Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

ei non abs re fore, si eos vinculis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabricanda uteretur. Quod et factum est, atque illi officiosi et industrii fulmina atque. alia terroris instrumenta assiduo opere et minaci strepitu fecerunt. Tempore autem labente evenit, ut Jupiter Esculapio Apollinis filio succenseret, ob hominem medicina a morte excitatum; iram autem tegens (quia parum justa indignandi causa suberat ob facinus pium et celebre) Cyclopes in eum secreto instigavit, qui, nihil cunctati, fulmine eum interemere: in cujus rei vindictam, Apollo, Jove non prohibente, sagittis eos confecit.

Fabula ad regum facta pertinere videtur. Hi enim ministros sævos, et sanguinarios, et exactores, primo suppliciis afficiunt, et a rebus summovent: postea, ex consilio Telluris, id est, ignobili et parum honorifico, prævalente utilitate, eos rursus adhibent, sicubi aut executionum severitate aut exactionum acerbitate opus est. Illi, natura truces, et ex priore fortuna exasperati, et satis sentientes quid ab illis exspectetur, miram diligentiam in hujusmodi rebus præstant; sed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam præcipites, aliquando ex secretis principum nutibus et incertis mandatis invidiosam aliquam executionem peragunt. Principes autem invidiam declinantes, et satis gnari hujusmodi instrumenta nunquam sibi defutura, eos destituunt: et propinquis et amicis eorum, qui poenas subierunt, atque horum delationibus et vindictæ, et odio populari eos relinquunt, unde magno plausu, ex prosperis in reges votis et acclamationibus, sero magis quam immerito pereunt.

IV. NARCISSUS, SIVE PHILAUTIA.

NARCISSUS fuisse traditur forma et venustate mirabilis, sed suberat superbia ingens, et fastidium intolerandum. Itaque cum sibi placeret, alios despiceret, vitam egit solitariam in sylvis et venationibus, cum paucis comitibus, quibus ipse omnia erat. Assectaba, tur etiam eum ubique nympha Echo. In hoc vitæ instituto fatale ei erat ad fontem quendam limpidum

venire, et juxta eum sub æstum media diei decumbere. Cum autem in aqua imaginem propriam aspexisset, in contemplationem sui, ac deinde în admirationem effusus et raptus, nullo modo ab hujusmodi spectro et simulacro distrahi poterat; sed perpetuo defixus obtorpuit; ac tandem in florem nominis sui conversus est; qui flos ineunte vere se ostendit, et diis inferis, Plutoni, Proserpinæ, et Eumenidibus sacer est.

Fabula illorum et ingenia et fortunas repræsentare videtur, qui, sive ob formam, sive ob aliquas alias dotes, quibus ab ipsa natura, nulla accedente industria propria, ornati et insigniti sunt, effuse seipsos amant, et quasi depereunt. Cum hoc enim animi statu conjunctum fere est, ut non multum in publico, aut in rebus civilibus versentur; cum in eo vitæ genere necesse sit occurrere multos neglectus et vilipendia, quæ animos eorum dejicere et turbare possint. Itaque vitam plerumque degunt solitariam, et privatam, et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis, qui illos magnopere colere et admirari videntur, quique illis veluti echo in omnibus dictis suis assentantur, et verborum obsequia præstant. Ex hac consuetudine depravatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni vigore et alacritate destituantur. Eleganter autem sumitur flos vernus ad hujusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et

confirmata exspectationem Celebrentur, sed ætate

de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorsus evadunt. Quicquid autem nullum ex sé fructum edit, sed (veluti via navis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.

V. STYX, SIVE FEDERA.

PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum pœnitentiæ locum sibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nul

lam majestatem cœlestem, nullum attributum divinum advocabat et testabatur; sed Stygem, fluvium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Hæc enim formula sacramenti sola, neque præter eam alia quæpiam firma habita est et inviolabilis: scilicet incumbebat poena perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefellisset, ad deorum convivia per certa annorum spatia non accederet.

