SIVE GRATIOsus.

PASTOR Endymion traditur a Luna fuisse adamatus: novum autem et singulare erat consuetudinis genus, siquidem ille decumbebat in nativa quadam

specu sub saxis Latmiis; Luna autem haud raro de cœlo perhibetur descendisse, et sopiti oscula petiisse, ac rursus in cœlum se recepisse. Neque tamen otium istud et somnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat, sed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguesceret admodum, ac numero etiam felicissime auctum esset, ut nulli pastorum greges essent lætiores, aut numerosiores.

Fabula ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim, cogitationum pleni et in suspiciones propensi, non facile ad consuetudinem vitæ interiorem recipiunt homines, qui sunt perspicaces, et curiosi, et quasi animo vigilantes, sive exsomnes: sed potiùs eos, qui ingenio sunt quieto et morigero, et quod placitum est illis patiuntur, et nil ultra inquirunt, sed se veluti ignaros, et nil sentientes, et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex, quam observantiam callidam, præstant. Etenim cum hujusmodi homini bus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt,idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere usitatum est illis, qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere secessus aliquos amoenos, quo illos invitent ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole. Qui autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt: nam principes, licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen, cum vero affectu, nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt.

Æn. iv. 178.

IX. SOROR GIGANTUM, SIVE FAMA.

MEMORANT poëtæ, Gigantes e terra procreatos bellum Jovi et superis intulisse, et fulmine disjectos et devictos fuisse. Terram autem, deorum ira irritatam, in vindictam natorum suorum Famam progenuisse, extremam gigantibus sororem.

Illam Terra parens, ira irritata deorum,

Extremam (ut perhibent) Cao Enceladoque sororem,
Progenuit.

Hujus fabulæ ea sententia videtur esse: per terram, naturam vulgi significarunt, perpetuo tumidam et malignam versus imperantes, et res novas parturientem : hæc ipsa, occasionem adepta, rebelles parit et seditiosos, qui principes ausu nefario exturbare et dejicere machinantur; quibus oppressis, eadem plebis natura, deterioribus favens, et tranquillitatis impatiens, rumores gignit, et susurros malignos, et famas querulas, et famosos libellos, et cætera id genus, ad invidiam eorum qui rebus præsunt: ut actiones rebellium, et famæ seditiosæ genere et stirpe non differant; sed veluti sexu tantum, cum istæ muliebres videantur, illæ viriles.

X. ACTEON ET PENTHEUS, SIVE CURIOSUS.

CURIOSITAS humana in secretis rimandis, et eorum notitia appetitu male sano concupiscenda, et prensanda, duplici exemplo apud antiquos coërcetur: altero Actæonis, altero Penthei. Actæon, cum Dianam imprudens et casu sine veste vidisset, in cervum versus, a canibus, quos alebat, dilaceratus est. Pentheus, cum sacrificiorum Bacchi occultorum, conscensa arbore, spectator esse voluisset, furore percitus est. Fuit autem Penthei dementia ejus generis, ut res congeminasse existimaret, et duo soles et rursus duæ Thebæ ei ob oculos versarentur; adeo ut, cum Thebas properaret, statim alteris Thebis conspectis retraheretur: atque hoc

« AnteriorContinuar »