Imágenes de páginas
PDF
EPUB

um amittere non dubitasset; is, in fine, et studium supplicantis, et beneficium prius collatum, simul amittere non sustinebit. Nihil tam leve videtur, quam viros præpotentes de literis suis interpellare; cum tamen, si literæ illæ in causis minus honestis et justis volitent, tantum de existimatione scribentis depereat. Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus, quam generales isti petitionum concinnatores ; etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.

XLVIII DE STUDIIS, ET LECTIONE LIBRORUM.

STUDIA et lectiones librorum, aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio, inserviunt. Usus eorum quatenus ad voluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur; quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari,quam solenni, locum habet; quatenus vero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore judicio res et suscipiantur et disponantur. Etenim homines, rerum gerendarum gnari, ad negotia exsequenda idonei fortasse sunt; et in specialibus judicio non malo utuntur; verum consilia de summis rerum, eorumque inventio et administratio recta, felicius a literatis promanant. Temporis nimium in lectione et studiis terere, speciosa quæ dam socordia est; iisdem ad ornatum mollius abuti, affectatio mera est, quæ se ipsam prodit; de rebus autem ex regulis artis judicare scholam omnino sapit, nec bene succedit. Naturam literæ perficiunt, ab experientia autem ipsæ perficiuntur. Dotes enim naturales instar plantarum sunt sponte provenientium, quæ culturam et falcem artis desiderant: literæ, e contra, generalia nimis præcipiunt, nisi ab experientia determinentur. Callidi literas contemnunt; simplices admirantur; prudentes, opera earum, quantum parest, utuntur: neque enim literæ verum sui usum satis edocent; sed hæc res prudentia quædam est, extra eas et supra eas sita, observatione tantum comparata. Libros non legas animo contradicendi, et disputationum præliis concertandi; neque rursus omnia pro concessis accipiendi,aut in verba auctoris jurandi; neque denique in sermoni

bus te venditandi; sed ut addiscas, ponderes, et judicio tuo aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit; sunt quos deglutire, cursimque legere oportet; sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est: hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi ; alii perlegendi quidem,sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum; alii autem pauci diligenter evolvendi, et adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos, quos per alios et vicaria opera legere sufficiat, eorumque compendia tantum desumere. Verum hoc fieri nolim, præterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii: alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum, quas vulgo mercantur, erunt penitus insipidi. Lectio copiosum reddit, et bene instructum; disputationes et colloquia promptum et facilem; scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus est bona; si colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum; sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quopiam utatur, quo videatur ea scire quæ nescit. Historiarum lectio prudentes efficit; poëtarum, ingeniosos; artes mathematicæ subtilitatem donant; naturalis philosophia judicium profundum parit; moralis gravitatem quandam morum conciliat; dialectica et rhetorica pugnacem reddunt, et ad contentiones alacrem: Abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin et vix occurrit in intellectu impedimentum aliquod insitum, aut naturale, quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit: quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint. Globulorum lusus calculo et renibus salubris; sagittatio pulmonibus et thoraci; lenis deambulatio ventriculo; equitatio capiti, et similia. Eodem modo, si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat: in demonstrationibus enim mathematicis, si mens vel minimum aberret, de novo incipiendum est: si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se

conferat; illi enim cymini sectores sunt: si quis ad transcursus ingenii segnis sit, nec alia in aliorum probationem et illustrationem accersere, et arripere dextre, noverit, jure-consultorum casus evolvat: adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.

