Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

LV. DE IRA.

IRAM penitus extinguere velle, ostentatio quædam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula: Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Limites iræ apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo, quibus modis inclinatio naturalis, aut etiam habitus iræ, temperari possit, et leniri. Secundo, qualiter particulares motus iræ reprimi possint, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis.

Quantum ad primum; non alia se ostendit via, quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates iræ; et quam vehementer vitam humanam perturbat, et infestat. Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus, quamprimum impetus iræ resederit. Eleganter Seneca: Iram ruinæ similem esse, quæ in aliud cadendo, se ipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura: Ut animas nostras in patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit, de animæ suæ possessione dejicitur. Hominis non est apes imitari,

Animasque in vulnere ponunt.

Ira sane, si quis recte attendat, res humilis est, et infra dignitatem hominis. Hoc liquebit, si illos intueamur, in quibus ira regnat: qui plerunque ex infirmioribus sunt; pueri, mulieres, senes, ægroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suæ velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu, conjungant; ita ut injuria superiores potius videantur, quam inferiores: quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat, et inflectat.

Quantum ad secundum; causæ et motiva iræ præcipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum injuriæ: nemo enim irascitur, nisi qui se læsum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est: tot se offerent, quæ illis mo

lestiam exhibebunt, quæ a naturis robustioribus vix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione injuriæ illatæ, quatenus ad circumstantias ejus, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam læsio ipsa. Itaque si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliæ,sive quod existimatio hominis per consequentiam lædatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium præsentaneum, ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore: sed in omnibus iræ frænationibus optimum est tempus lucrari, et sibi ipsi persuadere, horam vindictæ nondum adesse, sed instare quasi ad manum opportunitatem aliquam majorem; atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt, quæ maxime cavenda. Prius est, acerbitas verborum, præcipue aculeatorum, et ei, quem ferimus, propriorum; communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus secretorum revelatio; hoc enim societati quemvis ineptum reddit. Posterius est, ne quis, dum ira fervet, negotium, quod in manibus est, abrumpat; sed utcunque iræ frænum laxet, nihil tamen agat, quod revocari non possit.

Quantum ad excitandam aut sedandam iram in aliis; fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt, aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo deligendo tempora serena, et ad hilaritatem prona, in quibus negotium aliquod ingratum, et ad iracundiam provocans, aperias: prima enim impressio plurimum valet. Deinde, ut quantum fieri potest, injuriam a contemptu segreges; eam imperitiæ, timori, animi concussioni repentine, aut simili cuipiam imputando.

LVI. DE VICISSITUDINE RERUM.

SALOMON inquit, Nihil novum super terram. Ita que quemadmodum Plato opinatus est: Omnem scientiam nihil aliud esse, quam reminiscentiam; sic Salomon pronunciat: Omnem novitatem nihil aliud esse, quam oblivionem. Ex quo cernere possis, fluvium Lethes non minus super terram, quam subter terram, decurrere. Astrologus quidam abstrusus, et parum notus, asserit: Nisi in causa fuissent res duæ constantes (una,quod stellæ fixa æqualem inter se distantiam perpetuo servent; nec unquam propius sibi invicem accedant, aut longius a se abscedant: altera, quod motus diurnus non variet ne momentum quidem temporis) individuum aliquod durare non potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia, quæ omnia oblivione involvunt, duo sunt; diluvia et terræ-motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illæ populum penitus non absorbent, aut destruunt. Fabula Phaethontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repræsentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio, tempore Eliæ, particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris, quæ per fulmina et fulgura apud Indias Orientales fiunt? Angustæ quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam prætereo, quia nec illæ totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terræ-motuum) insuper notandum est; reliquias populorum, quas emergere contigerit, plerunque hominesrudes et montanos esse; quique temporum præteritorum memoriam posteris tradere non possint; adeo ut oblivio non minus omnia involvat, quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum juniorem esse et recentiorem, quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est, desolationem illam, quæ illos olim invaserat, minime per terræ-motus factam (contra quam narrabat

sacerdos Ægyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide; eam scilicet a terræ-motu absorptam esse) sed potius per diluvium particulare. Terræ-motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e contraria parte tam immania plane et vasta habent flumina, ut fluvii Asiæ, Africæ, et Europæ, præ illis, instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive montes, nostris longe sunt altiores: unde credibile est, reliquias stirpis hominum apud eos, post tale diluvium particulare, conservatas fuisse. Quantum vero ad observationem Macciavelli; nimirum zelotypiam et æmulationem sectarum ad exstinguendam rerum memoriam multa molitam: qui Gregorio magno notam inurit, ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit: non video certe, hujusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere, aut diu durare: id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit: tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen, et suas nanciscuntur periodos.

Vicissitudines sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandæ non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum: non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur, corpora cœlestia accuratioris in hæc inferiora habere influentias, quam revera habent) sed tantum in summis et massis rerum. Cometæ proculdubio aliquid operantur super easdem summas et massas rerum; verum homines ut nunc est indiligentes, aut curiosi circa eos sunt; eosque potius mirabundi spectant, atque itineraria eorundem conficiunt, quam effectus eorum prudenter et sobrie notant; præcipue effectus eorum comparativos: id est, cometa talis magnitudinis; talis coloris et lucis; conversionis radiorum; situs, quatenus ad regionem coeli; tempestatis anni; semitæ aut cursus; durationis; quales producat effectus.

Leviculum quiddam est, quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse,

singulis septenis lustris, similem annorum temperaturam et tempestatem cœli velut in orbem redire: exempli gratia; magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hiemes tepidas, æstates frigidiores; et similia. Vocant autem hujusmodi circulum annorum, Primam. Hoc autem ideo recenseo, quod, oculos in præterita conjiciens, hujusce rei inveni congruentiam; haud exactam sane, sed non multum discrepantem.

Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio vera super petram ædificata est; reliquæ fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum causis; atque consilii aliquid circa eas inspergamus; quatenus humani ingenii infirmitas tantis revolutionibus moras injicere, aut remedia exhibere poterit.

Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefactata est, et scandalo exposita; simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt; a novæ alicujus sectæ ortu merito metuendum; præcipue, si eo tempore ingenium aliquod intemperans, et paradoxa spirans, suboriatur. Quæ omnia tenuerunt, Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ea non metuas; non enim late se diffundet. Primum est, imperii, sive auctoritatis stabilitæ, oppugnatio; nihil enim magis populare est, quam principatus et politias convellere. Alterum est, porta luxuriæ et voluptatibus aperta: hæreses enim speculativæ (qualis fuit olim Arianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium. Modi tres sunt, quibus novæ sectæ plantantur; miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero; quoniam vires naturæ humanæ excedere videntur: idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili vitæ sanctimonia. Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos, quam abusuum reformatio; dissidiorum minorum pacificatio; leniter a principio procedere, et a

« AnteriorContinuar »