Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

familiaritate solicitum esse nihil opus est; quare re-
prime te paululum, et dignitatem tuam tuere; at
inter inferiores non deerit reverentia; itaque inter
illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam
non incongruum est. Qui in sermone aliquo aut re
nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorem sui
ipsius minuit. Aliis se applicare bonum est; modo
cum significatione quadam fiat, hoc non ex facilitate
prodire, sed ex comitate et urbanitate. Præceptum
non contemnendum est; cum in alterius sententiam
iveris, aliquid semper de proprio addere. Exempli
gratia, Opinioni ejus suffragaris? cum distinctione, et
non alias, fiat. Propositioni ejus annuere libet? fiat
sub modo aliquo vel conditione. Consilium ejus se-
qui et amplecti visum est? novi alicujus argumenti
pondus addas, propter quod in partes ejus transire
videaris. Cavendum imprimis, ne magister in cære-
moniis et formulis habearis: id enim si fiet, utcunque
virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in no-
minis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator.
Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium
affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deli-
gendis impense curiosus sit. Salomon inquit: Qui
observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes,
nunquam metet. Prudens opportunitates plures faciet,
quam inveniet.
Mores hominum externi vestibus
eorum similes esse debent; non sint nimis concinni,
nec corpus coarctantes; sed qui libertatem præbeant
ad exercitia et motum quemlibet.

LI. DE LAUDE.

LAUS virtutis reflectio est. Atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis, quod reflectionem præbet. Si a vulgo proficiscitur, ut plurimum reflectio illa prava est, et falsa: et vanos potius ac tumidos, quam vera virtute præditos, comitatur. Sub captum siquidem vulgi virtutes complures, quæ excellunt, non cadunt. Virtutes minores ab iis laudes extorquent; mediæ admirationem quandam, vel stuporem, illis incutiunt; sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus

non veniunt. Sed apparitiones virtutum, et species virtutibus similes, illos afficiunt quam maxime. Sane fama fluvio similis est, quæ levia et inflata attollit, gravia et solida mergit. Quod si viri etiam judicii profundioris et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id, quod Scriptura dicit, contingit: Nomen bonum instar unguenti fragrantis. Omnia undique replet, neque facile evanescit. Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt, quam florum. Laudum tot conditiones fallaces sunt, ut laus merito in suspicionem venire possit. Laudes quædam ab adulatione sola prodeunt; quod si adulator sit vulgaris, attributis quibusdam utetur communibus, et quæ omnibus competere possint; non quæsitis aut appositis; adulator callidior si sit, vestigia premet adulatoris principalis: intelligo, tui ipsius; et in quibus tibi places, aut te ipsum excellere putas, iis adulator inhærebit maxime; sin adulator sit impudens, et perfrictæ frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quæ maxime erubescis, ea adulator tibi vel præcipue imputabit, et affiget per vim, spreta conscientia. Laudes nonnullæ a voluntate bona cum reverentia conjuncta proficiscuntur; quæ sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur: Laudando præcipere: cum scilicet apud illos prædicando quales sint, humiliter moneas quales esse debeant. Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso; ad conflandam invidiam, et odia concitanda; pessimum genus inimicorum laudantium; ut ait ille: adeo ut apud Græcos in proverbium exierit: Ei, qui in malum suum laudaretur, pustulam nari continuo adnascituram: sicut apud nos vulgo dicitur: Cum quis mentiatur, metuendum ne ejus linguæ scabies propediem oboriatur. Illud asserere licet, laudes moderatas, tempestive irrogatas et minime vulgares, honori vel maxime esse. Dictum est Salomonis: Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit. Etenim, vel hominem vel rem aliquam ad cœlum usque evehere, contradictionem irritat et derisui exponit. Veruntamen ut seipsum laudare, servato decoro, vix conceditur, nisi in casibus admodum raris; ita vocationem suam, et munus quod gerit, aut studia

quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia: vocant enim negotia civilia (veluti, belli, legationum, judiciorum, et hujusmodi) Hispanico vocabulo, Sbirrarias; quod sonat, munera lictorum et scribarum. Ac si artes illæ memoratæ magis ejusmodi homines, quam in fastigio cardinalatus positos, decerent. Et tamen (si res rite ponderetur) speculativa cum civilibus non male miscentur. Sanctus Paulus cum de se ipso gloriatur, illud nonnunquam interponit: Ut stultus loquor: at cum de vocatione sua verba facit, nihil veretur dicere: Magnificabo apostolatum meum.

