Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bilis res est, tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale, et nonnullæ aliæ; in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies.

Primum igitur statuo, palatium perfectum neutiquam esse, nisi duas habeat portiones diversas; portionem convivii, ut loquitur liber Hester; et portionem mansionis sive familiæ: alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates; alteram ad habitationis usum. Intelligo, portiones istas duas exstrui debere, non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes; easque exterius uniformes esse, licet interius longe diversas. Conjungi autem volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis. Atque quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim; eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam; et subter eam cameram item alteram similis longitudinis et latitudinis; quæ apparatum et instructionem ad festa, ludos, et ejusmodi magnificentias; actores etiam dum se ornent et parent, commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim præcipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram: eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim; sed relinqui in exitu coenacula duo, hiemale et æstivale: atque subter hæc omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo; quæ culinis privatis, promptuariis, panariis, et similibus, inserviant. Quantum ad turrim; eam elevari volo usque ad duo tabulata; utrunque quindecim pedes altum, supra duas alas frontis; coopertam plumbo æquabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam: eandem turrim in cubicula distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos; utrinque statuis ligneis inauratis vel saltem ænei coloris cinctos; cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus, ubi famuli comedant, sit ad imum gradum vel prope: si enim sit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte ædificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere; altitudiner scilicet tabulati inferioris.

Ultra frontem ædificii, aream spatiosam designo, cujus latera tria sint, ipsa ædium fronte haud paulum humiliora; atque in quatuor angulis ejusdem areæ turres exstruantur, altitudinem laterum prædictorum nonnihil superantes ad gradus, quibus in superiora ascendatur, capiendos: quæ turres non recipiantur in planum ædificii; sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadrangulis minime substernatur; nam hujusmodi pavimenta calorem molestum æstate, et similiter frigus asperum hieme, immittunt; sed habeat ambulacra ex ejusmodi lapidibus per latera tantum ædificii; et formam crucis ex iisdem in medio; cum quadris interpositis, quæ gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum areæ, ex parte convivii, occupent spatiosæ et speciosa porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphæræ concave (cupolas vocant) pulchræ, in longitudine positæ, ad æqualem distantiam: sint quoque fenestræ ex vitro colorato, ubi pingantur columnæ, imagines omnigenæ, flores, et similia. At latus ex parte familiæ, simul cum latere tertio e regione frontis, complectatur cameras præsentiales, et alias usus ac decoris ordinarii; atque rursus cubicula: sintque etiam tria ista latera ita exstructa, ut exhibeant ædificium duplex; non translucida, sed ex altera tantum parte fenestrata; ut tam matutinis, quam vespertinis temporibus, præsto sint cameræ, in quas sol non intret. Accommodentur etiam eo modo, ut habeantur ibi cubicula et camera tam æstivales ad refrigerium, quam hiemales ad frigus arcendum. Invenies non raro ædes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas, ut vix locum suppeditent, ubi te recipias aut ad solem, aut ad frigus, evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arcuatas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestræ ad planum ædificii, et minime protuberantes, magis conveniunt; propter uniformitatem structuræ plateas versus) sunt enim receptus colloquiis opportuni: atque insuper tam ventum, quam solem, summovent; quod enim alias per totam fere cameram pertransisset, vix ultra fenes

tram penetrabit. Raræ tamen sint hujusmodi fenestræ arcuatæ, non ultra quatuor; duæ scilicet ex utroque latere areæ.

Ultra hanc, quam diximus, aream sit alia interior paris et amplitudinis et altitudinis; horto per exterius circumcincta; interius autem ambulacris pulchris arcuatis, usque ad primum tabulatum, circundata. Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant)ad umbram et æstivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti: sit autem caverna illa solo æqua, non omnino depressa; et eleganti pavimento strata ad terræ vapores excludendos. Erigatur autem in medio istius areæ fons splendi. dus; aut opus aliquod ex statuis magnificum: pavimentum autem simile sit areæ illi antedictæ. Hujus area ædificia ex utroque latere destinentur cameris et conclavibus secretioribus; latus autem transversum, porticibus etiam secretioribus. Curandum vero ut aliquæ tam ex cameris et conclavibus, quam ex porticibus, designentur ad usum infirmorum; si forte princeps, aut quivis e grandioribus, ægrotaverit. Habeant autem portiones singulæ ægris destinatæ (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram.

