Imágenes de páginas
PDF
EPUB

probabili, et intentione sancta, propter ordinem, et ecclesiæ politiam, sancitæ. Hoc vero plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat: verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, majore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii nonnihil impertiri visum est, pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent, per duo controversiarum genera. Primum est, cum controversiæ materia levior est, nec tanta .contentione, quanta circa eam excitatur, digna; contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et eleganter notatum est ab uno ex patribus: Tunica Christi inconsutilis fuit, at vestis ecclesiæ versicolor. Unde præcipit: In veste varietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas, et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiæ pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem ac obscuritatem redacta est: adeo ut ingeniosa quædam res esse videatur potius, quam solida. Videmus quandoque fieri, ut quis doctus, et intelligens, homines imperitos, de aliqua quæstione inter se litigantes, audiat; atque perspicue advertat, eos idem re ipsa sentire, et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam fuisset aliquis dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa judicii disparitate, quæ inter homines esse potest; annon credere par est, Deum in cœlis, qui corda scrutatur et novit, satis perspicere, nos homines fragiles, in aliquibus, de quibus controversiam movemus, idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere? Hujusmodi controversiarum natura, et character, optime a D. Paulo exprimitur, în monito illo ac præcepto, quod circa illud adhibet: Devita profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientia. Creant sibi homines oppositiones, quæ revera nullæ sunt, easque in nova vocabula effingunt, et cudunt; quæ tam fixa sunt et invariabilia, ut ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis, species duæ ; quæ adulterinæ censeri possunt. Altera, cum pax ignorantiæ tantum implicita innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit.

Altera, quæ consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis, in capitibus nimirum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis, quam in somnis vidit Nebuchadnezzar; adhærere sane possunt, incorporari non possunt.

Jam quatenus ad modos, per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus, ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant, et demoliantur. Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe, et temporalis. Uterque autem habet locum suum, et suo perfungitur munere, in religione Christiana propugnanda et protegenda. Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis, aut illi similis; hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus; exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiæ, aut machinationis adversus statum civilem: nedum ut foveantur seditiones, animentur conjurationes, et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia; quæ omnia manifesto tendunt ad majestatem imperii minuendam, et auctoritatem magistratuum labefactandam; cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim nihil aliud est, quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere; et in tantum homines ut Christianos intueri, ut interim obliti videamur, quod sint homines. Lucretius poëta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem, filiam propriam immolantem, exclamat :

Fantum religio potuit suadere malorum. Quid tandem dixisset, si ei laniena Parisiensis, aut conjuratio pulveraria in Anglia, innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus, et atheus, quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis, non temere, sed magno cum judicio, in casu religionis stringendus est; ita monstri simile est, eum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc anabaptistæ, et hujusmodi furiæ. Certe insignisfuit illa blasphemia, cum diceret diabolus, Ascendam, et ero similis Altissimo; sed adhuc major blasphemia fuerit, si quis Deum introducat dicentem: "Descendam, et ero similis principi tenebrarum.”

Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat, et præcipitetur, ad crudelia et execrabilia scelera, principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi? Videtur quidem hoc perinde esse, ac si quis descendentem faciat Spiritum sanctum, in specie, non columbæ, sed vulturis, aut corvi; aut ex navi ecclesiæ erigeret vexillum piratarum et assassinorum: quocirca justum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis; principes gladio; omnesque literæ, seu religiosæ sint, seu morales, caduceo suo; in barathrum inferni damnent, et detrudant in seculà, hujusmodi facta, et doctrinas, iis auctoritatem aliquam tribuentes; ut magna ex parte jam pridem factum est. Certe optandum esset, ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum præfigeretur monitum illud apostoli: Ira hominis non implet justitiam Dei. Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex patribus, profundæ sapientiæ viro; nec minusingenue, et sincere,ab eodem prolatum, et evulgátum: Eos, qui conscientias premi, tisque vim inferri suadent, sub illo dogmate cupiditates suas subtexere, illamque rem sua interesse, putare.

