Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consuetudines appositæ, quæ fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant; quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter cæteras ejus qualitates adjicient, quod habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliæ duæ qualitates magis ad hanc propitiæ, quam si quis habeat modicum ex stulto, et non nimium ex honesto. Itaque, quibus patria, aut principes sui, nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt; neque profecto esse possunt. Quando enim cogitationes suas extra se ipsum quis collocaverit, viam suam bene inire nequit.

Fortuna præpropera, magna molientes et nonnihil turbulentos reddit; at fortuna exercita ea est, quæ efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur; confidentiam scilicet, et existimationem; etenim has duas parit fortuna prospera: alteram intra nos ipsos; alteram in aliis erga nos; eæque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiæ et fortunæ imputare solent: ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint: quinetiam majestatem homini quandam addit, si videretur Numini curæ esse. Sic Cæsar, dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit: Casarem portas et fortunam ejus. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non præteriit; eos, qui ex professo sapientiæ et artibus propriis nimium tribuerunt, in fine infortunatos evasisse.

Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus præfecturæ suæ hanc clausulam ad ravim usque inseruisset: Atque in hoc nullæ erant fortunæ partes; deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe, quorum fortuna similis carminibus Homeri, quæ majore cum facilitate fluunt, quam aliorum poëtarum versus: id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis, ad fortunas Agesilai, aut Epaminondæ, comparata, prædicat. Hoc vero ut fiat, sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.

XXXIX. DE USURA SIVE FŒNORE.

PLURIMI invectivas quasdam ingeniosas in fœneratores commenti sunt. Dicunt; miserum esse, diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Foneratorem maximum esse sabbathi violatorem; aratrum siquidem suum non cessare sabbathis. Fœneratorem fucum esse, de quo Virgilius:

Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent.

Fœneratorem, legem primitivam, post lapsum hominis latam, pessundare: quæ fuit, In sudore vultus tui comedes panem tuum; minime vero, in sudore vultus alieni. Fœneratores pileis luteis indui oportere, quia judaizant. Rem esse contra naturam, ut pecunia generaret pecuniam; et hujusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum: Fonus esse inter concessa propter duritiem cordis. Cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant; sintque tam duro corde, ut eas gratis commodare nolint; reliquum est ut permittantur usuræ. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis, et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis hujusmodi artificiis. Verum pauci de fœnore disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculos fœnoris commoda et incommoda; ut bonum vel ponderetur, vel separetur; quinetiam cavere inprimis ne, dum fœnore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in pejus.

Incommoda fœnoris hæc sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignava hæc pecuniæ in fœnus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent præ socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur; quæ instar venæ portæ cuivis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit: sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit, si reditum solvat nimis gravem; ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potest, si pecuniis fœnore

sumptis negotietur. Tertium incommodum duorum priorum appendix quædam est, portoriorum et vectigalium publicorum imminutio, quæ fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni, sive reipublicæ, in paucorum manus reducit: cum enim fœneratoris lucrum certum sit, cæterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout fit sæpe in alea, ut maxima pars pecuniæ promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis, cum pecuniæ dispergantur, non coacerventur. Quintum, quod terræ et prædiorum pretium deprimit: etenim pecuniæ insumuntur, vel in mercaturam, vel in prædiorum coëmptiones: foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quæcunque enervat et hebetat; in quibus pecunia minime sibi deesset, nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum; id quod tractu temporis egestatem publicam parit.

E contrario, commoda fœnoris hæc sunt. Primo, quod, utcunque usuræ in aliquibus mercaturæ noceant, in aliis nihilominus prosunt: certissimum enim est, maximam mercaturæ partem a junioribus mercatoribus exerceri, fœnore sumptis pecuniis; unde si fœnerator pecunias suas vel exigat, vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturæ clades. Secundum est, quod, nisi prompta hæc a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur; quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint, sive prædia) nimis vili pretio vendere: itaque, ubi fœenus rodit tantum, distractiones præproperæ penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes, aut ea, quæ a jureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt: siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine fœnore; aut si accipiant, solutione ad diem minime præstita, summo jure agent. Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere: In malam crucem abeat ista fæeneratio; impedimento est, quo minus pignorum et

obligationum pœnas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est: nugas meras dico, si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso fœnore, fieri posse: neque rursus quis animo comprehenderit innumera quæ sequentur mala, si contractus illi mutui dati et accepti convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicæ omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt; adeo ut opinio illa in Utopiam protinus releganda.

Dicamus jam de reformatione et norma usurarum. Quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet jam, conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse, quæ reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes fœnoris, ne nimium mordeat: secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via, qua ad pecunias mercatoribus præstandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest, nisi in fœnore duas proportiones introducas; minorem et majorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem eamque minorem redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est, mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse; alios contractus minime.

Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet. Duæ sunto fonoris proportiones: prior omnibus permittatur; posterior cum licentia, aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicæ locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias). reducaturfoenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum : ea proportio edicto promulgetur ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps, sive respublica, mulctæ omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate majore, mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus, ruri et alibi degentibus, solamini erit. Hoc magna ex parte prædiorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus valor prædiorum, hic apud nos in Anglia, excedet illam

foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit: eo quod plurimi hujusmodi inventis potius se dedent, quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiescere; præsertim cum lucro jampridem majori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur: Hoc autem fiat, additis cautionibus quæ sequuntur. Sic proportio (etiam hæc de qua loquimur) illa paulo remissior, quam antea solvere solebant: hoc pacto, universi, tam mercatores, quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem, sive respublica, exiguam aliquam summam percipiat, pro licentiis singulis; reliquum lucri fœneratori cedat. Si enim lucrum foeneratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a fœnore exercendo deterrebit: exempli gratia; si quis antea decem aut novem libras, pro sorte centum librarum, quotannis accipere solebat; is etiam octo potius libris contentus erit, quam fœnerationem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti, quibus licentia scilicet conceditur, numero minime definiti; sed tamen ad urbes aliquas, et oppida quæ mercatura florent, restringantur: ita enim, prætextu licentiarum, opportunitatem non habebunt pecunias aliorum pro suis commodandi; nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit: nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, præoptabit.

XL. DE JUVENTUTE ET SENECTUTE.

JUVENIS annis poterit esse senex horis, si temporis jacturam non fecerit. Sed hoc raro contingit. Generaliter, juventus similis est primis cogitationibus, quæ secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus juventus quædam non minus, quam ætatibus. Attamen inventio juvenum vivacior est, quam senum: atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius, et veluti divinius. Ingenia præfervida, et quæ cupidi

« AnteriorContinuar »