XLIX. DE FACTIONIBUS.

PLURIMI Opinionem minime sanam foverunt; hanc nimirum; principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directione, ad factiones, quæ invaluerunt, præcipue respiciendum; atque hanc principalem prudentiæ partem esse: cum e contra facultas hæc prudentiæ quam maxime vigeat, vel in disponendis rebus, quæ ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coëunt; vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis. Neque tamen assero, factionum debitam considerationem esse negligendam. Humilioris fortunæ viri, cum in ambitu sint, alicui parti adhærere debent; verum potentioribus, et jampridem honorem adeptis consultius est æquos se præstare, in neutram partem propendendo. Quin et in ambientibus ita caute adhærere, ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversæ minime odiosus, viam quandam sternit ad honores, per medium factionum. Factio inferior et debilior in conjunctione plerunque firmior et constantior: et non raro. observari poterit paucos, qui obstinati et pertinaces sint, factionem numerosiorem, sed tamen moderatam, in fine defatigare et depellere. Factionum altera postquam extincta fuerit, illa, quæ manet, in factiones novas disrumpitur; veluti, factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore, contra factionem Pompeii et Cæsaris, sustinuit: verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Cæsaris et Pompeii in partes propediem scissa est. Similiter, factio Antonii et Octaviani Cæsaris, contra Brutum et Cassium, ad tempus aliquod duravit; sed, deletis copiis Bruti et

Cassii, Antonius et Octavianus, cum partibus suis, paulo post dissilierunt. Exempla hæc (dices) ad factiones bellicosas spectant. Sed idem in factionibus privatis tenet. Itaque in factionibus, qui secundas antea tenebant, factione scissa, sæpius primas tenent: contra tamen haud raro potestate omni excidunt: complures enim in oppositione tantum valent; qua cessante, actutum deveniunt inutiles. Observatu dignum, quod sæpe evenit; plurimos nimirum, postquam voti compotes sint, et in dignitate, quam ambierunt, collocati, continuo se applicare contrariæ factioni; existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis jamdudum certos esse; itaque ad amicos novos conciliandos se comparare. Proditor in factionibus plerunque rem obtinet; postquam enim res diutius tanquam in æquilibrio suspensæ hæsissent, tum demum unius alicujus in partes contrarias transitio victoriam refert; in eumque gratiæ omnes cumulatæ. Indifferens illa inter partes processio, neutri inclinando, non semper ab animo moderato procedit; sed a consilio callido: quandoquidem proximus sibi quisque sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret. Certe in Italia in suspicionem incurrit papa, de quo vox illa in vulgus volitat: Padre commune. Tum etiam in signum trahitur, papam illum, omnia ad familiæ suæ amplitudinem referre in animo habere. Regibus inprimis cavendum est, ne factioni alicui subditorum suorum se ex professo adjungant: ligæ enim confoederationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales: siquidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis: id quod cernere erat in liga Franciæ. Cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis; multumque præjudicat ipsorum et auctoritati et negotiis, Motus factionum, sub regibus, similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum; qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur,

L. DE CEREMONIIS CIVILIBUS, ET DECORO.

Qui realis solummodo est, ei multa virtute opus duco; sicut gemma, quæ sine ornamento omni inseritur, e purissimis et nitidissimis esse debet. Verum, si quis diligenter animadvertat, fit in laude, quod fit in lucro: obtinet enim proverbium illud: Lucra levia crumenam efficere gravem. Siquidem, lucra levia frequenter redeunt, cum majora rarius se offerant. Similiter, verissimum est, virtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est; tum in observationem hominum incurrunt: cum, e contra, virtutis alicujus magnæ exercendæ occasio raro admodum obtingit. Itaque ad famam et existimationem alicujus multum juvat, et (quemadmodum Isabella regina Castiliana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quæ nunquam non præsto sint, haberi possit; si quis formulis utetur discretis et decoris. Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur, quam ut eas quis non contemnat : ita enim in aliorum moribus easdem observabit: de reliquo autem nemo sibi diffidat. Si enim majorem illis operam navabit, de pretio decident: quod in illo potissimum situm est, ut tanquam nativæ videantur, et minime affectatæ. Nonnullorum vultus et gestus, et externa alia instar versus sunt, in quibus syllaba singulæ mensurantur: qui poterit magna comprehendere, qui se tam pusillis rebus submittit? Cæremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est, ac si doceas easdem illos erga te negligere; quo pacto te ipsum facies viliorem. Præcipue nequaquam omittendæ erga illos, quibuscum familiaritate minime conjunctus es; neque erga homines ingenio fastidioso. Verum excessus in illis, et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta; sed etiam fidem et pondus eorum quæ dicuntur omnino minuit. Est proculdubio modus artificiosæ cujusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit; qui eximie alicui prodest, si quis ejus viam calleat. Inter æquales de

« AnteriorContinuar »