Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas, donec meridiem ætatis suæ attigerint. Ut videre est in Julio Cæsare et Septimio Severo. De quorum posteriore dictum est: Juventutem egit erroribus, imo furoribus, plenam: qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in juventute florere possint. Cujus rei exempla cernuntur, in Augusto Cæsare, Cosmo duce Florentiæ, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. Ex altera parte, calor et vivacitas, si in senectute inveniantur, temperamentum optimum constituunt ad negotia. Juvenes ad inveniendum magis idonei sunt, quam ad judicandum; et executione potius, quam consiliis validi; et ad negotia nova melius adhibentur, quam ad consueta. Etenim experientia senum in iis, quæ sub experientia eorum cadunt, eos dirigit; sed in rebus novis eos seducit. Errores juvenum negotia sæpenumero pessundant; verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset, aut citius. Juvenes in rebus gerendis et tractandis majora amplectuntur, quam comprehendere valeant; plura movent, quam componere rursus sciunt; ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis; præcepta quædam absurde persequuntur,in quæ casu inciderunt; extrema remedia a principio usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant: similes equis male domitis, quæ nec se sistere nec vertere volunt. Senes plus satis objiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericula plusquam expedit reformidant; pœnitentia præpropera vacillant; atque negotia raro admodum ad periodum justam deducunt; sat putantes, mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et juvenum: illud enim in præsens utile erit, ut virtutes utriusque ætatis defectus earum corrigant; utile etiam futuro,ut juvenes perdiscant dum senes moderentur; postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, juvenes gratia et popularitate, pollent. At in moralibus juventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex Rabbinis quispiam,

super textum illum (Juvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert; quod juvenes propiore ad se aditu Deus dignatur, quam senes: quia visio revelatio clarior et manifestior est, quam somnium. Et sane, quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico ejus inficitur: tum senectus, potius in facultatibus intellectus, quam in virtutibus voluntatis et affectuum, proficit. Sunt, qui in juventute admodum præcoces sunt, sed currentibus annis cito marcescunt, et deveniunt evanidi. Tales sunt, primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile retunditur: qualis fuit Hermogenes rhetor; cujus libri subtilissimi sunt; verum ipse paulo post stupidus evasit. Secundum genus eorum, quibus naturales quædam facultates insunt, quæ magis juventutem decent, quam senectutem; qualis est oratio fluens et luxuriosa; quæ in juvene laudatur; in sene non item. Ita Cicero loquitur de Hortensio: Idem manebat, neque idem decebat. Tertium eorum, qui sub initiis nimium efferuntur; et magnanimitate præditi sunt, supra quam ætas provectior ferre valeat: qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita prædicat: Ultima primis cedebant.

XLI. DE PULCHRITUDINE.

VIRTUS, instar gemmæ pretiosæ, optima est sine ornamentis inserta. Atque profecto eadem præstat in corpore decoro, licet non delicato; quodque aspectus dignitatem potius præ se ferat, quam pulchritudinem. Neque fere reperies eximie formosos virtutibus pollere: acsi natura in hoc magis incubuisset, ut non turpiter erraret, quam ut aliquid excellens produceret. Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt: et urbanitati potius student, quam virtuti. Sed hoc in omnibus non tenet. Siquidem Augustus Cæsar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Gallus, Edovardus Quartus rex Angliæ, Alcibiades Atheniensis, Ismaël Persa, viri prorsus magni fuerunt, et nihilominus perpulchri.

