Imágenes de páginas
PDF
EPUB

De Natura, et Indole naturali in Hominibus. revera rejiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret, optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere: unde attoniti et confusi hæreant, nescientes quid exspectent, et veluti intra sylvam ambulent.

P

Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas prævalendi in rebus majoribus, quam se immiscendi rebus omnibus istud enim confusionem consiliorum parit, et negotia destruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri, quam ab eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet, magnam profecto suscipit provinciam; verum hoc publico utile est: qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat, et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicujus lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis; potestate benemerendi; aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem, cum aspirat, vir probus est: princeps quoque, qui hujusmodi in servis suis intentiones dignoscere valeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, præoptandi sunt principibus hujusmodi servi, qui officio magis ducantur, quam ambitione: quique negotia amplectantur et ament, potius ex conscientia bona, quam ex ostentatione: denique distinguant principes cum judicio inter ingenia, quæ sese omnibus negotiis ingerunt, et animum promptum seu alacrem.

XXXVI. DE NATURA, ET INDOLE NATURALI IN HO

MINIBUS.

NATURA Occultatur sæpenumero, interdum vincitur, raro exstinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit; doctrina et præcepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt; verum consuetudo sola ea est quæ naturam plane immutat et subigit. Qui victoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna, nec parva nimis pensa, constituat: priora enim animum dejicient, propter frustrationes crebras; posteriora non multum attollent, etiamsi sæpius prævaleat. Atque sub initiis

101

102

De Natura, et Indole naturali in Hominibus. exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut juncis; deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit, si exercitatio difficiliōr sit, quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere. Qui tales sint: primo, naturam sistere ad tempus aliquod; more illius, qui cum irasceretur, literas alphabeti, priusquam quicquam faceret, recitare solebat: secundo, naturam moderari, et ad minores portiones deducere; ut si quis, abstinentiam a vino exercens, a majoribus haustibus ad minores deveniat: postremo autem, naturam penitus sub jugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat, ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:

Optimus ille animi vindex, lædentia pectus
Vincula qui rupit, dedoluitque semel.

Neque antiqua regula rejicienda; ut naturam ad instar
bacilli in contrariam partem flectas; quo recta tandem
deveniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud
alterum in vitium non ducat. Insuper et hoc advertas,
ne habitum superinducere contendas nixu continuo,
sed intermisso; nam intermissio impetum redintegrat
et adauget; et si quis dum tironem agit perpetuo se ex-
erceat, eveniet ut errores non minus, quam facultatem,
imbibat. Neque huic malo succurritur, nisi per tem-
pestivas intermissiones. Præterea, victoriæ in naturam
non nimium cito triumphum accinas; natura enim ad
longum tempus sepulta jacebit, et tamen, occasione
data, reviviscet: id quod contigit puellæ apud Æsopum,
ex fele in mulierem conversæ; quæ civiliter admodum
in mensa sedebat, donec mus in conspectu ejus forte
curreret. Itaque occasiones tales, aut omnino evites,
aut iisdem frequentius insuescas, quo minus moveant.
Indoles cujusque naturalis optime deprehenditur in
consuetudine familiari; in hac enim nulla intervenit
affectatio: in perturbationibus; siquidem illæ præcepta
et regulas penitus excutiunt: denique in casu aliquo

novo et insolito; quia tum a consuetudine deseritur. Felices dixerim, quorum indoles naturalis cum vitæ suæ genere congruit: alias vere dicere possint: Multum incola fuit anima mea. In studiis, quicquid a natura tua alienum repereris, stata tempora tibi præfigas ad ejusdem exercitationes et meditationes: sin autem cum genio tuo convenerit, de statis horis ne sis solicitus ; cogitationes enim tuæ sponte illuc convolabunt, prout negotia et studia cætera permittent. Natura cujusque, ex vi innata, aut bonas aut malas herbas producit: itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.

