Imágenes de páginas
PDF
EPUB

centiam et pompam; sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.

XLV. DE NEGOTIATIONE.

GENERALITER melius est per verba negotiari, quam per literas; et per intercessionem personæ tertiæ, quam per se ipsum. Literæ utiles sunt, cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat; vel, ubi sua intersit, exemplaria literarum, quas scripsit, producere et monstrare: denique ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur, aut per portiones audiatur. Contra viva voce tractare præstat, cum facies hominis reverentiam incussura sit; ut fit plerunque in colloquio cum inferiore: aut in rebus, quas extremis tantum digitis tangere convenit; in quibus oculus loquentis, in vultum et gestum alterius intentus, monere possit quousque procedere liceat: et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi, vel interpretandi ea quæ dixerit. In tractando per alios, cautius et melius fuerit eos eligere, qui simplicioris sunt ingenii; quos probabile est illa, quæ in mandatis habent, exsecuturos, et successum rei fideliter narraturos: quam eos, qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea, quæ referent, verbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio, cui præficiuntur, faveant; id enim industriam acuit: atque insuper tales, qui cum re, quam tractant, congruitatem quandam habent; veluti, audaces ad expostulandum; blandos ad persuadendum; astutos ad observandum et rimandum; protervos et paulo absurdiores ad res, quæ aliquid iniqui habent, transigendas. Tales etiam adhibe, qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt; hoc enim confidentiam parit; et omnem lapidem movebunt, quo veluti præscriptionem tueantur. Melius fuerit hominem, cum quo negotiaris, primo leviter degustare, et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere; nisi forte in animo sit,

brevi illumaliqua quæstiuncula irretire et opprimere. Præstat cum illis negotiari, qui in ambitu sunt, quam cum illis, qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima veluti occupatio aut possessio votorum in præcipuis numeranda: id autem cum ratione postulare nequis, nisi aut natura rei talis sit quæ præcedere debeat; aut alteri commode insinuare possis, illum opera tua in aliis usurum; aut denique habearis ipse pro homine inprimis integro et verace. Omnis negotiatio eo spectat; aut ut detegat aliquid; aut ut efficiat. Detegunt se homines, vel animum suum communicando; vel cum ira commoti sunt, nec se bene cohibere sciunt; vel cum ex improviso opprimuntur; vel cum necessitate quadam adiguntur, non habentes quod prætexant. Si quem ad nutum fingere cupias, ut inde efficias aliquid: aut inclinationes et mores ejus bene cognoscendi ut eum manu ducas: aut fines ejus perspiciendi ut suadeas: aut infirmitates ejus, et ea, quibus obnoxius est, exploranda ut terreas; aut denique amici ejus, qui plurimum apud eum valent, conciliandi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes: quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quæ minime exspectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non exspectandum ut quis simul et serat et metat; sed præparatione opus est, ut per gradus maturescant.

XLVI. DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS.

CLIENTES Sumptuosi minime admittendi; ne dum quis caudæ pennas adauget, alarum pennas præscindat. Eos autem sumptuosos intelligo, non solum qui impensis gravant, sed etiam qui petitionibus molesti et importuni sunt. Clientes communes, conditiones alias exspectare non debent extra favorem, commendationem si opus sit, et ab injuria protectionem. Clientes autem et amici factiosi, adhuc magis vitandi, qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius, cui famulantur, quam ex odio versus alium concepto.

Unde sæpenumero sequitur animorum illa abalienatio, quam videre est inter potentiores. Similiter, clientes illi gloriosi, qui in hoc incumbunt ut loco buccinarum sint ad laudes eorum resonandos, quibus famulantur, haud parum nocent: etenim negotia futilitate sua corrumpunt: tum vero honorem domini sui (si quis vere rem reputet) exportant, et mercem invidiæ invehunt. Est et aliud genus clientum prorsus periculosum; qui nil aliud quam speculatores sunt, et secreta familiæ rimantur, ac rursus aliorum auribus insusurrant: attamen hujusmodi homines apud dominos suos sæpenumero in summo pretio habentur; siquidem officiosi sunt, et susurros fere commutant. Clientelæ hominum ordinis cujuspiam, si ejusdem cum patrono ordinis sint (veluti militum versus illum qui præfecturam in bellis gessit, et hujusmodi) semper pro re decora habitum est, et in bonam partem acceptum etiam in monarchiis; modo absit pompa nimia et popularitas. Verum clientela omnium maxime honorifica ea est, ut quis patronum se profiteatur eorum, qui virtute et meritis clarent, cujuscunque ordinis sint vel conditionis. Attamen ubi nulla insignis cernitur in meritis dissimilitudo, præstat mediocribus patrocinari, quam eminentioribus. Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus, homines industrii et satagentes usui magis sunt, quam vera virtute præditi. Certe in imperando optimum est, ejusdem gradus subditos pari comitate tractare: paucos enim immensa gratia prosequi, ipsos magis insolentes, reliquos malevolos efficiet; quandoquidem ordinis paritas æquas gratiæ conditiones tanquam ex debito poscit. Verum e contra in iis, quæ favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere; nam eos, qui benignius tractantur, impense gratos reddet, cæteros imprimis officiosos: neque de hoc merito conqueratur quispiam, cum omnia ex gratia non ex debito prodeant. Recte cavear ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris; nam quæ tractu temporis sequentur, vix istis initiis respondere possunt. Fingi (quod aiunt) et regi ab amico aliquo tutum non est: etenim mollitiem quandam animi prodit: tum

