Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sanguinariis persecutionibus abstinere: schismatum denique coryphæos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et sævitia ex

acerbare.

Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud paucæ sunt; sed præcipue in tribus versantur: in sede belli; in genere armorum; et in disciplina militari. Bella, antiquis temporibus, movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem: etenim Persæ, Assyrii, Arabes, Scythæ (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est, Gallos fuisse occidentales; sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus ; una in Gallo-Græciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens cœli climata non determinant ; neque etiam belli motus ab oriente, aut ab occidente, aliquid certæ observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt: atque raro in omni memoria invenitur, meridionales interiores invasisse septentrionales; sed e contra. Unde manifestum est, tractum mundi septentrionalem, natura ipsa, magis esse bellicosum; sive hoc ascribi possit hujus hemisphærii stellis; sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant; sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis; nam hoc ipsum, absque alia causa quacunque, corpora indurat, spiritus inflammat: ut liquet in populo Araucensi; qui ad ulteriora austri positi, omnibus Peruviensibus fortitudine longe præcellunt.

Imperio aliquo magno labascente, et viribus fracto, pro certo bella exspectes. Etenim imperia magna, dum invigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt, propriis cohortibus domi fidentia: cum autem et illæ deficiunt, omnia ruunt, atque aliis gentibus in prædam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani; atque etiam in imperio occidentali, post Carolum magnum, cum aves singulæ plumas suas repeterent; atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando viribus decideret. Ex altera parte, accessiones magnæ ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant: etenim, cum

status aliquis in potentiam majorem insurgit,similis est fluvio intumescenti, qui inundationem statim minatur; ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende; cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt; qui uxores temere non ducent, nec liberos progignent, nisi modum familiam alendi,aut saltem victum parandi, præviderint(utfitin omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris) non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum: at cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime soliciti ; necessarium est, ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suæ exonerent, et novas sedes quærant, et sic alias nationes invadant; quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant sortes dantes, quæ pars domi maneret, quæ autem alio migraret. Cum gens aliqua, prius bellicosa, ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit; status enim tales plerunque, dum degenerant, opes accumulant; adeo ut præda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.

Quantum ad armorum et telorum genus; illorum mutationes sub observationem vix cadunt: attamen et hæc ipsa periodos et vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est, tormenta ænea, apud urbem Oxydracarum in India, tempore Alexandri magni, cognita fuisse; eaque a Macedonibus, tonitrua, et fulgura, et operationes magicas, habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii, et tormentorum igneorum, Chinensibus, ante annos bis mille, innotuisse. Conditiones telorum, et mutationes in melius, hæ sunt. Primo, ut ad distantiam majorem feriant: id enim periculum ab hostili parte anticipat; quod certe tormenta et sclopeta majora præstant. Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit; in quo genere tormenta ignea arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, ut usus eorum commodior et facilior sit; id quod etiam tormentis igneis majoribus competit quæ omnibus tempestatibus idonea; vectura levia et mobilia sunt ; et his similia.

Quod ad militiam attinet: antiquis temporibus numerum præcipue curabant; virtuti et animis militum. in bellis gerendis fidebant; dies sæpius et loca præliandi constituebant, et æquo marte experiebantur ; denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores fere erant. Postea, numerum præoptabant commodum potius, quam vastum; locorum opportunitates, diversionum artificia, et similia, captabant; postremo, in acie ipsa instruenda peritiores evadebant.

In reipublicæ alicujus adolescentia arma florent; ætate media, literæ ; ac deinceps ad moram aliquam duo illa simul florere solent: devexa autem ætate, artes mechanicæ et mercatura. Literæ vero suam habent infantiam, quando leviusculæ sunt, et pueriles: sequitur earum adolescentia, quando luxuriantur et juvenile quiddam sapiunt: succedit ætas virilis, quando solidiores et exactiores deveniunt: postremo senectus earum obrepit, cum siccæ et exhaustæ fiunt ; manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit, in rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine corripiamur. Quatenus vero ad philologiam, quæ in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est, quam narratiuncularum et observationum futilium congeries quædam; ideoque scripto huic minime congruit.

[ocr errors]

FRANCISCI BACONI

EQUITIS AURATI,

PROCURATORIS SECUNDI

JACOBI REGIS MAGNÆ BRITANNIÆ,

DE

SAPIENTIA VETERUM,

LIBER,

AD

INCLYTAM ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM.

« AnteriorContinuar »