Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

ILLUSTRISSIMO VIRO

COMITI SARISBURIENSI,

Summo Thesaurario Anglia, et Cancellario Academiæ Cantabrigiensis. QUE academiæ Cantabrigiensi dicantur, tibi jure cancellarii accrescunt; quæ autem a me proficisci possunt omnia, tibi nomine proprio debentur. Illud magis videndum, num ista, ut tibi debita, ita etiam te digna sint: atque quod in illis minimum est, ingenium auctoris, id propter tuum propensum in me animum nihil officiet; cætera dedecori non erunt. Nam si tempus spectetur; antiquitas primæva summam venerationem habet: si docendi forma; parabola veluti arca quædam est, in qua pretiosissima quæque scientiarum reponi consueverunt: si operis materia; ea philosophia est, vitæ scilicet atque animæ humanæ decus secundum. Fas sit enim dixisse, quamvis philosophia, seculo nostro veluti per senium repuerascens, adolescentibus et fere pueris relinquatur; eam tamen omnium rerum, post religionem, gravissimam, atque natura humana maxime dignam esse plane censeo. Etiam politica, in qua te mirabilem præbes et facultate, et meritis, et sapientissimi regis judicio, ab eodem fonte emanat, ejusque pars magna est. Quod si cui ista, quæ affero, vulgata esse videantur: certe quid effecerim, judicium meum non est; id tamen secutus sum, ut, manifesta, et obsoleta, et locos communes prætervectus, aliquid etiam ad vitæ ardua et scientiarum arcana conferam. Erunt itaque captui vulgari vulgaria: altiorem autem intellectum fortasse non deserent, sed potius (utspero) deducent: verum dum huic operi dignitatem nonnullam astruere conor, quod ad te dicatum sit; periculum est, ne modestiæ fines transeam, cum a me sit susceptum. Tu vero illud tanquam pignus affectus erga te mei, et observantiæ, et animi maxime devoti accipies, eique præsidium nominis tui imperties. Quare cum tot et tanta sustineas, tempora tua diutius non morabor; sed finem faciam, tibi felicia omnia comprecatus, et perpetuo futurus

Tibi, et studio suo, et beneficiis tuis devinctissimus,

FRA. BACONUS.

ALME MATRI

INCLYTE ACADEMIÆ

CANTABRIGIENSI.

CUM sine philosophia me certe nec vivere juvet; merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitæ præsidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine, et me, et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia: cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor) si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitæ genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per hæc nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris acquirere; et suppetente uberiore materia, et magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant. Equum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato aliquid exquisitum, aut otii miracula, et prærogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete.

Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris li teris habemus) oblivio et silentium involvit: silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt: fabulis tandum successere scripta quæ habemus; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium seculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium inter ea, quæ perierunt, et ea, quæ extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc, ad voluptatem sive meditationis propriæ, sive lectionis alienæ, aspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint, belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem acquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt: atque vetus illa vanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus stoicorum opinionis vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, ascribere solebat; et magis insulse chemici ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus, ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc (inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias

levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim absit ut paucorum ineptiæ et licentia, parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat, commercia divinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem; sive captus veneratione prisci seculi; sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in propriétate nominum, quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est et ad aperta cæcutiens, ut, cum audiat Famam, gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ, sopitis rebellionibus, ad tempus vagari solent, referat? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse; non statim advertat hoc ad rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et auctoritatis incidunt, ita tamen, ut per sermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum, non ita multo post, quasi furtim reconcilientur et vires regibus restituantur? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione,asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse; non liquido cogitet hoc de vastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores vanos dissipantur, confictum fuisse? Etiam nominum conformitas et judicium cui tandem hominum obscurum esse potest? cum Metis uxor Jovis plane consilium sonet; Typhon tumorem; Pan universum; Nemesis vindictam; et similia. Neque illud quenquam moveat, si aliquid inter

dum historiæ subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et nova allegoria inducatur. Necesse enim fuit hæc fieri, cum inventa virorum fuerint, qui et ætate disjuncti, et instituto diversi erant; cum alii antiquiores, alii recentiores fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res civiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et involuti signum non parvum, quod nonnullæ ex fabulis tam absurdæ narratione ipsa et insulsæ inveniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et veluti clament. Quæ enim probabilis est fabula, etiam ad voluptatem et historiæ similitudinem conficta existimari potest: quod autem nulli in mentem venisset cogitare, aut narrare, id in alios usus quæsitum videtur. Quale enim figmentum illud; Jovem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut gravidam sensisset comedisse, unde ipse gravidus fieri cœpit, et Palladem armatam ex capite peperit? Equidem existimo nulli mortalium obvenire vel somnium tam extra cogitationis vias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime valuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis videntur ab eis inventæ, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa ætate atque illis auctoribus manasse, a quibus commemorantur et ad nos devenerunt, nil magni certe aut excelsi ab hujusmodi origine nobis (ut nostra fert conjectura) exspectare aut suspicari in mentem venisset. Verum, si quis attentius rem consideret, apparebit, illas tradi et referri tanquam prius creditas, et receptas, non tanquam tum primo excogitatas et oblatas. Quinetiam cum diversis modis a scriptoribus fere coævis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex veteri memoria desumptum; in quo variant, ex singulorum ornatu additum. Atque hæc res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec ætatis, nec inventionis poëtarum ipsorum essent: sed veluti reliquiæ sacræ, et auræ tenues, temporum meliorum; quæ ex traditionibus nationum magis antiquarum in Græcorum tubas et

« AnteriorContinuar »