LII. DE VANA GLORIA.

ELEGANTER quidem Esopus: Musca sedens super radium rotæ currus, ita secum: Quantum pulverem moveo? Similiter existunt quidam futiles et vani, qui, cum aliquid vel sponte procedit, vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere. Gloriosi semper factiosi; etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin et violenti ut sint necesse est, ut quæ verbis jactitarunt, revera præstent. Neque taciturni omnino esse possunt; ideoque opere ut plurimum destituuntur; sicut Gallis in proverbium abiit: Beaucoup de bruit, peu de fruit: Strepitus multum, fructus parum. Attamen sine controversia hujusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti prodest. Si fama excitanda sit, vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiæ, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt. Rursus; sicut prudenter notat Livius, circa tractatus Antiochi et Ætolorum: Mendacia reciproca, et ex utraque parte, quandoque magno usui esse possunt; veluti cum quis inter principes duos negotietur, ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet; atque hoc ut efficiat, unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attollat. Quin, et hoc fit quandoque, ut qui inter privatos tractet, apud utrunque existimationem

suam augeat, artificiose insinuando, se apud alterutrum plus posse, quam revera potest. Atque in his et hujusmodi haud raro accidit, ut aliquid ex nihilo producatur: mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt; opinio autem rem et substantiam progignit. In ducibus et viris militaribus, gloriosum esse non inutile est; sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem acuuntur et excitantur. Insuper, in actionibus magnis, quæ sumptibus, et periculo privatorum, suscipiuntur, ingenia jactabunda vivacius negotia impellunt: qui enim ingenio sobrio sunt et solido, plus habent saburræ, quam veli. Rursus, in existimatione doctrinæ et literarum cujuspiam, non volitabit fama illius per ora virum, neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis. Qui de contemnenda gloria loria libros scribunt, nomen suum inscribunt; inquit ille. Socrates, Aristoteles, Galenus (magna nomina) ingenio jactabundo erant. Certe gloria vana ad propagandam et perpetuandam memoriam magnopere juvat: neque virtus ipsa tantum humanæ naturæ debet, propter nominis sui celebrationem, quantum sibi ipsi. Fama siquidem Ciceronis, Seneca, Plinii secundi, ad hunc usque die diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi conjuncta fuisset cum aliqua vanitate et jactantia in se ipsis. Jactantia enim instar vernicis videtur esse, quæ ligna non solum splendere facit, verum etiam durare. Atqui, dum hæc de vana gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo, quam attribuit Tacitus Muciano: Omnium, quæ dixerat feceratque, arte quadam ostentator: hæc enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia, cum magnanimitate quadam conjuncta: et in aliquibus hominibus, qui natura veluti comparati ad eam sunt, res est non solum decora, sed et gratiosa. Excusationes enim decora, concessiones tempestivæ, quin et modestia ipsa bene temperata, nihil aliud sunt, quam ostentationis artes. Neque inter artes hasce reperitur aliqua felicior, quam illa, de qua loquitur Plinius secundus: hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare, in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille ingeniose satis:

140

1

De Honore et Existimatione.

set

In alio laudando, tibi ipsi ministras :
22 enim, quem a
das, aut superior tibi est, aut inferior; si inferior, et
tamen laudandus, tu multo magis; si superior, neque jure
laudandus, tu multo minus. Gloriosi prudentibus derisui
sunt; stultis admirationi; parasitis prædæ et escæ;
sibi ipsis et gloriæ vanæ mancipia.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

sex

HONORIS et existimationis vera et jure optimo acquisitio ea est; ut quis virtutes et facultates suas dextre, et absque detrimento, revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famæ sunt, et veluti venatores: quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii, contra, virtutem suam inter monstrandum obscurant; ex quo fit ut opinione minores sint, quam merita ipsorum postulant. Si quis rem suscipiat, simulque perficiat, quæ prius intentata fuerat; aut tentata quidem, sed deserta; aut ad exitum forsan perducta, sed minus commode et feliciter; is honorem adipiscetur majorem, quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti; sed in quo alterius tantum vestigia, et non ultra, premeret. Si quis actiones suas ita inter se committat et contemperet, ut in aliquibus earum singulis factionibus, vel populi combinationibus, satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime frugalis dispensator est, qui rem quamvis suscipit, in qua dedecoris plus fuerit votis excidere, quam, obtinuisse, honoris. Honor, qui comparativus est, et alium prægravat, reflexionem habet maxime vividam; instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus secti. Itaque, enixe hoc agas, ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis, in quibus ipsi summe gloriantur, superes. Servi et amici familiares, prudentes modo sint et cauti, existimationi cujuspiam non modi-va cum prosunt: ita Quint. Cicero: Omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quæ honoris veluti tinea et teredo est, optime exstinguitur, si quis id sibi præstituere videatur, ut meritum potius ambiat, quam famam: et

« AnteriorContinuar »