XXXVII. DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE.

COGITATIONES hominum sequuntur plerunque inclinationes suas; sermones autem, doctrinas et opiniones quas imbiberunt; at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macciavellus (licet in 'exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturæ violentiæ, aut verborum grandiloquentiæ, nisi corroborentur consuetudine. Instantia ejus hæc est: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando, non acquiescendum esse aut in naturæ alicujus ferocia, aut in promissis constantibus, nedum juramentis; sed committendum scelus esse viris sanguinolentis, et jamdudum cædibus assuetis. Sed Macciavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Jauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio, nihil innotuit. Verum tenet regula ejus; naturam, aut promissorum fidem et ferociam, viribus consuetudinis haud æquipollere. Solummodo, superstitio, nostris temporibus, eo provecta est, ut primæ classis sicarii laniis obfirmatis minime cedant; atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exæquent. In aliis quibuscunque consuetudinis potentia clare elucescit: adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia, jactitent plurimi; et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consuetò agere; acsi imagines essent, et machine plane ina

[ocr errors]
[ocr errors]

nimes, solis consuetudinis rotis impulsæ et actæ. Vin dere etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo se ipsos igne sacrificant. Quin et fœminæ cum maritis in rogum immitti properant. Pueri Spartani, antiquis temporibus, flagris cædi sustinebant. super aram Dianæ, vix ejulatu, aut gemitu ullo emisso. Memini, sub initiis reginæ Elizabethæ, rebellem quendam Hibernum supplicationem deputato obtulisse, ut torque lignea, non fune, suspenderetur; quia illud magis in more rebellibus erat. Inveniuntur monachi in Russia, qui, ad pœnitentiam complendam, tota nocte hiemali in vase aqua repleto non recusabant sedere, donec glacie constringantur. Plurima denique exempla adduci poterunt, plane stupendas consuetudinis vires, tam super animum, quam super corpus, prodentia. Quandoquidem igitur mos veluti summus sit humanæ vitæ moderator et magistratus, curæ sit inprimis, ut mores bonos asciscamus. Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit: hanc educationem appellamus; quæ nihil aliud est, quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita videre est, in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis; artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras et motus esse in pueritia aut adolescentia, quam postea. Verissimum enim est, opsimathes istos novam plicam non bene admittere: nisi fuerit in nonnullis hominibus, quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia præcepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent; id quod rarissimum est.

Verum si consuetudinis vires, cum simplex solummodo sit, et sejuncta, tantæ sint; multo magis consuetudo copulata, et conjuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim exemplum docet, relevat societas, æmulatio stimulat, gloria animos extollit: ita ut in hujusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint. Certe multiplicatio et (ut chemicorum vocabulo utar) projectio super naturam huma

nam consistit in societatibus bene institutis, et disciplina salubri informatis. Etenim respublicæ recte administratæ, quin et leges bonæ, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent. Verum infelicitatis orbis hoc habet, ut media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.

[ocr errors]

XXXVIII. DE FORTUNA.

NEGARI non potest, quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas promovendas, vel deprimendas, plurimum possint. Gratia alicujus ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cujusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique præcipue in manu propria est. Faber quisque fortuna suæ, inquit comicus. Atque inter externas causas illa frequentissima: Stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur, ac occasione errorum alterius. Ut inquit adagium: Serpens, nisi serpentem comederit, non fit draco.

Virtutes apertæ et conspicuæ laudes pariunt: at insunt virtutes quædam occultæ et latentes, quæ pariunt fortunam. Nimirum, facultates nonnullæ se expediendi, quæ nomen non habent. Hispanum vocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Scilicet, cum non inveniuntur in natura alicujus obices aut impedimenta: sed rotæ animi ad motum rotarum fortunæ versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem majorem his verbis descripsisset: In illo viro tantum robur corporis et animi fuit, ut, quocunque loco natus esset, fortunam sibi facturus videretur) illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, videbit Fortunam: cæca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim via fortunæ similis est galaxiæ in æthere; quæ concursus est, sive coacervatio complurium stellarum minutarum, seorsum invisibilium, sed conjunctim luminosarum. Eodem modo, complures virtutes sunt exiguæ, et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et

« AnteriorContinuar »