[ocr errors]

Fabula de fœderibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus, quam oporteret, verum est, foedera, quacunque solennitate et religione juramenti munita, parum firma esse; adeo ut fere ad existimationem quandam, et famam, et ceremoniam magis, quam ad fidem, et securitatem, et effectum adhibeantur. Quin si accesserint etiam affinitatis vincula, veluti sacramenta naturæ, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem, et utilitatem, et dominationis licentiam esse, apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit, per prætextus varios et speciosos, cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et velare. Itaque unum assumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua cœlestis: ea est necessitas (magnum potentibus numen) et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem per Stygem eleganter repræsentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad foedera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inventus est, qui ea aperte loqueretur, quæ plerique tacite animo volvunt, non abs re sit, ipsius verba referre. Is cum Lacedæmonios varias cautiones, et sanctiones, et fœderum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus: Unum (inquit) Lacedæmonii, nobis vobiscum vinculum, et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, vos ea nobis concessisse, et inter manus posuisse, ut vobis facultas lædendi nos, si maxime velletis, minime suppetere possit. Itaque si facultas lædendi sublata sit, aut si ex foedere rupto periculum ingruat perditionis, aut diminutionis status, aut vectigalium, tum demum fœdera rata et sancta, et tanquam juramento Stygis confirmata censeri possint: cum metus

subsit interdicti illius et suspensionis a conviviis deorum; sub quo nomine imperii jura et prærogativæ, et affluentia et felicitas antiquis significantur.

VI. PAN, SIVE NATURA.

in libro se

scientiarum,

cupletata.

ANTIQUI universam naturam sub persona Panis di- Fabula hæc Higentissime descripserunt; hujus generationem in invenitur, dubio relinquunt. Alii enim asserunt eum a Mercu- cundo De rio genitum; alii longe aliam generationis formam ei augmentis tribuunt; aiunt enim procos universos cum Penelope aucta et lorem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Atque in hac posteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus veteri fabulæ nomen Penelopes imposuere, quod et frequenter faciunt, cum narrationes antiquiores ad personas et nomina juniora traducunt, idque quandoque absurde et insulse; ut hic cernere est; cum Pan ex antiquissimis diis, et longe ante tempora Ulyssis fuerit, atque insuper Penelope ob matronalem castitatem antiquitati venerabilis haberetur. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id est, contumeliæ, filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate describitur: cornutus, cornibus usque ad cœlum fastigiatis, corpore toto hispidus et villosus, barba imprimis promissa. Figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera, et in capræ pedes desinens. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam, ex septem calamis compactam; dextra pedum, sive lignum, superius curvum et inflexum ; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera hujusmodi attribuuntur, ut sit deus venatorum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum: præses item montium: erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur insuper dux et imperator nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant: comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat etiam potestatem terrores immittendi, præsertim inanes, et superstitiosos,

qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit: atque narrant insuper, cum Ceres, mosta et ob raptam Proserpinam indignata, se abscondisset, atque dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent, et se per varias vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam, Mida judice, prælatus est: ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum, prorsus tam profuse amatoriam, videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus habita est, atque unam etiam nympham, Syringam nomine, in quam, propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum dii, præsertim masculi, prolifici admodum essent) nisi quod ei tribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla, lambe nomine, quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat; ejusque proles ex conjuge Echo esse, a nonnullis existimabatur.

Fabula nobilis, si quæ alia, atque naturæ arcanis et mysteriis gravida, et quasi distenta.

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) universitatem rerum, sive naturam, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est; atque adeo esse potest: aut enim a Mercurió est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt, et philosophis iis, qui magis divini habiti sunt, visum est) aut ex confusis rerum seminibus. Qui enim unum rerum principium posuerunt, aut ad Deum illud retulerunt; aut si materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium asseruerunt: adeo ut omnis hujusmodi controversia ad illam distributionem reducatur, ut mundus sit, vel a Mercurio, vel a procis omnibus.

« AnteriorContinuar »