IV. DE VINDICTA.

VINDICTA agrestis quædam justitia est; quæ, quo magis inhumana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda. Etenim injuria illata legem tantummodo violat; at reposita, legem auctoritate sua plane spoliat. Certe, in vindicanda injuria, æqualem se quis inimico suo sistit; in remittenda vero, superiorem: regium enim est, ignoscere. Equidem memini dixisse Salomonem, Honori est homini, offensas præterire. Quod jam præteriit, in integrum restitui non potest; at prudentes sat habent præsentia et futura curare. Nugantur igitur, et se frustra conturbant, qui præteritarum rerum satagunt. Injuriam nemo, injuriæ ipsius causa, infert; verum ut ex ea lucri aliquid, aut voluptatis, aut honoris, sibi conciliet: cur igitur cuipiam succenseam, quod se potius quam me diligat? Quod si quis ex malignitate mera fit

9

injuriosus; quid tum? etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua utuntur. Vindictæ præcipue excusationem merentur in iis injuriis, de quibus lege cautum non est. At simul prospiciat quis, ut genus vindictæ ejusmodi sit, quod non sit legi obnoxium. Alias ipse sibi pœnam conduplicat, inimicus vero lucrum facit. Sunt qui, inter sumendam vindictam, cupiunt ut læsi intelligant unde malum illud sibi ingruerit. Nempe generosior est iste affectus: siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari, quam ut læsum facti sui pœniteat. At vili ingenio præditi, et malitiosi, instar sagittarum sunt, quæ per tenebras volant. Magnus dux Florentiæ Cosmus acutissimum telum vibravit in amicos perfidos, aut incuriosos. Legimus (inquit) et mandatum habemus, ut inimicis nostris ignoscamus; at nuspiam legitur, astringi nos ad ignoscendum amicis: verum Spiritus Job loquitur meliora: Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus? Quod etiam, aliquo modo, de amicis dici par est. Hoc certissimum est, hominem, qui vindicta studet, sua vulnera refricare, quæ alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent. Ultiones publicæ, maxima ex parte, prospere cedunt: quales erant, propter cædem Cæsaris, cædem Pertinacis, cædem Henrici quarti magni illius Galliæ regis, et aliorum complurium. At in vindictis privatis hoc minime tenet. Quin potius, homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quæ ut aliis sunt exitiabiles, ita ipsæ plerunque exitum infaustum sortiuntur.

V. DE REBUS Adversis.

GRANDE prorsus sonabat Seneca, more Stoicorum, cum diceret: Bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia. Certe si miraculum recte ponatur illud, quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus. At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex ejus dictis; et excelsius quiddam est, quam ethnico conveniat: Vere magnum, habere fragilitatem hominis, securitatem Dei. Sane hoc dictum in poësi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia

ista magis probantur. Ac, ut verum dicamus, poëtæ hoc intactum non reliquerunt. Eadem enim fere res est, quæ adumbratur in portentoso illo poëtarum antiquorum commento; quod mysterio videtur non carere; imo et statum Christianum non obscure referre; nimirum de Hercule; qui cum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturæ humanæ repræsentatur) oceani longitudinem in poculo figulino emensus est; ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quæ in fragili carnis testa per mundi fluctus, undique circumfusos, navigat. Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus; rerum secundarum præcipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo; quæ in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica. Quin et res prosperæ, ad Veteris Testamenti benedictiones; adversæ, ad Novi beatitudines pertinent: quæ et re ipsa majores sunt, et clariorem divini favoris revelationem exhibent. Attamen etiam in Veteri Testamento si lyræ Davidis aures præbeas, plures invenias threnos, quam exsultationes; Spiritus autem sancti calamus diffusius tractavit Jobi afflictiones, quam felicitatem Salomonis. Res prosperæ non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt; adversæ itidem suis solatiis et spe non vacant. Videmus certe in acupictis, melius placere, cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telæ, coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum splendidius est, imagines autem tenebrosiores. Judicium igitur capi potest, quid cordi magis volupe sit, ex eo, quod oculos magis delectat. Habet certe virtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quæ fragrantissima sunt, aut incensa, aut tusa. Nam fortuna prospera potissimum vitia hominum indicat, adversa virtutes.

VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE.

DISSIMULATIO est artium civilium compendium quoddam, et pars infirmior: etenim, et ingenium acre, et robur animi constans, ad hoc requiritur, ut quis sciat, quando verum proferendum sit, atque id facere

« AnteriorContinuar »