Hæc

autem, quæ diximus, supra secundum solarium collocentur. At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium, ex omnibus tribus lateribus, statuantur porticus elegantes, columnares, et apertæ ad prospectum et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulæis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis, et spectatu dignis, referta. In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari, juxta parietes, in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes; qui per secretos tubos iterum transeant. Interior autem pars in solario superiore ver

sus aream formetur in porticus et ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de modulo palatii ipsius: nam de balneis et piscinis non loquor. Superest tamen, ut antequam ad frontem ædium pervenias, collocentur areæ tres; area viridis, gramine vestita, cum pariete in circuitu, et juxta parietem arboribus, ordine positis, sata; area altera, ejusdem amplitudinis, sed in pariete cujus sint turriculæ exstructæ, aut simile quid ejusmodi elegantiæ: area item tertia, quæ cum fronte ipsa ædium quadrangulum constituat, quam ædificio certe aliquo circundatam nolo; neque rursus nudis parietibus cinctam; sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis; in summitate vero plumbo, vel lapide quadrato, coopertis, et ad latera elegantibus statuis parvis, ænei coloris, munitis, clausam. Quatenus vero ad ædificia omnia, quæ usibus familiaribus inserviunt, summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso; ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectæ, intra quas ad palatium transire possis.

XLIV. DE HORTIS.

DEUS ipse primus plantavit hortum. Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum. Etenim spiritus hominum maxime reficit et oblectat; quo sine, ædificia et palatia manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam. Quinetiam notabis secula, cum proficiunt in cultura et magnificentia, citius pervenire ad ædificiorum pulchritudinem, quam ad hortorum elegantiam et amoenitatem; quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior.

Statuo, in hortis regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus: in quibus, separatim, plantæ, quæ illo mense florent et vigent, producantur. Pro Decembri, Januario, et fine Novembris, eligendæ sunt plantæ, quæ per totam hiemem virescunt; quales sunt: aquifolia; hedera; laurus; juniperus; cupressus; taxus; buxus; pinus; abies; rosmarinus; lavendula; pervinca, flore albo, purpureo, et cæruleo; chamædrys; irides quoad folia; aurantia, limones, et myr

tus, si calidariis conserventur; et amaracus juxta parietem et versus solem satus. Sequuntur pro fine Januarii et Februario: arbustum chamælææ germanicæ sive mezereonis,quæ eo tempore floret; crocus vernus, flore luteo et glauco; primula veris; anemones; tulipa præcox; hyacinthus orientalis; chamaïris; fritellaria. Pro Martio omne genus violarum, præcipue purpureæ simplici flore, quæ sunt præcocissimæ ; pseudonarcissus luteus; bellis; amygdalus, quæ tunc floret; malus persica, et cornus, quæ etiam tunc florent; rubus odoratus. Pro Aprili: viola flore albo multiplice; parietaria lutea; leucoium; herba paralysis; irides, et lilia omnigena; flores roris marini; tulipa; pæonia, flore multiplici; narcissus verus; periclymenum sabaudicum; cerasus, et pirus, et prunus diversi generis in flore; acanthus, quæ tum folia emittit; arbor lelac. Pro Maio et Junio: came-caryophylla omnium generum, præcipue virginea; omne genus rosarum, moschata sola excepta, quæ serius floret; periclymenum commune; fraga; buglossum; columbina; flos africanus, simplex et multiplex; cerasus, quæ tum fructum profert; ribes; ficus in fructu; baccæ rubi idæi; vitis flores; lavendula florens; satyrium hortense flore albo; herba muscaria; lilium convallium; malus florens ; flos cyaneus. Pro Julio: caryophyllata omnium generum; rosa moschata; tilia florens ; pyra, et poma, et pruna præcocia. Pro Augusto: pruna omnium generum; pyra; mala armeniaca; baccæ oxyacanthæ; nuces avellanæ; melones moschatellini; et omnigeni coloris delphinum, sive consolida regalis. Pro Septembri: uvæ; poma; papaver variorum colorum; mala persica; melo-cotonea; nectarinæ; corna; pyra hiemalia; cydonea. Pro Octobri, et principio Novembris: sorba; mespila; pruna sylvestria; rosæ seræ ; malvæ arborescentes flore roseo; et similia. Hæ vero, quas enumeravimus, plantæ climati Londinensi conveniunt. Sed hoc volo, ut sit alicubi quasi ver perpetuum, prout fert loci conditio.

Quoniam autem odor florum, spirans in aëre (ubi undulat more modulationis musica) gratior multo est, quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad

« AnteriorContinuar »