vero convitiis et scandalo occasionem præbet: plurimi enim, qui nos ipsos immediate non perstrinxissent, amicum illum nostrum contumeliis afficere non verebuntur; atque eo modo honorem nostrum vulnerabunt. Attamen plurium potestati subjici et veluti in partes distrahi, adhuc pejus; hoc enim nos reddet postremæ (ut nunc loquuntur) editionis, et plenos inconstantiæ. Deliberare cum amicis aliquot paucis, honorabile sane et utile: Spectatores enim sæpenumero plus vident, quam lusores: atque (ut adagio dicitur) vallis optime collem monstrat. Amicitia vera in orbe, rara admodum; et minime omnium ea quæ inter æquales; quod genus apud veteres celebrari solebat. Si qua est, ea reperietur inter superiorem et inferiorem; fortunæ quorum altera alteram comprehendere possint.

XLVII. DE SUPPLICANTIBUS.

SUSCIPIUNTUR Complura negotia et inventa mala; et petitiones privatæ bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo non bono; intelligo non solum corrupto, sed etiam callido; absque ulla perficiendi negotii intenti

one.

Non desunt, qui petitiones in manus suas recipiunt, et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curæ non est: verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur; aut certe mercedem aliquam secundariam captabunt; aut denique supplicantis spes, dum negotium vertitur, in usum proprium convertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo,utnegotiis aliorum, quæ simul tractantur, impedimenta injiciant: vel ut aliquid obiter deferant et informent, cujus alias prætextum idoneum parare non potuerint; de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consuluerint, nihil soliciti vel generaliter, ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam mala fide agunt, ut petitiones suscipiant consilio deliberato eos destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur.

;

Certe, si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem jus quoddam, vel æquitatis, si sit petitiojustitiæ; vel meriti, si sit petitio gratiæ. Si quem moveat

[blocks in formation]

inclinatio propria, ut parti iniquiori faveat in causa judiciali, utatur potius auctoritate sua ut rem componat, quam ut obtineat. Si quem moveat inclinatio propria, ut favore suo minus merentem impertiat in causa gratiæ; abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas ipse non satis intelligis, amico alicui fido et sagaci demanda; qui referat an ejusmodi sint, quas salvo honore promovere possis : verum prudenti et anxio judicio amicus ille deligendus; alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur, ut veracitas et candor, vel in negotium primitus recusando ; vel in successum ejus, qualem qualem, animo simplici referendo; vel in gratiam non ultra, quam par est, captando; res facta sit non solum laudabilis verum etiam gratiosa. In petitionibus gratiæ, prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti; eo usque supplicantis fides in re illa patefaciendavalere possit, ut si notitia ejus aliunde, quam per eum, haberi non potuisset, hoc ei fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem ejus, quod petitur, ignorare imperitia quædam est, non secus, ac æquitatem ejusdem oscitanter prætervehi, malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare, non modicum prodest ad obtinendum; spes enim jactare, competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante omnia in petitionibus valent. Temporum, inquam, non tantum respectu eorum, in quorum potestate positum est petitiones vel rejicere, vel concedere; verum etiam respectu eorum, a quibus juste metuendum ne se illis opponant. In delectu ejus, cui petitionis tuæ curam demandes, respicias magis aptitudinem, quam amplitudinem; atque eum potius adhibe, qui paucioribus negotiis se immiscet, quam qui omnia amplectitur. Denegatæ petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque æquipollet; modo quis se nec animo dejectum, nec male affectum, ostendat. Iniquum petas ut æquum feras; regula non mala, ubi quis gratia floreat: alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare: qui enim in principio supplicantis erga se studi

« AnteriorContinuar »