In pulchritudine præfertur venustas colori; et deco

rus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati. Ea præcipua pulchritudinis portio, quam pictura repræ sentare non potest; imo nec effigies ipsa viva, primo aspectu. Non reperitur pulchritudo aliqua excellens, cui non insit aliquid minus conforme in compagine. Haud facile quis dixerit, utrum Apelles, aut Albertus Durerus, nugator major fuerit; quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit; alter, ex compluribus faciebus, optimas quasque partes desumendo, unam satagebat depingere excellentem. Tales (credo) effigies vix ulli placebunt, præterquam pictori ipsi. Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit; sed hoc ei contingere oportet ex felicitate quadam et casu (veluti musicis sui cantus) non autem ex regulis artis. Videre est facies nonnullas, quarum partes singulæ examini si subjiciantur, vix unam reperies quam separatim probes: quæ tamen in consortio satis placent. Quod si verum sit, pulchritudinem præcipuam sitam esse in motu decoro, mirum sane non est si provectiores ætate aliquando videantur junioribus amabiliores: secundum illud Euripidis: Pulchrorum autumnus pulcher: etenim fieri non potest, ut juvenis per omnia decus tueatur, nisi forte juventutem ipsam ad supplementum decoris Pulchritudo est instar fructus horarii, qui facile corrumpitur; nec diu durat; atque sæpe juventutem inducit dissolutam, senectutem autem sero pœnitentem: attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.

assumas.

XLII. DE DEFORMITATE.

DEFORMES naturam fere ulciscuntur: sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturæ vicissim adversi; cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam et corpus; atque natura, ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animæ conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas; astra inclinationis naturalis obscurantur nonnunquam a sole virtutis et disciplinæ. Consenta

[blocks in formation]

neum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo, quod quandoque fallit; sed ut causa, quæ perraro effectu destituitur. Quicunque in persona sua aliquid habet, quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum, quo a contemptu se vindicet: itaque deformes semper audacissimi; in principio, veluti in defensione sua, utpote qui contemptui exponuntur; sed processu temporis, ex habitu acquisito. Iterum deformitas industriam acuit; ejus generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Præterea in potentioribus suspiciones et zelotypiam versus eos exstinguit; veluti homines, quos tuto despicere liceat: competitores autem et æmulos consopit; utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant. Adeo ut, si rem diligenter introspicias, in magnis ingeniis deformitas ascensum ad honores patefaciat. Reges, antiquis temporibus: (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant: qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant, potius ut rimatoribus bonis et susurronibus, quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium. Manet illa regula, quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent: quod fieri non potest, nisi aut per virtutem, aut per malitiam. Itaque nil mirum cuiquam videatur, si quandoque in viros egregios evadant; qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Esopus, Gasca Peruviæ præfectus; quin et Socrates illis annumerari possit; cum aliis.

XLIII. DE EDIFICIIS.

EDES exstruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus: pulchritudini igitur præponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas ædium speciosas, quæ admirationem incutiunt, palatiis poëtarum incantatis; qui eas exstruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem ædificat, sed in situ malo, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo,

8

non tantum ubi aër insalubris, sed etiam ubi aër inæqualis est: quales sunt ædes, quæ exstruuntur quidem in colliculo paululum elevato, sed cincto undique, more theatri, collibus altioribus; ubi ardor solis constringitur, venti autem, veluti in canalibus, variis æstibus reciprocantur: adeo ut in hujusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem, caloris et frigoris, quam si in locis diversis habitares. Neque malum situm facit aëris solummodo conditio prava; verum etiam viarum et adituum incommoditas; fora rerum venalium indiga; et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor; qualia sunt: aquarum absentia; sylvarum defectus, quæ et focum et umbram præbeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terræ planæ et æquabilis; locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum, idonei sint; mare nimis in vicino, aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquior, quod victui necessaria absorbet, et omnia cara reddit; focus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat:quæ singula minime eo animo enumeramus, acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus, quot evitari concedatur; atque rursus si quis domos plures ædificet, ita rem disponat, ut quæ in una desint commoditates, adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat: qui, cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur æstate, sed quomodo hiemem toleras? Cui Lucullus: Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi; quarum nonnullæ, hieme ingruente, sedes mutant?

Transeundum jam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem; qui libros conscripsit De Oratore, et librum unicum qui inscribitur Orator; quorum priores præcepta artis tradunt, posterior perfectionem. Describemus igitur palatium regium, atque ejusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mira

« AnteriorContinuar »